ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput LVIII 第LVIII章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1066B · 7 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 58.1

1

, alias II. (Div. Inst. lib. VI, c. 1 et 2.) De vero cultu Dei et sacrificio. Dixi de justitia, quid esset.

PL 6, 1066B

──異本ではII。(神学提要 第六巻第一章および第二章)真の神礼拝と犠牲について。正義とは何であるかについては、すでに述べた。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 58.2

2

Sequitur ut ostendam, quod sit verum sacrificium Dei, qui sit justissimus ritus colendi, ne quis arbitretur, aut victimas, aut odores, aut dona pretiosa desiderari a Deo, a quo si fames, si sitis, si algor, si rerum omnium terrenarum cupiditas abest, non ergo utitur his omnibus, quae templis diisque fictilibus inferuntur: sed sicut corporalibus corporalia, sic utique incorporali incorporale sacrificium necessarium est.

PL 6, 1066B

続いて示すべきは、神への真の犠牲とは何か、神を礼拝する最も正しい儀礼とは何か、ということである。誰も、犠牲獣であれ、香であれ、高価な捧げ物であれ、神がそれを求めていると考えてはならない。神には飢えも渇きも寒さもなく、地上のあらゆる事物への欲望もないのだから、神殿や土の神々に捧げられるこれらすべてのものを用いることはない。むしろ、物体的なものには物体的なものが相応しいように、非物体的な方には非物体的な犠牲こそが必要なのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 58.3

3

Illis autem, quae in usum tribuit homini Deus, ipse non indiget, cum omnis terra in ipsius sit potestate: non indiget templo, cujus domicilium mundus est; non indiget simulacro, qui est et oculis, et mente incomprehensibilis; non indiget terrenis luminibus, qui solem cum caeteris astris in usum hominis potuit accendere.

PL 6, 1067A

神が人間の用のために与えたもの、それを神自身が必要とすることはない。全地は神の権力のもとにあるからである。神は神殿を必要としない、世界そのものがその住まいだからである。神は像を必要としない、神は目にも心にも把握され得ない方だからである。神は地上の光を必要としない、太陽をはじめもろもろの星を人間の用のために灯すことができた方だからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 58.4

4

Quid igitur ab homine desiderat Deus, nisi cultum mentis, qui est purus et sanctus? Nam illa, quae aut digitis fiunt, aut extra hominem sunt, inepta, fragilia, ingrata sunt.

PL 6, 1067A

それでは神が人間に求めるものは、清く聖なる心の礼拝のほかに何があろうか。指先で作られるもの、あるいは人間の外にあるものは、不適切で、脆く、喜ばれないものだからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 58.5

5

Hoc est sacrificium verum, non quod ex arca, sed quod ex corde profertur, non quod manu, sed quod mente libatur. Haec acceptabilis victima est, quam de seipso animus immolat.

PL 6, 1067A

これこそ真の犠牲である。それは箱から差し出されるものではなく、心から差し出されるものであり、手によって注がれるものではなく、心によって捧げられるものである。これこそ受け入れられる犠牲であり、心が自分自身のうちから生贄として捧げるものである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 58.6

6

Nam quid hostiae? quid thura? quid vestes? quid argentum? quid aurum? quid pretiosi lapides conferunt, si colentis pura mens non est? Sola ergo justitia est, quam Deus expetit.

PL 6, 1067A

犠牲獣が何になろうか。乳香が、衣が、銀が、金が、宝石が何になろうか、礼拝する者の心が清くなければ。ゆえに神が求めるのはただ正義のみである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 58.7

7

In hac sacrificium, in hac Dei cultus est, de quo nunc mihi disserendum est, docendumque in quibus operibus justitiam necesse sit contineri.

PL 6, 1067B

この正義のうちにこそ犠牲があり、この正義のうちにこそ神への礼拝がある。今私が論じ、いかなる行いのうちに正義が含まれねばならないかを教えるべきなのは、まさにこの正義についてである。