Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.1
(Div. Inst. lib. III, c. 21.) De Platone, cujus doctrina ad veritatem propius accedit. Hujus auditor Plato, quem deum philosophorum Tullius nominat, qui solus omnium sic philosophatus est, ut ad veritatem propius accederet; tamen quia Deum ignoravit, in multis ita lapsus est, ut nemo deterius erraverit, imprimis quod in libris civilibus omnia omnibus voluit esse communia.
PL 6, 1045B(神学提要 第三巻第二十一章)プラトンについて、その説は真理により近く迫っている。この人〔ソクラテス〕の弟子であったプラトンは、キケロが哲学者たちの神と呼ぶ人物であり、あらゆる者の中でただ一人、真理により近く迫るような仕方で哲学を営んだ。しかし、神を知らなかったために、多くの点で誤り、そのひどさにおいて彼に勝る者はいないほどであった。まず第一に、『国家』の書物の中で、あらゆるものをすべての人の共有にしようとしたことである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.2
De patrimoniis tolerabile est, licet sit injustum. Nec enim aut obesse cuiquam debet, si sua industria plus habet, aut prodesse, si sua culpa minus. Sed, ut dixi, potest aliquo modo ferri. Etiamne conjuges, etiamne liberi communes erunt?
PL 6, 1045C財産についてであれば、不当ではあっても、まだ耐えられる。自分の勤勉によって多く持つ者が損をすべきでもなければ、自分の怠慢によって少ししか持たない者が得をすべきでもないからである。しかし、すでに述べたように、これはある程度は許容されうる。だが、妻までも、子までも共有にするというのか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.3
Non erit sanguinis ulla distinctio, nec genus certum, nec familiae, nec cognationes, nec affinitates; sed sicut in gregibus pecudum confusa et indiscreta omnia, nulla erit in viris continentia, nulla in foeminis pudicitia?
PL 6, 1045C血統の区別は一切なくなり、確かな家系も、家族も、血縁も、姻戚もなくなり、まるで家畜の群れの中のようにすべてが入り混じって見分けもつかなくなり、男には節制がなく、女には貞潔もなくなるというのか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.4
Quis esse in utrisque amor conjugalis potest, in quibus non est certus aut proprius affectus? Quis erit in patrem pius, ignorans unde sit natus? Quis filium diliget, quem putabit alienum?
PL 6, 1045C確かな、自分だけの情愛を持たない者たちの間に、いったいどのような夫婦の愛が成り立ちうるのか。自分がどこから生まれたのかも知らない者が、どうして父に対して孝心を持つことができようか。自分の子ではないと思っている息子を、誰が愛するだろうか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.5
Quin etiam foeminis curiam reservavit, militiam, et magistratibus, et imperia permisit. Quanta erit infelicitas urbis illius, in qua virorum officia mulieres occupabunt? Sed haec alias latius.
PL 6, 1045Dそれどころか彼は女にも元老院の議場を取り置き、兵役や官職、統帥の権までも許した。男の務めを女が占めるような都市が、どれほど不幸なものになることか。しかし、これについては別の機会にさらに詳しく述べよう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.6
Zeno, Stoicorum magister, qui virtutem laudat, misericordiam, quae summa est virtus, tanquam morbum animi amputandam judicavit, quae et Deo chara est, et hominibus necessaria.
PL 6, 1046Aストア派の師であるゼノンは、徳を称賛しながらも、あらゆる徳の中で最も高いものである慈しみを、あたかも魂の病であるかのように断ち切るべきものと判じた。だがそれは神に愛され、人間にとって必要なものである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.7
Quis est enim, qui aliquo in malo constitutus nolit esse miserabilis, ac non desideret auxilia succurrentium, quae ad opem ferendam non nisi misericordiae affectu excitantur? Hanc ille licet humanitatem, licet pietatem vocet, non rem, sed nomen immutat.
PL 6, 1046A何らかの災いのうちにある者で、憐れまれることを望まず、救いの手を差し伸べる者たちの助けを求めない者があるだろうか。しかもその助けは、慈しみの情によってでなければ動かされないものである。彼(ゼノン)はこれを人間性と呼ぼうと、敬虔と呼ぼうと、事柄そのものではなく、ただ名前を変えているに過ぎない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.8
Hic est affectus, qui soli homini datus est, ut imbecillitatem nostram mutuis adjumentis levaremus; quem qui tollit, ad vitam nos redigit belluarum. Nam, quod dicit paria esse peccata, ex eadem immanitate est, qua misericordiam veluti morbum insectatur.
PL 6, 1046Aこれは人間にのみ与えられた情であり、それによって我々は互いの助け合いによって自らの弱さを軽くするのである。これを取り去る者は、我々を獣の生へと引き戻す。また、彼が罪はすべて等しいと言うのも、慈しみをあたかも病であるかのように攻撃するのと同じ非情さから出ているのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.9
Qui enim nullam facit differentiam delictorum, aut levia magnis suppliciis afficienda censet, quod est crudelis judicis, aut gravia parvis, quod est dissoluti, utrumque reipublicae incommodum.
PL 6, 1046B罪に何の区別も設けない者は、軽い罪に重い刑罰を科すべきだと考えるなら、それは残酷な裁判官のすることであり、重い罪に軽い刑罰しか科さないなら、それはだらしない裁判官のすることである。そのいずれもが国家にとって害である。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 38.10
Si enim summa scelera leviter puniantur, audacia malis crescet ad facinora majora; et si levibus delictis poena gravior irrogetur, multi cives, quoniam nemo esse sine delicto potest, in periculum venient, qui, correpti, possent esse meliores.
PL 6, 1046Bというのも、もし最も重い犯罪が軽く罰せられるなら、悪人たちの大胆さはさらに大きな凶行へと増長するであろうし、もし軽い罪に重すぎる刑罰が科されるなら、罪を犯さずにいられる者などいない以上、叱責されればより良くなりえたであろう多くの市民が、危険にさらされることになるであろう。