ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput L 第L章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1057A · 6 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 50.1

1

(Div. Inst. lib. IV, c. 25.) Cur Deus humanum corpus assumpsit, ac mortem passus fuit. Superest respondere etiam iis, qui putant inconveniens fuisse, nec habere rationem, ut Deus mortali corpore indueretur, ut hominibus subjectus esset, ut contumelias sustineret, cruciatus etiam mortemque pateretur.

PL 6, 1057A

(神学提要 第四巻第二十五章。)神が人間の肉体を取り、死を被った理由について。次に、神が死すべき肉体をまとい、人間に服し、侮辱に耐え、さらに責め苦と死とを被ったことは相応しくなく、理に適わないと考える者たちにも答えねばならない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 50.2

2

Dicam quod sentio, et rem immensam paucis, ut potero, substringam. Qui aliquid docet, debet, ut opinor, facere ipse quae docet, ut cogat homines obtemperare. Nam si non fecerit, praeceptis suis fidem derogabit.

PL 6, 1057B

私は自分の考えるところを述べ、この計り知れぬ事柄をできる限り手短にまとめよう。何かを教える者は、思うに、人々に従わせるために、自ら教えることを行わねばならない。もしそうしなければ、自らの教えの信頼性を損なうことになる。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 50.3

3

Exemplis igitur opus est, ut ea, quae praecipiuntur, habeant firmitatem, et si quis contumax extiterit, ac dixerit non posse fieri, praeceptor illum praesenti opere convincat.

PL 6, 1057B

それゆえ、命じられたことが確かさを持つためには実例が必要である。そしてもし誰かが頑なにそれはできないと言い張るならば、教師は現に行って見せることによって彼を説き伏せねばならない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 50.4

4

Non potest ergo perfecta esse doctrina, cum verbis tantum traditur: sed tum perfecta est, cum factis adimpletur. Christus itaque cum doctor virtutis ad homines mitteretur, utique ut doctrina ejus perfecta esset, et docere, et facere debuerat.

PL 6, 1057B

したがって、教えはただ言葉によって伝えられるだけでは完全ではあり得ない。行いによって満たされてこそ、それは完全となる。それゆえ、徳の教師として人間のもとに遣わされたキリストは、自らの教えが完全であるために、教えることと行うことの両方をなさねばならなかった。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 50.5

5

Sed, si corpus hominis non induisset, non potuisset facere quae docebat; id est, non irasci, non cupere divitias, non libidine inflammari, dolorem non timere, mortem contemnere. Haec sunt utique virtutes: sed fieri sine carne non possunt.

PL 6, 1057B

しかし、もし人間の肉体をまとわなかったならば、自らが教えたことを行うことはできなかったであろう。すなわち、怒らないこと、富を欲しないこと、情欲に燃え上がらないこと、苦痛を恐れないこと、死を蔑むこと、である。これらは当然ながら徳である。しかし肉なくしては行うことができない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 50.6

6

Ergo ideo corporatus est, ut cum vincenda esse carnis desideria doceret, ipse faceret prior, ne quis excusationem de carnis fragilitate praetenderet.

PL 6, 1057C

それゆえ彼は肉体を得たのであり、肉の欲望が克服されねばならないと教えるにあたって、自らが先んじてそれを行うためであった。誰も肉の弱さを言い訳として掲げることのないように。