ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XLIX 第XLIX章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1056B · 5 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 49.1

1

(Div. Inst. lib. IV, cap. 29.) Quod Deus non est nisi unus. Si ergo Judaei a Deo rejecti sunt, sicut sacrarum Scripturarum fides indicat, gentes autem, sicut videmus, adscitae, ac de tenebris hujus vitae secularis deque vinculis daemonum liberatae; nulla igitur alia spes homini proposita est, nisi veram religionem veramque sapientiam, quae in Christo est, fuerit secutus: quem qui ignorat, a veritate ac Deo semper alienus est.

PL 6, 1056B

(神学提要 第四巻第二十九章。)神はただ一つであることについて。かくして、聖なる聖典の信頼性が示すとおり、ユダヤ人が神によって退けられ、他方で我々が見るとおり、諸国民が迎え入れられ、この現世の闇と悪霊たちの鎖とから解き放たれたのであるとすれば、人間に残された希望はただ一つ、キリストのうちにある真の宗教と真の知恵とに従うことのほかにはない。この方を知らぬ者は、真理からも神からも常に遠ざかっている。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 49.2

2

Nec sibi de summo Deo, vel Judaei, vel philosophi blandiantur. Qui Filium non agnovit, nec Patrem potuit agnoscere. Haec est sapientia, et hoc mysterium summi Dei. Per illum se Deus et agnosci, et coli voluit.

PL 6, 1056C

ユダヤ人も哲学者も、至高の神について自惚れてはならない。御子を認めなかった者は、父をも認めることができなかったのである。これこそが知恵であり、至高の神の秘義である。神はこの方を通して、自らが知られ、また礼拝されることを望んだのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 49.3

3

Ideo prophetas ante praemisit, qui de adventu ejus praedicarent, ut cum facta essent in eo quaecumque praedicata sunt, tunc ab hominibus, et Dei Filius, et Deus crederetur. Nec tamen sic habendum est, tanquam duo sint Dii. Pater enim ac Filius unum sunt.

PL 6, 1056C

それゆえ神は、あらかじめ預言者たちを先立てて遣わし、御子の到来について予告させた。それは、予告されたすべてのことが彼において成就したとき、人々によって彼が神の子であり、かつ神であると信じられるためであった。とはいえ、あたかも二つの神があるかのように考えてはならない。父と子とは一つだからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 49.4

4

Cum enim pater Filium diligat, omniaque ei tribuat, et Filius Patri fideliter obsequatur, nec velit quidquam, nisi quod Pater, non potest utique necessitudo tanta divelli, ut duo esse dicantur, in quibus, et substantia, et voluntas, et fides una est.

PL 6, 1056C

父が御子を愛し、すべてを彼に与え、また御子が父に忠実に従い、父が望むこと以外は何も望まないのであるから、これほど大きな結びつきが引き裂かれて、実体も御旨も誠実さもひとつである両者が、二つであると言われることは決してあり得ない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 49.5

5

Ergo et Filius per Patrem, et Pater per Filium. Unus est honos utrique tribuendus, tanquam uni Deo, et ita dividendus est per duos cultus, ut divisio ipsa compage inseparabili vinciatur. Neutrum sibi relinquet, qui aut Patrem a Filio, aut Filium a Patre secernit.

PL 6, 1057A

したがって、子は父を通して在り、父は子を通して在る。両者には、あたかも一つの神であるかのように、一つの栄誉が捧げられるべきであり、それは二つの礼拝へと分けられながらも、その分割自体が分かちがたい結びつきによって結ばれていなければならない。父を子から、あるいは子を父から切り離す者は、そのどちらをも自分のものとしては残さないであろう。