Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.1
, alias V. (Lib. VI Inst., c. 12, 18, 20, 23.) De voluptatibus sensuum coercendis. Cohibenda est ira, cum patimur injuriam, ut et malum comprimatur, quod ex certamine impendet, et ut duas maximas virtutes, innocentiam patientiamque teneamus.
PL 6, 1072A──異本ではV。(神学提要 第六巻第十二、十八、二十、二十三章)諸感覚の快楽を抑制することについて。我々が不正な仕打ちを受けるとき、怒りは抑えられねばならない。それは、争いから生じかねない害悪を抑え、また無垢と忍耐という二つの最大の徳を保つためである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.2
Avaritia frangatur, cum habemus, quod satis est. Quis enim furor est, in his coacervandis laborare, quae aut latrocinio, aut proscriptione, aut morte ad alios necesse sit pervenire? Libido extra legitimum torum non evagetur, sed creandis liberis serviat.
PL 6, 1072A十分なものを持っているならば、貪欲は打ち砕かれねばならない。強盗によるか、財産の公売告示によるか、あるいは死によるかして、いずれにせよ他人の手に渡らざるを得ないようなものを積み上げるために労苦するとは、いかなる狂気であろうか。情欲は正当な床の外へさまよい出ることなく、子をもうけることに仕えるべきである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.3
Appetentia enim nimia voluptatis, et periculum parit, et infamiam generat, et (quod est maxime cavendum) mortem acquirit aeternam. Nihil est tam invisum Deo, quam meus incesta et animus impurus.
PL 6, 1072B快楽への過度な欲求は危険を生み、不名誉をもたらし、そして(何より警戒すべきことに)永遠の死を招き寄せる。汚れた思い〔底本は meus。mens と読む〕と不浄な心ほど、神に忌み嫌われるものはない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.4
Nec hac sola voluptate abstinendum sibi quis putet, quae capitur ex foeminei corporis copulatione, sed et caeteris voluptatibus sensuum reliquorum; quia et ipsae sunt vitiosae, et ejusdem virtutis est eas contemnere.
PL 6, 1072B女の肉体との交わりから得られるこの快楽だけを慎むべきだと考えてはならない。他の諸感覚の快楽についても同様である。それらもまた悪徳を孕んでおり、それらを軽んじることは同じ一つの徳に属することだからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.5
Oculorum voluptas percipitur ex rerum pulchritudine, aurium de vocibus canoris et suavibus, narium de odore jucundo, saporis de cibis dulcibus: quibus omnibus virtus repugnare fortiter debet, ne his illecebris irretitus animus, a coelestibus ad terrena, ab aeternis ad temporalia, a vita immortali ad poenam perpetuam deprimatur.
PL 6, 1072B目の快楽は事物の美しさから、耳の快楽は朗らかで甘美な声から、鼻の快楽は快い香りから、味覚の快楽は甘い食物から得られる。これらすべてに対して、徳は強く抗わねばならない。それは、こうした誘惑に絡めとられた心が、天的なものから地上的なものへ、永遠のものから一時的なものへ、不死の生命から永遠の刑罰へと引き下ろされることのないようにである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.6
In saporis et odoris voluptatibus hoc periculum est, quod trahere ad luxuriam possunt. Qui enim fuerit his deditus, aut non habebit ullam rem familiarem, aut, si habuerit, absumet, et aget postmodum vitam detestabilem.
PL 6, 1073A味覚と嗅覚の快楽には、贅沢へと人を引きずり込みかねないという危険がある。これらに耽溺する者は、家産をまったく持たなくなるか、あるいは持っていてもそれを使い尽くし、その後は忌まわしい生活を送ることになる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.7
Qui autem rapitur auditu (ut taceam de cantibus, qui sensus intimos ita saepe deliniunt, ut etiam statum mentis furore perturbent, compositis certis orationibus numerosisque carminibus, aut argutis disputationibus) ad impios cultus facile traducitur.
PL 6, 1073A聴覚に心を奪われる者は――内奥の感覚をしばしばこれほどまでに惑わし、心の状態を狂気にまで乱してしまう歌については語らないでおくとしても――巧みに組み立てられた演説や、韻律の整った詩、あるいは巧妙な議論によって、容易に不敬虔な崇拝へと導かれてしまう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.8
Inde est, quod scriptis coelestibus, quia videntur incompta, non facile credunt, qui aut ipsi sunt diserti, aut diserta legere malunt: non quaerunt vera, sed dulcia; immo illis haec videntur esse verissima, quae auribus blandiuntur.
PL 6, 1073Bそれゆえ、自ら雄弁である者、あるいは雄弁な文章を読むことを好む者たちは、神の文書が飾り気のないものに見えるために、たやすくは信じない。彼らが求めるのは真理ではなく、甘美さである。それどころか、耳に心地よく響くものこそが、彼らには最も真実らしく見えるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.9
Ita respuunt veritatem, dum sermonis suavitate, capiuntur. Voluptas vero, quae spectat ad visum, multiformis est.
PL 6, 1073Bこうして彼らは、言葉の甘美さに捕らえられているうちに、真理を退けてしまう。他方、視覚にかかわる快楽は、多様な形をとる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 62.10
Nam quae percipitur ex rerum pretiosarum pulchritudine, avaritiam concitat, quae aliena esse debet a sapiente atque justo: quae autem capitur de specie mulierum, in alteram rapit voluptatem, de qua jam superius locuti sumus.
PL 6, 1073B高価な事物の美しさから得られる快楽は貪欲をかき立てるが、これは賢者や正しい者からは無縁でなければならない。他方、女の容姿から得られる快楽は、我々がすでに上で語ったもう一つの快楽へと人を引き込む。