Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 52.1
(Div. Inst. lib. V, c. 9.) Spes salutis hominum in veri Dei agnitione, et de odio ethnicorum in christianos.
PL 6, 1058C(神学提要 第五巻第九章)人間の救いの希望は真の神を認識することにあり、また異教徒がキリスト教徒に対して抱く憎しみについて。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 52.2
Una igitur spes hominibus vita est, unus portus salutis, unum refugium libertatis, si abjectis, quibus tenebantur, erroribus, aperiant oculos mentis suae, Deumque cognoscant, in quo solo domicilium veritatis est, terrena et de terra ficta contemnant, philosophiam, quae apud Deum stultitia est, pro nihilo computent, et vera sapientia, id est, religione suscepta, fiant immortalitatis haeredes.
PL 6, 1058Cしたがって、人間にとって、命のただ一つの希望、救いのただ一つの港、自由のただ一つの避難所がある。すなわち、自分たちを捉えていた誤りを捨て去り、心の目を開いて、真理の住まいがそこにのみある神を認識し、地上のものと、土から形づくられたものを軽んじ、神のもとにあっては愚かさにほかならぬ哲学を無に等しいものと見なし、真の知恵、すなわち宗教を受け入れて、不死の相続人となることである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 52.3
Atenim repugnant, non tam veritati, quam propriae saluti; cumque haec audiunt, velut aliquod inexpiabile nefas detestantur.
PL 6, 1059Aしかし彼らは、真理にというよりもむしろ自分自身の救いに逆らっている。そして彼らはこれを聞くと、あたかも贖いようのない大罪であるかのように忌み嫌う。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 52.4
Sed ne audire quidem patiuntur; violari aures suas sacrilegio putant si audierint, nec jam maledictis abstinent, sed quantis possunt, verborum contumeliis insectantur: iidemque si potestatem nacti fuerint, velut hostes publicos persequuntur, immo etiam plus quam hostes, quorum, cum bello victi fuerint, aut mors, aut servitus poena est; nec ullus post arma deposita cruciatus, quamvis omnia pati meruerint, qui facere voluerunt, ut inter mucrones locum pietas haberet.
PL 6, 1059Aしかも彼らは聞くことにすら耐えられない。もし耳にすれば、それだけで自分の耳が冒瀆によって汚されると思い込み、もはや呪詛の言葉を慎まず、できる限りの言葉の侮辱をもって攻め立てる。そして彼らは権力を手にすれば、キリスト教徒を公共の敵であるかのように迫害する。いや、それどころか敵以上の扱いをする。敵は、戦いに敗れれば死か隷属かの刑罰を受けるにすぎず、武器を捨てたのちには、もはやいかなる拷問も加えられない——刃のあいだにさえ敬虔の居場所を持たせようとした者たちであれば、あらゆる仕打ちを受けて当然であったとしても〔qui facere voluerunt 以下の係りは定かでない。敗れた敵の側にかかると取った〕、である。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 52.5
Inaudita est crudelitas cum innocentia, nec victorum hostium conditionem meretur. Quae tanta hujus furoris est causa?
PL 6, 1059B無垢な者に対するこれほどの残虐は前代未聞であり、無垢は、打ち負かされた敵の境遇にすら値しないものとされている。これほどの狂乱の原因は何であろうか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 52.6
Scilicet, quia ratione congredi non queunt, violentia premunt, et incognita causa tanquam nocentissimos damnant, qui constare de ipsa innocentia noluerunt.
PL 6, 1059Bつまり、理をもって対決することができないために、彼らは暴力によって押さえつけ、事件を調べもせずに、あたかも最も凶悪な犯罪者であるかのように断罪する。しかも彼ら自身、その無垢を確かめようとはしなかったのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 52.7
Nec satis putant, si celeri ac simplici morte moriantur, quos irrationabiliter oderunt: sed eos exquisitis cruciatibus lacerant, ut expleant odium, quod non peccatum aliquod, sed veritas parit, quae idcirco male viventibus odiosa est, quia aegre ferunt esse aliquos, quibus facta eorum placere non possunt. Hos omni modo cupiunt extinguere, ut possint libere sine teste peccare.
PL 6, 1059B彼らは、理由もなく憎む者たちを、迅速で単純な死によって死なせるだけでは満足せず、入念に工夫された責め苦によって彼らを引き裂き、憎しみを満たそうとする。この憎しみを生むのは何らかの罪ではなく真理であり、真理が悪しく生きる者たちに憎まれるのは、自分たちの行いを喜ばない者がいることに彼らが耐えられないからである。彼らはあらゆる手段をもってこの者たちを根絶やしにしようと望む。それは、証人なしに自由に罪を犯すことができるようにするためである。