ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput II 第II章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1019B · 8 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 2.1

1

(Div. Inst. lib. I, c. 2.) Quod Deus sit unus, nec possint esse plures. Sequitur alia quaestio, utrumne Deus unus, an plures? quae quidem multum habet ambiguitatis. Dissentiunt enim non modo singuli inter se, verum etiam populi atque gentes.

PL 6, 1019B

(神学提要 第一巻第二章)神は唯一であって、複数ではあり得ないということ。次に生じる問いは、神は唯一であるか、それとも複数であるか、である。これには実に多くの曖昧さがある。というのも、個々人の間だけでなく、諸民族・諸国民の間でも意見が分かれているからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 2.2

2

Sed qui rationem sequetur, intelliget nec Dominum esse posse nisi unum, nec patrem nisi unum. Nam si Deus, qui omnia condidit, et idem Dominus, et idem pater est, unus sit necesse est, ut idem sit caput idemque fons rerum.

PL 6, 1020A

しかし理に従う者は、主は唯一でしかあり得ず、父もまた唯一でしかあり得ないと理解するだろう。なぜなら、万物を創造した神が、同時に主であり同時に父であるならば、その神は唯一でなければならず、同一の者が万物の頭であり、また万物の源であることになるからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 2.3

3

Nec potest aliter rerum summa consistere, nisi ad unum cuncta referantur, nisi unus teneat gubernaculum, nisi unus frena moderetur, regatque universa membra, tamquam mens una.

PL 6, 1020A

また、万物の総体は、すべてが唯一者に帰せられるのでなければ、唯一者が舵を握るのでなければ、唯一者が手綱を制し、あたかも一つの精神のようにあらゆる部分を統べるのでなければ、他のしかたでは成り立ち得ない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 2.4

4

Si multi sint in examine apum reges, peribunt aut dissipabuntur, dum Regibus incessit magno discordia motu; si plures in armento duces, tamdiu praeliabuntur, donec unus obtineat: si multi in exercitu imperatores, nec pareri poterit a milite, cum diversa jubeantur, nec ab iis ipsis unitas obtineri, cum sibi quisque pro moribus consulat.

PL 6, 1020A

もし蜂の群れに王が多くいれば、王たちの間に大きな騒動を伴う不和が生じ、群れは滅びるか散り散りになるだろう。もし畜群に指導者が複数いれば、一頭が優位を得るまで、いつまでも争い続けるだろう。もし軍隊に司令官が多くいれば、命令がまちまちであるために兵は従いようがなく、司令官たち自身の間でも、それぞれが自分の流儀で事を図るために、一致は得られないだろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 2.5

5

Sic in hac mundi republica nisi unus fuisset moderator, qui et conditor, aut soluta fuisset omnis haec moles, aut nec condi quidem omnino potuisset. Praeterea in multis non posset esse totum, cum singuli sua officia, suas obtineant potestates.

PL 6, 1020B

それと同じく、この世界という国家においても、創造者にして統治者たる者が唯一でなかったならば、この全体はことごとく崩壊するか、そもそもまったく創造されえなかったであろう。さらに、多数の者たちのうちに全体があることはできない。なぜなら各々が自分の職務、自分の権力を保持するにすぎないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 2.6

6

Nullus igitur eorum poterit omnipotens nuncupari, quod est verum cognomentum Dei: quoniam id solum poterit, quod in ipso est; quod autem in aliis, nec audebit attingere.

PL 6, 1020B

それゆえ彼らのうちの誰ひとりとして、全能と呼ばれることはできない。これこそ神の真の称号である。なぜなら、おのおのは自分自身のうちにあるものしかなし得ず、他の者のうちにあるものには手を出そうともしないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 2.7

7

Non Vulcanus sibi aquam vindicabit, aut Neptunus ignem; non Ceres artium peritiam, nec Minerva frugum; non arma Mercurius, nec Mars lyram; non Jupiter medicinam, nec Asclepius fulmen; facilius illud ab alio jactum suscipiet, quam ipse torquebit.

PL 6, 1020B

ウルカヌスは水を自分のものと主張せず、ネプトゥヌスも火を主張しない。ケレスは技芸の熟練を、ミネルウァは穀物の実りを主張しない。メルクリウスは武器を、マルスは竪琴を主張しない。ユピテルは医術を、アスクレピオスは雷電を主張しない――それ(雷電)は、自分で放つよりも、他の者が放ったものを受け止めるほうが、まだたやすいであろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 2.8

8

Si ergo singuli non possunt omnia, minus habent virium, minus potestatis: is autem Deus putandus est, qui potest totum, non qui de toto minimum.

PL 6, 1020C

それゆえ、おのおのがすべてをなし得ないならば、彼らは力においても権力においても劣っている。しかし神と見なされるべきは、全体をなし得る者であって、全体のうちのごくわずかしかなし得ない者ではない。