ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput I 第I章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1018C · 5 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 1.1

1

(Div. Inst. lib. I, c. 3.) De Divina Providentia. Prima incidit quaestio, sitne aliqua providentia, quae aut fecerit, aut regat mundum?

PL 6, 1018C

(神学提要 第一巻第三章)神の摂理について。まず生じる問いは、世界を造り、あるいは統べる何らかの摂理が存在するか、である。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 1.2

2

Esse, nemini dubium est; siquidem omnium fere philosophorum, praeter scholam Epicuri, una vox, una sententia est, nec fieri sine artifice Deo potuisse mundum, nec sine rectore constare.

PL 6, 1019B

それが存在することは、誰にとっても疑いがない。というのも、エピクロスの学派を除くほとんどすべての哲学者は声を一つにし、学説を一つにしており、世界は造り主なる神なしには成り得ず、統べる者なしには存立し得ない、というのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 1.3

3

Itaque non solum a doctissimis viris, sed et omnium mortalium testimoniis ac sensibus coarguitur Epicurus.

PL 6, 1019B

それゆえエピクロスは、最も学識ある人々によってのみならず、すべての死すべき者たちの証言と感覚によっても論駁される。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 1.4

4

Quis enim de providentia dubitet, cum videat coelos terramque sic disposita, sic temperata esse universa, ut non modo ad pulchritudinem ornatumque mirabilem, sed ad usum quoque hominum, caeterorumque viventium commoditatem aptissime convenirent?

PL 6, 1019B

天と地とを見て、その一切がこれほど整えられ、これほど調和させられており、驚くべき美しさと飾りのためばかりでなく、人間や他の生き物たちの用と便益のためにも実にふさわしく適合していると知るならば、いったい誰が摂理を疑うだろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 1.5

5

Non potest igitur, quod ratione constat, sine ratione coepisse, quoniam certum est esse providentiam.

PL 6, 1019B

それゆえ、理に基づいて成り立っているものが、理なしに始まったということはあり得ない。なぜなら、摂理が存在することは確実だからである。