ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput LXIII 第LXIII章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1074A · 9 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.1

1

, olim VI. (Div. Inst. lib. VI, c. 18 et 20.) Spectacula esse potentissima ad corrumpendos animos.

PL 6, 1074A

──かつてはVI。(神学提要 第六巻第十八章および第二十章)見世物が心を堕落させる最も強力なものであること。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.2

2

Superest de spectaculis dicere; quae, quoniam potentiora sunt ad corrumpendos animos, vitanda sapientibus, et cavenda sunt totaliter, quod ad celebrandos deorum honores inventa memorantur. Nam munerum editiones Saturni festa sunt. Scena Liberi patris est.

PL 6, 1074A

残るは見世物について語ることである。見世物は心を堕落させる力がより強いがゆえに、賢者たちは避けるべきであり、全面的に警戒すべきである。伝えられるところによれば、見世物は神々の栄誉を祝うために考案されたものだからである。剣闘士興行はサトゥルヌスの祭りであり、演劇はリベル・パテルの祭りである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.3

3

Ludi vero Circenses Neptuno dicati putantur, ut jam qui spectaculis interest, relicto Dei cultu, ad profanos ritus transiisse videatur. Sed ego de re malo dicere quam de origine. Quid tam horribile, tam tetrum, quam hominis trucidatio?

PL 6, 1074A

そしてキルクスの競技はネプトゥヌスに捧げられたものと考えられている。したがって見世物に参加する者は、神への礼拝を捨てて俗なる祭儀へと移ってしまったことになる。だが私は、その起源よりも、その事柄そのものについて語りたい。人間を殺すことほど恐ろしく、忌まわしいことがあろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.4

4

Ideo severissimis legibus vita nostra munitur; ideo bella execrabilia sunt. Invenit tamen consuetudo quatenus homicidium sine bello ac sine legibus faciat, et hoc sibi voluptas, quod scelus vindicavit.

PL 6, 1074B

それゆえ我々の生は最も厳格な法によって守られており、それゆえ戦争は忌むべきものとされる。それにもかかわらず、慣習は戦争もなく法によらずに殺人をなす手立てを見出し、罪であるところのものを、快楽が自分のものとして要求したのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.5

5

Quod si interesse homicidio, sceleris conscientia est, et eidem facinori spectator obstrictus est, cui et admissor, ergo et in his gladiatorum caedibus non minus cruore profunditur, qui spectat, quam ille qui facit: nec potest esse immunis a sanguine, qui voluit effundi, aut videri non interfecisse, qui interfectori et favit, et praemium postulavit.

PL 6, 1074B

もし殺人に立ち会うことが罪の共犯であるならば、そしてその凶行に対しては、行う者と同じく見る者もまた縛られているのであれば、これらの剣闘士の殺し合いにおいても、見る者は行う者に劣らず血を流しているのである。血が流されることを望んだ者は、その血から無縁ではあり得ないし、殺す者に味方し、褒賞を求めた者は、殺していないと見なされることもできない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.6

6

Quid scena? num sanctior? in qua comoedia de stupris et amoribus, tragoedia de incestis et parricidiis fabulatur. Histrionum etiam impudici gestus, quibus infames foeminas imitantur, libidines, quas saltando exprimunt, docent.

PL 6, 1075A

演劇はどうか。それはより清らかであろうか。喜劇は淫行と恋愛について、悲劇は近親相姦と近親殺しについて語る。役者たちのふしだらな身振りも、彼らが恥知らずな女を演じるにあたって、踊りながら表す情欲を教えるものである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.7

7

Nam mimus corruptelarum disciplina est, in quo fiunt per imaginem, quae pudenda sunt, ut fiant sine pudore, quae vera sunt. Spectant haec adolescentes, quorum lubrica aetas, quae fraenari ac regi debet, ad vitia et peccata his imaginibus eruditur.

PL 6, 1075A

道化芝居は腐敗の教習にほかならない。そこでは恥ずべきことが仮の姿で演じられ、それによって現実の恥ずべきことが恥じることなく行われるようになる。これを見るのは若者たちであり、抑制され導かれるべきその移ろいやすい年齢は、これらの仮の姿によって悪徳と罪へと教え込まれるのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.8

8

Circus vero innocentior existimatur: sed major hic furor est; siquidem mentes spectantium tanta efferuntur insania, ut non modo in convitia, sed etiam in rixas, et praelia, et contentiones saepe consurgant.

PL 6, 1075A

キルクスの競技はより罪のないものと見なされている。しかし実際にはここにこそより大きな狂乱がある。観客の心はこれほどの狂気に駆り立てられ、罵り合いだけでなく、しばしば喧嘩や殴り合い、争いにまで発展するからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 63.9

9

Fugienda igitur omnia spectacula, ut tranquillum mentis statum tenere possimus. Renuntiandum noxiis voluptatibus, ne deliniti suavitate pestifera, in mortis laqueos incidamus.

PL 6, 1075A

それゆえあらゆる見世物は避けられねばならない。それは我々が心の平静な状態を保つことができるようにするためである。有害な快楽は捨て去られねばならない。それは、有毒な甘美さに惑わされて、死の罠に陥ることのないようにである。