Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.1
(Div. Inst. lib. I, c. 21.) De diis et sacris barbarorum. Diximus de diis; nunc de ritibus sacrorum culturisque dicemus. Jovi Cyprio, sicut Teucrus instituerat, humana hostia mactari solebat.
PL 6, 1030A(神学提要 第一巻第二十一章)異民族の神々と祭儀について。我々は神々について語った。今度は祭儀の儀式と崇拝の仕方について語ろう。テウクロスが定めたとおり、キュプロスのユピテルには人間の犠牲が捧げられる習わしであった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.2
Sic et Tauri Dianae hospites immolabant; Latiaris quoque Jupiter humano sanguine propitiatus est.
PL 6, 1030A同様に、タウリ人はディアナに客人たちを生贄として捧げていた。またラティウムのユピテルも人間の血によって宥められていた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.3
Etiam ante Saturnum sexagenarii homines ex persona Apollinis de ponte in Tiberim dejiciebantur, et eidem Saturno Carthaginienses non modo infantes prosecrabant, sed et victi a Siculis, ut piaculum solverent, ducentos nobilium filios immolaverunt.
PL 6, 1030Aサトゥルヌスより前の時代にも、六十歳の男たちがアポロを名目に橋からティベリス川へ投げ落とされていた。またカルタゴ人は同じサトゥルヌスに幼児たちを奉献していただけでなく、シキリア人に敗れたときには、罪の償いをするために貴族の子弟二百人を生贄に捧げた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.4
Nec illa his humaniora sunt, quae fiunt etiam nunc Matri magnae, atque Bellonae, in quibus antistites non alieno sanguine, sed suo litant, cum amputatis genitalibus a viris migrant, nec ad foeminas transeunt, aut sectis humeris detestabiles aras proprio cruore respergunt.
PL 6, 1030A「大いなる母」やベロナに今なお行われている儀式も、これらに劣らず野蛮である。その祭司たちは、他人の血ではなく自分自身の血で神を宥める。生殖器を切り取って男から離れながら、女にもならず、あるいは肩を切り裂いて、忌まわしい祭壇を自分自身の血で濡らすのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.5
Sed haec crudelia. Veniamus ad mitia. Isidis sacra nihil aliud ostendunt, nisi quemadmodum filium parvum, qui dicitur Osiris, perdiderit et invenerit.
PL 6, 1030Bしかしこれらは残酷な例である。穏やかな例に移ろう。イシスの祭儀が示しているのは、彼女がオシリスと呼ばれる幼い息子を失い、そして見出したという、ただそれだけのことである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.6
Nam primo sacerdotes ac ministri, derasis omnibus membris, tunsisque pectoribus, plangunt, dolent, quaerunt, affectum matris imitantes; postmodum puer per Cynocephalum invenitur. Sic luctuosa sacra laetitia terminantur.
PL 6, 1030Bまず祭司や奉仕者たちは、身体じゅうの毛を剃り、胸を打ちたたきながら、嘆き、悲しみ、探し求める。母の情愛を真似るのである。やがて、少年は「犬頭のキュノケファルス」によって見つけ出される。こうして、悲嘆に満ちた祭儀は歓喜のうちに終わる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.7
His etiam Cereris simile mysterium est, in quo, facibus accensis, per noctem Proserpina inquiritur, et ea inventa, ritus omnis gratulatione ac taedarum jactatione finitur. Lampsaceni asellum Priapo mactant.
PL 6, 1030Bこれに似た秘儀がケレスにもある。それは、松明を灯して夜のあいだプロセルピナを探し求め、彼女が見つかると、祭儀全体が祝いの言葉と松明を振りかざすことで締めくくられるというものである。ランプサクスの人々は、プリアプスに小驢馬を生贄として捧げる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.8
Ea enim visa est aptior victima, quae ipsi, cui mactatur, magnitudine virilis obscoeni posset aequari. Lindos est oppidum Rhodi, ubi Herculis sacra maledictis celebrantur.
PL 6, 1030Cというのも、この犠牲獣が、それを捧げられる神自身に、その男根の卑猥な大きさにおいて匹敵しうるがゆえに、より相応しい生贄と見なされたからである。リンドスはロドス島の町で、そこではヘルクレスの祭儀が悪罵をもって執り行われる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.9
Hercules enim cum boves aratori abstulisset, atque immolasset, ille injuriam suam conviciis ultus est, eoque ipso Sacerdote postmodum constituto, sancitum est, ut iisdem maledictis, et ipse, et alii postea sacerdotes sacra celebrarent.
PL 6, 1030Cというのも、ヘルクレスがある耕作者の牛を奪って生贄に捧げたとき、その男は罵声をもって自分の受けた不正に報いた。そしてその同じ男がのちに祭司に任じられると、彼自身も、また後の祭司たちも、同じ悪罵をもって祭儀を執り行うべきことが定められたからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.10
Cretici autem Jovis mysterium est quomodo infans aut subtractus sit patri, aut educatus. Capella praesto est, cujus uberibus puerum Amalthea nutrivit. Idem etiam matris deum sacra demonstrant.
PL 6, 1031A一方、クレタのユピテルの秘儀が示すのは、幼子がいかにして父の手から奪い去られ、あるいは養い育てられたかということである。乳山羊がそこに登場する。アマルテイアはその乳房で幼子を育てたのである。同じことを「神々の母」の祭儀もまた示している。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 23.11
Nam quia tum Corybantes galearum tinnitibus et scutorum pulsibus vagitum pueri texerant, nunc imago rei refertur in sacris: sed pro galeis cymbala, pro scutis tympana feruntur, ne puerum vagientem Saturnus exaudiat.
PL 6, 1031Aというのも、その折コリュバンテスたちが兜の鳴る音と盾を打ち鳴らす音とで幼子の泣き声を覆い隠したので、いまもその出来事の模写が祭儀の中で再現されているからである。ただし兜の代わりにシンバルが、盾の代わりに太鼓が用いられる。サトゥルヌスが泣く幼子の声を聞きつけないようにするためである。