ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XXX 第XXX章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1038A · 7 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 30.1

1

(Div. Inst. lib. I, c. 18; III, c. 2 et 3.) De falsa sapientia. Docui, ut opinor, cultus deorum non modo impios, sed etiam vanos esse; vel quod homines fuerint, quorum memoria post obitum consecrata sit; vel quod simulacra ipsa insensibilia et surda sint, quia sunt ficta de terra, nec oportere hominem qui debeat spectare coelestia, terrenis se subjugare; vel quod spiritus, qui eas religiones sibi vindicant, incesti et impuri sint, et ideo Dei sententia condemnati ceciderint in terram, nec fas esse in eorum ditionem venire, quibus potior sis, si Deum verum sequi velis.

PL 6, 1038A

(神学提要 第一巻第十八章、第三巻第二章および第三章)偽りの知恵について。私は、思うに、神々の崇拝が不敬虔であるばかりか、空しいものでもあることを示した。すなわち、それらは死後にその記憶が神格化された人間であったからであり、あるいは像そのものが感覚も聴覚も持たぬものであるからである。それは土から造り出されたものであり、天上のものを見つめるべき人間が、地上のものに屈服してはならないからである。あるいはまた、これらの祭儀を自らのものと主張する霊どもが不浄で汚れたものであり、それゆえ神の判決によって断罪されて地に落ちた者たちであるからであり、真の神に従おうとするならばお前の方が勝っているはずのその者たちの、支配下に入ることは許されないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 30.2

2

Superest ut, quoniam de falsa religione diximus, etiam de falsa sapientia disseramus; quam philosophi profitentur, homines summa quidem doctrina et eloquentia praediti, sed longe a veritate summoti, quia nec Deum, nec sapientiam Dei cognoverunt.

PL 6, 1038B

偽りの宗教について語ったからには、次は偽りの知恵について論じる番である。それは哲学者たちが唱えるものであり、彼らは最高の学識と雄弁とを備えた人々ではあるが、神をも神の知恵をも知らなかったがゆえに、真理から遠く隔たっている。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 30.3

3

Qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum sapientia, etiam cum his congredi non verebor, ut appareat a veritate mendacium, a coelestibus terrena facile posse superari.

PL 6, 1038B

彼らは鋭敏で雄弁ではあるが、その知恵は人間的なものにすぎないので、私は彼らと対決することを恐れない。それによって、偽りが真理に、地上のものが天上のものに、容易に打ち負かされることが明らかになるであろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 30.4

4

Quid sit Philosophia hoc modo definiunt: Philosophia est amor vel studium sapientiae. Non est ergo ipsa sapientia; quia necesse est aliud esse, quod amat, aliud, quod amatur. Si studium est sapientiae, ne sic quidem philosophia sapientia est.

PL 6, 1038B

哲学とは何かを、彼らはこう定義する。哲学とは知恵への愛、あるいは知恵の探求である、と。したがって哲学は知恵そのものではない。愛する者と愛される者とは別のものでなければならないからである。もしそれが知恵の探求であるとしても、それでもなお哲学は知恵ではない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 30.5

5

Sapientia enim res est ipsa, quae quaeritur; studium vero, quod quaerit. Ipsa igitur definitio, vel nominis significatio, declarat philosophiam non esse ipsam sapientiam; dicam ne studium quidem esse sapientiae, quo sapientia non comprehenditur.

PL 6, 1038B

というのも、知恵とは求められる当のものであり、探求とは求める働きだからである。したがってこの定義そのもの、あるいはこの名の意味そのものが、哲学が知恵そのものではないことを示している。さらに言えば、知恵を捉えることのないその探求は、知恵の探求ですらないのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 30.6

6

Quis enim studere dicatur ei rei, quam nullo modo possit attingere? Qui medicinae, aut grammaticae, aut oratoriae studet, studiosus ejus artis, quam discit, dici potest: ubi didicit, jam Medicus, jam Grammaticus, jam Orator dicitur.

PL 6, 1038C

およそいかなる仕方でも到達しえないものを、誰が探求していると言えるだろうか。医術、文法学、弁論術を学ぶ者は、その学んでいる技術の探求者と呼ぶことができるが、それを学び終えれば、もはや医師、文法家、弁論家と呼ばれる。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 30.7

7

Sic oportuit et studiosos sapientiae, postquam didicissent, sapientes nominari. Cum autem studiosi sapientiae, quamdiu vivant, vocentur, apparet illud studium non esse, quod ad ipsam rem, quae studio petitur, non potest perveniri; nisi forte qui ad finem usque vitae, ut sapiant, student, apud inferos sapientes erunt. Omni autem studio subjacet finis. Non est igitur id studium rectum, quod non habet finem.

PL 6, 1039A

同様に、知恵の探求者たちも、学び終えたならば賢者と呼ばれてしかるべきである。ところが彼らは生きている限り知恵の探求者と呼ばれ続けるのであって、そこから、探求によって求められる当のものに到達しえないものは、探求とは呼べないことが明らかになる。もしそうでないなら、生涯の終わりに至るまで賢者になろうと探求し続ける者たちは、冥界においてようやく賢者となるということになろう。しかし、あらゆる探求には目的がある。したがって、目的を持たない探求は正しい探求ではない。