ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XX 第XX章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1028A · 6 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 20.1

1

(Lib. I Div. Instit. cap. 11.) De Diis Romanorum propriis. Dixi de religionibus, quae sunt communes omnium gentium. Dicam nunc de diis quos Romani proprios habent.

PL 6, 1028A

(神学提要 第一巻第十一章)ローマ人固有の神々について。私はすべての民族に共通する宗教について語った。今はローマ人が独自に持つ神々について語ろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 20.2

2

Faustuli conjugem Romuli Remique nutricem, cujus honori Larentinalia sunt dicata, vulgati fuisse corporis quis ignorat? Et idcirco Lupa nuncupata est, et in ferae speciem figurata.

PL 6, 1028A

ファウストゥルスの妻であり、ロムルスとレムスの乳母でもあって、その栄誉のためにラレンティナリア祭が捧げられている女――彼女が誰にでも身をひらく女であったことを、誰が知らずにいようか。それゆえ彼女は「ルーパ(牝狼)」と呼ばれ、獣の姿に象られたのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 20.3

3

Faula quoque et Flora meretrices erant, quarum altera Herculis fuit scortum, sicut Verrius tradit; altera cum magnas opes corpore quaesivisset, populum scripsit haeredem, et ideo in honorem ejus ludi Floralia celebrantur.

PL 6, 1028A

ファウラとフローラもまた娼婦であった。ウェッリウスが伝えるところでは、一方はヘルクレスの情婦であり、他方は身を売って大きな富を得たのち、ローマの民を相続人に指定した。それゆえ彼女の名誉のために「フロラリア祭」という競技が催されている。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 20.4

4

Tatius muliebre simulacrum in cloaca maxima repertum consecravit, et deam Cloacinam nuncupavit.

PL 6, 1028B

タティウスは大下水道(クロアカ・マクシマ)で見つかった女の像を奉献し、これをクロアキナという女神と名づけた。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 20.5

5

Obsessi a Gallis Romani ex mulierum capillis tormenta fecerunt, et ob id Veneri Calvae aram templumque posuerunt; item Pistori Jovi, quod eos monuerat in quiete, ut ex omni fruge panem facerent, et supra hostes jacerent, quo facto, desperantes Galli posse inopia Romanos subigi, ab obsidione discesserant.

PL 6, 1028B

ガリア人に包囲されたローマ人は、女たちの髪の毛で投石機の綱を作った。それゆえ彼らは「禿げのウェヌス」に祭壇と神殿を建てた。同様に「パン焼きのユピテル」にも建てた。この神が眠りの中で彼らに、あらゆる穀物でパンを作り、それを敵の上に投げ与えるようにと教えたからである。そうしたところ、ガリア人は飢餓によってローマ人を屈服させることはもはやできないと絶望し、包囲を解いて去った。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 20.6

6

Pavorem ac Pallorem Tullus Hostilius deos fecit. Colitur et Mens, quam, credo, si habuissent, nunquam colendam putassent. Honorem atque Virtutem Marcellus invenit.

PL 6, 1028B

トゥッルス・ホスティリウスは「恐怖」と「蒼白」を神とした。「知性」もまた崇拝されているが、思うに、もし彼らがそれを持っていたなら、崇拝すべきものとは考えなかったであろう。マルケッルスは「名誉」と「勇徳」とを作り出した。