ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput LXX 第LXX章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1086B · 14 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.1

1

(Lib. VII Inst., c. 12, 13, 20, 21.) Animae immortalitas confirmatur. Plurimis vero argumentis colligi potest aeternas esse animas.

PL 6, 1086B

(神学提要 第七巻第十二・十三・二十・二十一章)魂の不死性が確証される。魂が永遠であることは、実に数多くの論拠から結論づけることができる。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.2

2

Plato ait, quod per seipsum semper movetur, neque principium motus habet, etiam finem non habere: animum autem hominis per se semper moveri, qui quia sit ad cogitandum mobilis, ad inveniendum solers, ad percipiendum facilis, ad discendum capax, et quia praeterita teneat, praesentia comprehendat, futura prospiciat, multarumque rerum et artium scientiam complectatur immortalem esse; siquidem nihil habeat in se terreni ponderis labe concretum.

PL 6, 1086B

プラトンは言う——おのずから常に動くものは運動の始まりを持たず、その終わりも持たない。しかるに人間の心はおのずから常に動くものである。なぜなら、これは思考において機敏であり、発見において巧みであり、知覚において容易であり、学習において有能であり、また過去を保持し、現在を把握し、未来を見通し、多くの事物と技芸の知識を包摂するからであり、それゆえに不死である。というのも、この心には地上の重みの汚れと結びついたものが何一つ含まれていないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.3

3

Praeterea ex virtute ac voluptate intelligitur aeternitas animae. Voluptas omnibus est communis animalibus; virtus solius est hominis: illa vitiosa est, haec honesta; illa secundum naturam, haec adversa naturae, nisi anima immortalis est.

PL 6, 1086C

さらに、徳と快楽とから魂の永遠性が理解される。快楽はすべての動物に共通するものであるが、徳は人間にのみ属するものである。快楽は悪徳的であり、徳は高潔である。快楽は自然本性に従うものであるが、徳は自然本性に反するものである——もし魂が不死でないならば。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.4

4

Virtus enim pro fide et pro justitia nec egestatem timet, nec exilium metuit, nec carcerem perhorrescit, nec dolorem reformidat, nec mortem recusat: quae quia naturae contraria sunt, aut stultitia est virtus, si et commoda impedit, et vitae nocet; aut si stultitia non est, ergo anima immortalis est, et ideo praesentia bona contemnit, quia sunt alia potiora, quae post dissolutionem corporis sui assequatur.

PL 6, 1087A

すなわち徳は、信仰と正義のために、貧窮を恐れず、追放を怖れず、投獄を厭わず、苦痛にたじろがず、死を拒まない。これらのことは自然本性に反するものであるから、もし徳が利益を妨げ、生命を損なうものであるならば、徳は愚かさにほかならない。だが、もしそれが愚かさでないならば、魂は不死である。それゆえにこそ徳は現在の善きものを軽んじるのである——なぜなら、肉体の解体ののちに得られる、いっそう優れた別の善きものがあるからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.5

5

Illud etiam maximum argumentum immortalitatis, quod Deum solus homo agnoscit. In mutis nulla suspicio religionis est, quia terrena sunt, in terramque prostrata. Homo ideo rectus aspicit coelum, ut Deum quaerat.

PL 6, 1087A

不死性のもう一つの最大の論拠は、神を認識するのが人間だけであるということである。物言わぬ動物には信仰の兆しすらない。彼らは地に属し、地に伏しているからである。人間が直立して天を仰ぐのは、それゆえ神を求めるためである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.6

6

Non potest igitur non esse immortalis, qui immortalem desiderat. Non potest esse solubilis, qui cum Deo et vultu, et mente communis est. Denique coelesti elemento, quod est ignis, homo solus utitur.

PL 6, 1087B

したがって、不死なるものを求める者が不死でないことはあり得ない。神と顔においても精神においても共通するものが、朽ち果てることはあり得ない。そしてまた、天上の元素である火を用いるのは人間だけである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.7

7

Si enim lux per ignem, vita per lucem, apparet eum, qui usum ignis habet, non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est, sine quo non potest, nec lux, nec vita constare.

PL 6, 1087B

もし光が火によってあり、生命が光によってあるとすれば、火を用いる者が死すべきものでないことは明らかである。なぜなら、それは彼にとって最も近しく、親しいものであり、それなくしては光も生命も成り立たないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.8

8

Sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia divina? Id enim sacrae litterae ac voces prophetarum docent.

PL 6, 1087B

しかし、神の証言を持っているのに、なぜ論拠によって魂が永遠であることを結論づける必要があろうか。実にそのことは、聖なる文書と預言者たちの声とが教えているのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.9

9

Quod si cui parum videtur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret; ut intelligat delirasse Democritum, et Epicurum, et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium, quod est evidens, negaverunt.

PL 6, 1087B

もしこれで足りないと思う者があれば、シビュラたちの歌を読み、またミレトスのアポロの神託をも考察するがよい。そうすれば、デモクリトスとエピクロスとディカイアルコス——あらゆる死すべき者のうちでただ彼らだけが、明白なことを否定したのである——が正気を失っていたことを理解するであろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.10

10

Confirmata immortalitate, superest docere, a quo, et quibus, et quomodo, et quando tribuatur? Cum certa et constituta divinitus tempora compleri coeperint, interitum et consummationem rerum fieri necesse est, ut innovetur a Deo mundus.

PL 6, 1087C

不死性が確証されたところで、残るは、それが誰によって、誰に、どのように、いつ与えられるかを教えることである。神によって定められた確かな時が満ちるとき、万物の滅びと完成とが起こらねばならない。それは、世界が神によって新たにされるためである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.11

11

Id vero tempus in proximo est, quantum de numero annorum, deque signis, quae praedicta sunt a prophetis, colligi potest.

PL 6, 1088A

その時はまさに間近に迫っている。年数について、また預言者たちによって予告されたしるしについて推し量りうる限りにおいては。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.12

12

Sed cum sint innumerabilia, quae de fine saeculi, et conclusione temporum dicta sunt, ea ipsa quae dicuntur, nuda ponenda sunt, quoniam ut testimoniis utamur immensum est.

PL 6, 1088A

しかし、世の終わりと時の終結について語られたことは数え切れないほどあるので、語られている事柄そのものを、飾りなく述べるにとどめねばならない。なぜなら、それらすべてを証言として用いるのは、あまりに膨大だからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.13

13

Si quis illa desiderat, aut nobis minus credit, adeat ad ipsum sacrarium coelestium litterarum, quarum fide instructior errasse philosophos sentiat, qui aut aeternum esse hunc mundum, aut infinita esse annorum millia putaverunt, ex quo fuerit instructus.

PL 6, 1088A

もしこれらのことを望む者、あるいは我々をあまり信じない者があれば、天上の文書というその至聖所に赴くがよい。その文書の信頼性によっていっそう深く教えられて、この世界は永遠であるとか、この世界が成って以来すでに無限の幾千年が経っているとか考えた哲学者たちが誤っていたことを悟るであろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 70.14

14

Nondum enim sex millia completa sunt, quo numero consummato, tunc demum malum omne tolletur, ut regnet sola justitia. Quod quatenus eventurum sit, paucis explicabo.

PL 6, 1088A

実に、六千年はまだ満ちていない。この数が満ちたとき、そのときついにあらゆる悪が取り除かれ、正義のみが統治するであろう。このことがどのようにして起こるかを、私は手短に説明しよう。