Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.1
(Div. Inst. lib. I, c. 22 et 23.) De aureo saeculo; de simulacris ac Prometheo, qui primus hominem effigiavit. Merito igitur poetae commutatum esse aureum seculum memorant, quod fuerit regnante Saturno.
PL 6, 1032A(神学提要 第一巻第二十二章および第二十三章)黄金の時代について。また、像について、そして人間の姿を初めて象ったプロメテウスについて。それゆえ詩人たちが、サトゥルヌスの治世であった黄金の時代が移り変わったと伝えているのは、もっともなことである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.2
Nulli enim tunc dii colebantur: sed unum et solum Deum noverant. Postquam se terrenis ac fragilibus subjugaverunt, colentes ligna, et aera, et lapides, commutatio saeculi facta est usque ad ferrum.
PL 6, 1032Aというのも、そのころはいかなる神々も崇拝されておらず、ただ唯一の神のみを知っていたからである。人々が地上のもの、脆いものに身を屈し、木や青銅や石を崇拝するようになって以後、時代は鉄の時代にまで移り変わったのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.3
Amissa enim Dei notitia, et uno illo vinculo humanae societatis abrupto, vastare se invicem, praedari ac debellare coeperunt.
PL 6, 1032Aなぜなら、神についての知識が失われ、人間社会を結んでいたあの唯一の絆が断ち切られると、人々は互いに荒らし合い、略奪し、征服し合い始めたからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.4
Quod si rursum oculos suos tollerent, ac Deum intuerentur, qui eos ad aspectum coeli suique excitavit, nunquam se curvos et humiles facerent terrena venerando, quorum stultitiam Lucretius graviter incusat, dicens: Et faciunt animos humiles formidine divum Depressosque premunt ad terram, qua reddunt.
PL 6, 1032Bしかし、もし彼らが再び目を上げて、天と御自身とを仰ぎ見るようにと彼らを立ち上がらせた神を見つめるならば、地上のものを崇めて身を屈め、卑しくすることは決してなかったであろう。ルクレティウスはこうした者たちの愚かさを厳しく咎めて、こう言っている。「そして彼らは、神々への恐れによって心を卑しくし、地に押し伏せて低くするのだ〔底本は続けて qua reddunt とあるが、本文が崩れていて意味が取れないので訳さなかった〕。」
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.5
Nec intelligunt quam vanum sit ea timere quae feceris, aut ab his aliquod sperare praesidium, quae muta et insensibilia, nec vident, nec audiunt supplicantem.
PL 6, 1032B彼らは、自分が作ったものを恐れることがどれほど空しいことか、あるいは、物言わず感覚も持たず、嘆願する者を見ることも聞くこともできないものから、何らかの助けを期待することがどれほど空しいことかを、理解していない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.6
Quid ergo majestatis aut numinis habere possunt, quae et fuerunt in hominis potestate ne fierent, aut ut aliud fierent, et sunt etiamnunc. Nam et violari et furto sublati possunt, nisi illa et lex saepiat et humana custodia.
PL 6, 1032Bしたがって、それらがどうして威厳や神威を持ちうるだろうか。それらは、作られないことも、あるいは別の形に作られることも人間の意のままであり、いまなおそうなのである。そのうえ、法と人間の見張りとがそれらを守っていなければ、汚され、盗み去られることもありうるのだ。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.7
Num igitur mentis suae compos videri potest, qui talibus optimas victimas caedit, dona consecrat, pretiosas vestes offert, quasi uti possunt, qui motu carent?
PL 6, 1032Cそれゆえ、このようなものに最上の犠牲獣を屠り、供物を捧げ、高価な衣を献じる者が、正気であると見なされうるだろうか。動くこともできないものが、それらを用いることができるかのように。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.8
Merito ergo Dionysius Siciliae tyrannus deos Graeciae, cum eam victor occupasset, spoliavit atque derisit, et post sacrilegia quae admiserat, ad Siciliam prospera navigatione remeavit, regnumque tenuit usque ad senectutem. Nec eum dii violati punire potuerunt.
PL 6, 1032Cそれゆえ、シキリアの僭主ディオニュシオスが、勝者としてギリシアを占領した際に、その神々を略奪し嘲笑ったのももっともなことである。彼はそれほどの冒瀆を犯しながらも、順調な航海でシキリアへ帰り着き、老齢に至るまで王位を保った。侵された神々も彼を罰することができなかったのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.9
Quanto satius est, spretis inanibus, ad Deum se convertere, tueri statum quem a Deo acceperis, tueri nomen. Idcirco enim ἄνθρωπος, quia sursum spectat, nominatur.
PL 6, 1032C空しいものを退けて神へと立ち返り、神から受け取った境遇を守り、その名を守るほうが、はるかに勝っている。それゆえ人間は、上を見上げるがゆえに「アントローポス」と呼ばれるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.10
Sursum autem spectat, qui Deum verum et vivum, qui est in coelo, suspicit, qui artificem, qui parentem animae suae non modo sensu ac mente, verum etiam vultu et oculis sublimibus quaerit.
PL 6, 1033A上を見上げる者とは、天にいます真の生ける神を仰ぎ、自分の魂の造り手であり親である方を、感覚と思考によってのみならず、顔つきと高く上げた目によっても求める者である。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.11
Qui autem se terrenis humilibusque substernit, utique illud quod est inferius sibi praefert. Nam, cum ipse opus Dei sit, simulacrum autem opus hominis, non potest humanum opus divino anteponi; et sicut Deus hominis parens est, ita simulacri homo.
PL 6, 1033Aこれに対して、地上の卑しいものに自らを投げ出す者は、自分より劣ったものを自分より上に置いているのである。なぜなら、人間自身は神の作品であり、像は人間の作品であるから、人間の作品を神の作品の上に置くことはできないからである。そして、神が人間の親であるように、人間は像の親なのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.12
Stultus igitur et amens qui adorat quod ipse fabricavit. Cujus artificii detestabilis et inepti auctor fuit Prometheus, patruo Jovis Japeto natus.
PL 6, 1033Aしたがって、自分自身が作ったものを拝む者は、愚かで正気を失った者である。この忌まわしく愚劣な技巧の創始者は、プロメテウスであった。彼はユピテルの伯父イアペトゥスから生まれた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.13
Nam cum primum Jupiter, summo potitus imperio, tamquam Deum se constituere vellet, ac templa condere, et quaereret aliquem, qui humanam figuram posset exprimere, tunc Prometheus extitit, qui hominis effigiem de pingui luto figuraret, ita verisimiliter, ut novitas ac subtilitas artis miraculo esset.
PL 6, 1033Aというのも、ユピテルが最高の支配権を手に入れて、自らを神として立てようとし、神殿を築こうとして、人間の姿を表現できる者を探し求めたとき、プロメテウスが現れて、粘り気のある土から人間の姿を象ったからである。それはあまりに真に迫っていたので、その技法の斬新さと精巧さは驚異とされたほどであった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.14
Denique illum et sui temporis homines, et postea poetae, tamquam fictorem veri ac vivi hominis prodiderunt, et nos, quoties fabrefacta signa laudamus, vivere illa et spirare dicimus. Et hic quidem auctor fuit fictilium simulacrorum.
PL 6, 1033B実に、彼と同時代の人々も、また後の詩人たちも、彼をまことの生きた人間の造り手として語り伝えた。そして我々もまた、精巧に作られた像を讃えるたびに、それが生きている、息をしていると言うのである。そしてこの人物こそ、土で作られた像の創始者であった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.15
Sequentes autem posteri et de marmore sculpserunt, et ex aere fuderunt: deinde processu temporum ex auro et ebore accessit ornatus, ut non modo similitudines oculos hominum, verum etiam fulgor ipse praestringeret.
PL 6, 1033Bその後の子孫たちは、大理石を彫り、青銅を鋳造するようになった。さらに時を経て、金や象牙による装飾が加わり、その似姿だけでなく、その輝き自体が人の目をくらませるまでになった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 25.16
Sic illecti pulchritudine, ac verae majestatis obliti, insensibilia sentientes, irrationabilia rationabiles, exanima viventes colenda sibi ac veneranda duxerunt.
PL 6, 1033Bこのようにして人々は美しさに惑わされ、真の威厳を忘れ、感覚を備えた者でありながら感覚なきものを、理性ある者でありながら理性なきものを、生ける者でありながら命なきものを、自分たちが崇拝し敬うべきものと見なすに至ったのである。