ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XLI 第XLI章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1048A · 5 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 41.1

1

De vera religione ac sapientia. Nunc quoniam falsam religionem, quae est in deorum cultibus, et falsam sapientiam, quae est in philosophis, refutavimus, ad veram religionem sapientiamque veniamus. Et quidem conjuncte, quia cohaerent, de utraque dicendum est.

PL 6, 1048A

真の宗教と知恵について。さて、神々への崇拝のうちにある偽りの宗教と、哲学者たちのうちにある偽りの知恵とを論駁したので、今度は真の宗教と知恵とに移ろう。しかもこの二つは互いに結びついているのであるから、両者を一つに合わせて論じなければならない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 41.2

2

Nam Deum verum colere, id est, nec aliud quidquam, quam sapientiam. Ille enim summus et conditor rerum Deus est, qui hominem velut simulacrum suum fecit.

PL 6, 1048B

というのも、真の神を礼拝することは、知恵そのものにほかならないからである。かの至高にして万物の創造者である神が、人間を自らの像として造ったのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 41.3

3

Idcirco utique soli ex omnibus animalibus rationem dedit, ut honorem sibi tanquam patri, et tanquam domino referret, et hac pietate atque obsequio immortalitatis praemium mereretur. Hoc est verum divinumque mysterium.

PL 6, 1048B

だからこそ神は、あらゆる生き物のうちただ人間にのみ理性を与え、それによって人間が、父に対するように、また主人に対するようにして神に敬意を捧げ、この敬虔と従順とによって不死の報いを受けるに値する者となるようにされたのである。これこそ真にして神的な秘義である。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 41.4

4

Illis autem, quia vera non sunt, nulla concordia. Neque in philosophia sacra celebrantur, neque in sacris philosophia tractatur: et ideo falsa religio est, quia non habet sapientiam; ideo falsa sapientia, quia non habet religionem.

PL 6, 1048B

しかし彼ら〔哲学者と異教の祭儀〕のものには、真ではないゆえに、何の調和もない。哲学のうちで祭儀が執り行われることもなければ、祭儀のうちで哲学が論じられることもない。それゆえ、知恵を持たないがゆえに偽りの宗教であり、宗教を持たないがゆえに偽りの知恵なのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 41.5

5

Ubi autem utraque conjuncta sunt, ibi esse veritatem necesse est, ut si quaeratur ipsa veritas quid sit, recte dici possit: aut sapiens religio, aut religiosa sapientia.

PL 6, 1048B

だが、この両者が結び合わされているところには、必ず真理があるはずである。それゆえ、真理そのものとは何かと問われるならば、正しくこう言うことができる。すなわち、知恵ある宗教、あるいは宗教的な知恵である、と。