ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XXIX 第XXIX章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1036B · 12 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.1

1

(Div. Inst. lib. II, c. 9 et 18.) De Dei patientia atque providentia. Sed dicit quispiam: « Cur ergo verus ille Deus patitur haec fieri? An potius malos vel summovet, vel extinguit?

PL 6, 1036B

(神学提要 第二巻第九章および第十八章)神の忍耐と摂理について。しかし、ある者はこう言う。「それならば、かの真の神はどうしてこのようなことが起こるのを許すのか。それとも、むしろ悪しき者どもを取り除くなり滅ぼすなりするのであろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.2

2

Cur vero ipsi daemoni ἀρχὴν a principio fecit, ut esset, qui cuncta corrumperet, cuncta disperderet? Dicam breviter, cur hunc talem esse voluerit. Quaero utrumne virtus bonum sit, an malum? Negari non potest, quin bonum.

PL 6, 1036C

そもそも神はなぜ、万物を腐敗させ、万物を滅ぼす者となるように、悪霊自身に初めから存在の端緒(アルケー)を与えたのか。神がなぜこの者をこのようなものにしようとしたのか、手短に述べよう。徳は善であるか、それとも悪であるかを問おう。善であることは否定できない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.3

3

Si bonum est virtus, malum est igitur e contrario vitium. Si vitium ex eo malum est, quia virtutem impugnat, et virtus ex eo bonum est, quia vitium affligit, ergo non potest virtus sine vitio consistere, et si vitium sustuleris, virtutis merita tollentur.

PL 6, 1036C

徳が善であるならば、逆に悪徳は悪である。悪徳が悪であるのは徳に敵対するからであり、徳が善であるのは悪徳を打ち砕くからである。ならば徳は悪徳なしには成り立たず、悪徳を取り除けば徳の功績も失われる。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.4

4

Nec enim potest ulla fieri sine hoste victoria. Ita fit, ut bonum sine malo esse non possit. » Vidit hoc Chrysippus, vir acris ingenii, de providentia disserens, eosque stultitiae redarguit, qui bonum quidem a Deo factum putant, malum autem negant.

PL 6, 1037A

敵なくして勝利が生まれることはないからである。こうして、善は悪なしにはあり得ないということになる。」クリュシッポスは鋭い才知の人で、摂理について論じつつこのことを見抜き、善は神によって作られたと考えながら悪はそう考えない者たちを愚かと非難した。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.5

5

Hujus sententiam interpretatus est A. Gellius in libris Noctium Atticarum, sic dicens: « Quibus non videtur mundus Dei et hominum causa institutus, neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant, cum ita dicunt: Si esset Providentia, nulla essent mala.

PL 6, 1037A

彼の学説を解説したのが、アウルス・ゲッリウスの『アッティカの夜』であり、そこにはこうある。「世界が神と人間のために設けられたのではなく、人間の事柄が摂理によって治められているのではないと考える者たちは、こう言うとき、自分たちが重大な論拠を用いていると思い込んでいる。すなわち、もし摂理があるならば、悪は一切存在しないはずだ、と。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.6

6

Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo, propter quem homines fecisse dicatur Deus, tantam vim esse aerumnarum et malorum.

PL 6, 1037C

というのも、神が人間のために造ったとされるこの世界に、これほど多くの苦難と悪が存在することほど、摂理にふさわしくないものはない、と彼らは言うからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.7

7

Ad ea Chrysippus, cum in libro περὶ Προνοίας quarto dissereret: Nihil prorsus, inquit, istis insulsius, qui opinantur bona esse potuisse, si non essent ibidem mala.

PL 6, 1037C

これに対してクリュシッポスは、『摂理について』第四巻で論じつつ、こう言っている。「悪も同時に存在しなければ善もありえたはずだと考える者たちほど、愚かしい者はいない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.8

8

Nam cum bona malis contraria sint, utraque necesse est opposita esse inter se, et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere. Nullum adeo contrarium est sine contrario altero.

PL 6, 1037C

善と悪とは互いに反対のものであるゆえ、両者は必然的に互いに対立し合い、いわば互いに逆向きの力で支え合うようにして成り立っているのである。それゆえ、いかなる反対のものも、もう一方の反対のものなしには存在しない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.9

9

Quo enim pacto justitiae sensus esse posset, nisi essent injuriae? aut quid aliud justitia est, quam injustitiae privatio? Quid item fortitudo sit, non intelligi potest, nisi ex ignaviae appositione? quid continentia, nisi ex intemperantia.

PL 6, 1037C

不正がなければ、どうして正義の観念がありえようか。正義とは不正の欠如以外の何であろうか。同様に、勇気とは何であるかも、臆病さと並べて見なければ理解できない。節制もまた、放縦と並べて見なければ理解できない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.10

10

Quo item modo prudentia esset, nisi foret contraria imprudentia? Proinde, inquit, homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit, et non sit mendacium. Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, voluptas et dolor.

PL 6, 1037C

同様に、それと反対の無分別がなければ、思慮とはどのようなものでありえようか。したがって、と彼は言う、愚かな人々は、真理があって偽りがないようにと、なぜ望まないのか。なぜなら、善と悪、幸福と不幸、快楽と苦痛もまた、同じ関係にあるからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.11

11

Alterum enim ex altero, sicut Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum, si tuleris unum, abstuleris utrumque. » Vides ergo id, quod saepe dixi, bonum et malum ita sibi esse connexa, ut alterum sine altero constare non possit.

PL 6, 1037C

一方は他方から、プラトンが言うように、互いに反対の両端で結び合わされているのであって、一方を取り去れば、両方を取り去ることになる。」このように、私がしばしば言ってきたとおり、善と悪とは互いに結びついていて、一方は他方なしには成り立ちえないことが分かるであろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 29.12

12

Summa igitur prudentia Deus materiam virtutis in malis posuit; quae idcirco fecit, ut nobis constitueret agonem, in quo victores immortalitatis praemio coronaret.

PL 6, 1037C

それゆえ神は、この上ない思慮深さをもって、徳の材料を悪の中に置いたのであり、そうしたのは、我々のために一つの闘技を定め、その勝利者に不死の褒賞をもって冠を与えるためであった。