ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput LXI 第LXI章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1070B · 8 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 61.1

1

(Div. Inst. lib. VI, c. 15, 16, 19, 24.) De affectibus. Tres affectus, vel, ut ita dicam, tres furiae sunt, quae in animis hominum tantas perturbationes cient, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae, nec periculi sui respectum habere permittant: ira, quae vindictam cupit; avaritia, quae desiderat opes; libido, quae appetit voluptates.

PL 6, 1070B

(神学提要 第六巻第十五、十六、十九、二十四章)情念について。人間の心にこれほど大きな動揺を引き起こし、時には自分の評判にも危険にも顧みる余地を与えぬほどに罪を犯すよう強いる情念が三つ、いわば三柱の復讐の女神がある。すなわち、報復を求める怒り、富を欲する貪欲、快楽を渇望する情欲である。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 61.2

2

His vitiis ante omnia resistendum est; hae stirpes eruendae, ut virtutes inseri possint. Hos affectus Stoici amputandos, Peripatetici temperandos putant.

PL 6, 1071A

これらの悪徳には何よりもまず抗わねばならない。徳を植え込むことができるように、これらの根は掘り起こされねばならない。この情念について、ストア派は切り捨てるべきものと考え、逍遥学派は抑制すべきものと考える。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 61.3

3

Neutri eorum recte: quia neque in totum detrahi possunt, siquidem natura insiti certam habent magnamque rationem; neque diminui, quoniam si mala sunt, carendum est etiam temperatis et mediocribus, si bona, integris abutendum est.

PL 6, 1071A

だがそのどちらも正しくない。というのも、情念は完全に取り除くことなどできない。それらは本性によって植え付けられており、確固たる重大な理由を持つからである。また、減らすこともできない。なぜなら、もしそれが悪であるならば、節度あるもの、ほどほどのものであっても持つべきではないはずであり、もし善であるならば、損なうことなく用いるべきだからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 61.4

4

Nos vero, neque detrahendos, neque minuendos esse dicimus. Non enim per se mala sunt, quae Deus homini rationabiliter insevit: sed cum sint utique natura bona, quoniam ad tuendam vitam sunt attributa, male utendo fiunt mala; et sicut fortitudo, si pro patria dimices, bonum est, si contra patriam, malum: sic et affectus, si ad usus bonos habeas, virtutes erunt, si ad malos, vitia dicentur.

PL 6, 1071A

しかし我々は、情念を取り除くべきでも、減らすべきでもないと言う。神が理にかなうかたちで人間に植え付けたものが、それ自体で悪であるはずはないからである。むしろそれらは本性上は善なるものであり、生を守るために与えられたものであるが、悪しく用いることによって悪となるのである。ちょうど、勇気も祖国のために戦うならば善であり、祖国に逆らって戦うならば悪であるように、情念もまた、善き用途に用いるならば徳となり、悪しき用途に用いるならば悪徳と呼ばれるのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 61.5

5

Ira igitur ad coercitionem peccatorum, id est, ad regendam subjectorum disciplinam data est a Deo, ut metus licentiam comprimat, et compescat audaciam. Sed qui terminos ejus ignorant, irascuntur paribus, aut etiam potioribus.

PL 6, 1071B

したがって怒りは、罪を抑えるため、すなわち従う者たちの規律を治めるために神から与えられたものであり、恐れによって放縦を抑え、大胆さを制するためのものである。しかし怒りの限界を知らない者たちは、対等な者に対しても、あるいは自分より優れた者に対してさえも怒るのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 61.6

6

Inde ad immania facinora prosilitur: inde ad caedes, inde ad bella consurgitur. Cupiditas quoque ad desideranda et conquirenda vitae necessaria tributa est. Sed qui nesciunt fines ejus, insatiabiliter opes congerere nituntur.

PL 6, 1071B

そこから恐るべき凶行へと飛び出し、殺戮へ、戦争へと立ち上がることになる。貪欲もまた、生活に必要なものを求め手に入れるために与えられたものである。しかしその限界を知らない者たちは、飽くことなく富をかき集めようと努めるのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 61.7

7

Hinc venena, hinc circumscriptiones; hinc falsa testamenta, hinc omnia fraudum genera eruperunt. Libidinis autem affectus ad procreandos liberos insitus et innatus est: sed qui limites ejus in animo non tenent, utuntur eo ad solam voluptatem.

PL 6, 1071B

ここから毒殺が、詐欺が、偽りの遺言が、あらゆる種類の欺きが噴き出した。他方、情欲という情念は子をもうけるために植え付けられ、生まれつき備わったものである。しかしその限界を心のうちに保たない者たちは、ただ快楽のためにのみこれを用いるのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 61.8

8

Inde illiciti amores, inde adulteria et stupra, inde omnes corruptelae oriuntur. Redigendi sunt ergo isti affectus intra fines suos, et in viam rectam dirigendi, in qua etiamsi sint vehementes, culpam tamen habere non possunt.

PL 6, 1072A

そこから不義の恋が、姦通と淫行が、あらゆる腐敗が生じるのである。したがってこれらの情念は、その限界のうちに引き戻され、正しい道へと向け直されねばならない。その道にあるならば、たとえ激しいものであっても、咎を負うことはあり得ない。