Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.1
; alias VII. (Lib. VI Inst., cap. 10 et seq.) Praecepta eorum quae jubentur et de misericordia. Dixi de iis, quae vetantur: dicam nunc breviter, quae jubentur. Innocentiae proxima est misericordia.
PL 6, 1077B(異本では第七章。神学提要 第六巻第十章以下。)命じられていることがらの教えと慈しみについて。禁じられていることについては既に述べた。今は命じられていることを手短に述べよう。無垢に次ぐものは慈しみである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.2
Illa enim malum non facit, haec bonum operatur; illa inchoat justitiam, haec complet. Nam, cum imbecillior sit hominum natura quam caeterarum animantium, quas Deus et instructas ad inferendam, et munitas ad vim repellendam figuravit, affectum nobis misericordiae dedit, ut omne praesidium vitae nostrae in mutuis auxiliis poneremus.
PL 6, 1077Bなぜなら、前者は悪を行わず、後者は善を行うからである。前者は正義を始め、後者はこれを完成する。というのも、人間の本性は他の動物たちよりも脆弱だからである。神は他の動物たちを、攻撃を加えるための備えと、力を撃退するための武装とをもって形づくり給うたが、我々には憐れみの情を与え給うた。それは、我々の生の守りのすべてを、互いの助け合いのうちに置くためである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.3
Si enim ficti ab uno Deo, et orti ab uno homine, consanguinitatis jure sociamur, omnem igitur hominem diligere debemus. Itaque non tantum inferre injuriam non oportet, sed ne illatam quidem vindicare, ut sit in nobis perfecta innocentia.
PL 6, 1078Aなぜなら、我々は一なる神によって形づくられ、一人の人間から生まれ出た者として、血縁の理によって結び合わされているのであるから、あらゆる人を愛さねばならない。それゆえ、不正を加えてはならないというだけでなく、加えられた不正に対して復讐することさえしてはならない。それによって我々のうちに完全な無垢が備わるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.4
Et ideo jubet nos Deus etiam pro inimicis precem facere semper. Ergo animal commune atque consors esse debemus, ut nos invicem praestandis et accipiendis auxiliis muniamus. Multis enim casibus et incommodis fragilitas nostra subjecta est.
PL 6, 1078Aそれゆえ神は、敵のためにさえ常に祈りを捧げるよう我々に命じ給う。かくして我々は、互いに助けを与え、また受けることによって身を守り合うため、共同にして分かち合う生き物とならねばならない。というのも、我々の脆さは多くの災いと不都合とにさらされているからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.5
Spera et tibi accidere posse, quod alteri videas accidisse. Ita demum excitaberis ad opem ferendam, si sumpseris ejus animum, qui opem tuam in malis constitutus implorat.
PL 6, 1078A他人の身に起きたとお前が見たことが、お前自身にも起こりうると思うがよい。そのように、災いの中にあってお前に助けを乞う者の心をお前自身のものとするならば、その時こそ、助けを差し伸べようとする思いが呼び起こされるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.6
Si quis victu indiget, impertiamur; et si quis nudus occurrerit, vestiamus; si quis a potentiore injuriam sustinet, eruamus. Pateat domicilium nostrum peregrinis vel indigentibus tecto. Pupillis defensio, viduis tutela nostra non desit.
PL 6, 1078Bもし食に事欠く者があれば、分け与えよう。もし裸の者に出会えば、着せかけよう。もし力ある者から不正を被る者があれば、そこから救い出そう。我々の住まいは、旅人や困窮する者に、屋根を貸すべく開かれているべきである。孤児には我々の擁護を、寡婦には我々の後見を欠かしてはならない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.7
Redimere ab hoste captivos magnum misericordiae opus est, aegros pauperes visere atque refovere. Inopes aut advenas, si obierint, non patiamur insepultos jacere.
PL 6, 1078B敵の手から捕虜を贖い出すことは、慈しみの大いなる業である。病める貧者を見舞い、労わることもまた然り。困窮する者や異邦人が世を去ったならば、埋葬されぬまま横たわることを我々は許してはならない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.8
Haec sunt opera, haec officia misericordiae, quae si quis obierit, verum et acceptum sacrificium Deo immolabit.
PL 6, 1079Aこれらこそ慈しみの業であり、慈しみの務めである。これを果たす者は、まことの、神に受け入れられる生贄を神に捧げることになるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.9
Haec litabilior victima est apud Deum, qui non pecudis sanguine, sed hominis pietate placatur: quem Deus, quia justus est, sua et ipsum lege, sua et conditione prosequitur; miseretur ejus, quem viderit misericordem, inexorabilis est ei, quem precantibus cernit immitem.
PL 6, 1079Aこれは、家畜の血によってではなく人の敬虔によって宥められる神のもとにあって、より受け入れられる犠牲である。神は正しき方であるがゆえに、その人自身の法、その人自身の定めによって、その人をも遇し給う。すなわち、慈しみ深いと見た者には慈しみをかけ、嘆願する者たちに対して無慈悲であると見た者には、容赦なき方となり給うのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 65.10
Ergo, ut haec omnia, quae Deo placent, facere possimus, contemnenda est pecunia, et ad coelestes transferenda thesauros, ubi nec fur effodiat, nec rubigo consumat, nec tyrannus eripiat; sed nobis ad aeternam opulentiam, Deo custode, servetur.
PL 6, 1079Aそれゆえ、神に喜ばれるこれらすべてを行いうるためには、金銭を軽んじ、天の宝へと移さねばならない。そこでは盗人が掘り出すことも、錆が損なうことも、僭主が奪い去ることもなく、神を守り手として、我々のために永遠の富として保たれるのである。