Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 31.1
(Div. Inst. lib. III, c. 3 et 4.) De scientia et opinatione. Praeterea duo sunt, quae cadere in philosophiam videntur, scientia et opinatio; quae si auferantur, tota philosophia corruit. Atqui utrumque philosophiae ipsi philosophorum principes ademerunt.
PL 6, 1039A(神学提要 第三巻第三章および第四章)知識と臆見について。さらに、哲学に属すると見なされるものが二つある。知識と臆見である。これらが取り除かれれば、哲学全体が崩れ去る。ところが、この両者を、ほかならぬ哲学者たちの第一人者たち自身が哲学から奪い去ってしまった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 31.2
Scientiam Socrates, opinationem sustulit Zeno. Videamus an recte sapientia est, ut Cicero definivit, divinarum et humanarum rerum scientia. Quae definitio si vera est, non cadit in hominem sapientia.
PL 6, 1039B知識を取り去ったのはソクラテスであり、臆見を取り去ったのはゼノンである。では、キケロが定義したように、知恵とは神的事物と人間的事物についての知識であるというのが正しいかどうかを見てみよう。もしこの定義が真であるならば、知恵は人間には当てはまらないことになる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 31.3
Quis enim mortalium hoc sibi possit assumere, ut divina et humana scire se profiteatur? Humana omitto; quae quamquam cum divinis connexa sunt, tamen quia sunt hominis, concedamus ut homo illa scire possit.
PL 6, 1039Bというのも、いかなる人間が、神的なことと人間的なこととを知っていると公言することを、自分に許しうるだろうか。人間的なことについては措こう。それらは神的なことと結びついてはいるが、人間に属することであるから、人間がそれらを知りうると認めておこう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 31.4
Divina certe per se scire non potest, quia homo est: qui autem scit illa, divinus sit necesse est, ac propterea Deus. Homo autem nec divinus, nec Deus est. Non potest igitur perscire homo divina. Nemo ergo sapiens, nisi Deus, aut certe is homo, quem Deus docuit.
PL 6, 1039Bしかし神的なことは、人間であるかぎり、それ自体として知ることはできない。神的なことを知る者は、必然的に神的な者、それゆえ神でなければならないからである。しかるに人間は神的な者でも神でもない。したがって人間が神的なことを知り尽くすことはできない。ゆえに、神を別にすれば、賢者は誰一人としていない。あるいは、神に教えられたその人間だけが賢者でありうる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 31.5
Illi autem, quia nec dii sunt, nec a Deo docti, sapientes ergo, id est, divinarum et humanarum rerum scientes esse non possunt. Recte igitur a Socrate atque Academicis scientia sublata est. Opinatio quoque non congruit sapienti.
PL 6, 1039Cしかし彼ら〔哲学者たち〕は、神でもなければ、神に教えられた者でもないのだから、賢者、すなわち神的事物と人間的事物についての知識を有する者ではありえない。したがって、ソクラテスとアカデメイア派によって知識が取り去られたのは正しいことであった。臆見もまた、賢者にはふさわしくない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 31.6
Id enim quisque opinatur, quod ignorat. Opinari autem scire te, quod ignores, temeritas ac stultitia est. Recte igitur opinatio a Zenone sublata est. Si ergo scientia in homine nulla est, et opinatio esse non debet, philosophia radicitus amputatur.
PL 6, 1039Cというのも、人が臆見を抱くのは、それを知らないからにほかならない。しかし、知らないことを知っていると思い込むのは、軽率さと愚かさである。したがって、ゼノンによって臆見が取り去られたのも正しいことであった。ゆえに、人間には知識が全く存在せず、臆見もあってはならないものであるならば、哲学はその根底から断ち切られてしまうのである。