Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.1
(Div. Inst. lib. IV, c. 18.) Probatur ex prophetis passionem ac mortem Christi praenuntiatam fuisse. Quae omnia prophetae sic futura esse praedixerant.
PL 6, 1053B(神学提要 第四巻第十八章。)キリストの受難と死とがあらかじめ預言者たちによって予告されていたことが証明される。これらすべてのことが起こるであろうことを、預言者たちはこのように予告していた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.2
Esaias ita dicit: Non sum contumax, neque contradico: dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas; faciem autem meam non averti a foeditate sputorum.
PL 6, 1053Bイザヤはこう言う。「私は逆らわず、抗いもしない。私は自らの背を鞭に、頬を平手に差し出した。そして自らの顔を、唾の汚れから背けなかった」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.3
Idem de silentio: Sicut ovis ad immolandum adductus sum, et sicut agnus coram tondentibus sine voce, sic non aperuit os suum.
PL 6, 1053C同じ者は沈黙についてこう言う。「私は屠るために連れて来られる羊のように、また毛を刈る者の前で声を立てぬ子羊のように、彼は口を開かなかった〔底本は一人称の adductus sum から三人称の non aperuit へ人称が転じている〕」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.4
Item David in Psalmo XXXIV: Congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt: dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt me, et striderunt super me dentibus suis.
PL 6, 1053Cまた、ダビデは詩篇第三十四篇でこう言う。「鞭が私に向かって集められたが、彼らは知らなかった。彼らは節度を失い、心を痛めることもなく、私を試み、私に向かって歯ぎしりをした」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.5
Idem de cibo et potu, Psalmo LXVIII: Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potum mihi dederunt acetum.
PL 6, 1054A同じ者は食べ物と飲み物について、詩篇第六十八篇でこう言う。「彼らは私の食べ物として胆汁を与え、私の渇きに対して酢を飲み物として与えた」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.6
Item de cruce Christi: Et foderunt manus meas et pedes meos. dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me; diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam sortem miserunt.
PL 6, 1054Aまた、キリストの十字架についてはこう言う。「彼らは私の手と足とを刺し貫いた。私の骨をことごとく数え上げた。しかし彼ら自身は私を見つめ、私を見た。彼らは私の衣を分け合い、私の着物についてくじを引いた」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.7
Moyses in Deuteronomio:: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte, et non credes vitae tuae. Item in Numeris: Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur.
PL 6, 1054Aモーセは『申命記』でこう言う。「汝の命は、汝の目の前に懸かったものとなり、汝は昼も夜も恐れ、自分の命を信じられなくなるであろう」。また『民数記』ではこう言う。「主は人間のようには吊るされず、人の子のようには脅しを被らない」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.8
Item Zacharias: Et intuebuntur in me, quem transfixerunt. De solis obscuratione Amos ita dicit: In illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis; et convertam dies festos vestros in luctum, et cantica vestra in lamentationem.
PL 6, 1054Aまたゼカリヤはこう言う。「彼らは、自分たちが刺し貫いた私を見つめるであろう」。太陽が暗くなることについて、アモスはこう言う。「その日には、と主は言われる、真昼に太陽は沈み、光の日は暗くなるであろう。そして私は汝らの祝いの日を嘆きに、汝らの歌を哀歌に変えるであろう」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.9
Item Jeremias de civitate Hierosolyma in qua passus est: Et subivit sol ei, cum adhuc dies medius esset, confusa est et maledicta, reliquos eorum in gladium dabo. Nec frustra haec dicta sunt.
PL 6, 1054Bまた、彼が受難した都市エルサレムについて、エレミヤはこう言う。「まだ真昼であったのに、彼女のために太陽は沈んだ。彼女は辱められ、呪われた。私は彼らの残りの者を剣に渡すであろう」。これらの言葉は空しく語られたのではなかった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.10
Siquidem post breve tempus imperator Vespasianus Judaeos debellavit, et terras eorum ferro ignique depopulatus est, obsessos fame subegit, Hierosolymam evertit, captivos triumphavit, caeteris, qui reliqui fuerunt, terris suis interdixit, nequando iis ad solum patrium reverti liceret.
PL 6, 1054B実に、それからほどなくして皇帝ウェスパシアヌスがユダヤ人を征服し、彼らの土地を剣と火とで荒廃させ、包囲によって飢えさせて屈服させ、エルサレムを打ち壊し、捕虜たちを凱旋式に引き立て、生き残った他の者たちには自分たちの土地への立ち入りを禁じて、二度と父祖の地に帰ることが許されないようにした。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 46.11
Quae a Deo propter illam Christi crucem facta sunt, ut hoc in Scripturis eorum Salomon ante testatus sit dicens: Et erit Israel in perditionem, et in improperium populo, et domus haec erit deserta, et omnis qui transiet per illam, admirabitur et dicet: Propter quam rem Deus fecit terrae huic et huic domui haec mala? et dicent, quia dereliquerunt Dominum Deum suum, et persecuti sunt Regem suum dilectissimum Deo, et cruciaverunt illum in humilitate magna: pro hoc importavit illis Deus mala haec. Quid enim non mererentur, qui Dominum, qui ad salutem ipsorum venerat, peremerunt.
PL 6, 1054Bこれらのことは、かのキリストの十字架のゆえに神によってなされたのであり、それは彼らの聖典のうちで、すでにソロモンがこう証言していたとおりである。「イスラエルは滅びとなり、民の間の恥辱となるであろう。この家は見捨てられ、そこを通り過ぎる者は皆、驚いてこう言うであろう。『神はなぜこの地とこの家にこのような災いをもたらしたのか』。そして人々はこう言うであろう。『彼らが自分たちの神である主を見捨て、神に最も愛された自分たちの王を迫害し、大いなる卑しめのうちに彼を苦しめたからである。そのために神は彼らにこれらの災いをもたらしたのだ』。」実に、自分たちの救いのために来られた主を殺害した者たちが、何を受けずに済むというのか。