Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.1
, alias X. (Lib. VII Inst., c. 5, 8 et seq.) Mundum propter hominem, et hominem propter Deum esse factum. Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem, qui vera dixerunt, collatis in unum causis atque rationibus, connectere potuerunt.
PL 6, 1085A(異本では第十章。神学提要 第七巻第五章、第八章以下。)世界は人間のために、人間は神のために造られたということについて。さて私は今から、真実を語った者たちでさえ、もろもろの原因と理法とを一つに集めても結びつけることができなかった、あの要諦がいかなるものであるかを語ろう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.2
Factus a Deo mundus, ut homines nascerentur: nascuntur autem homines, ut Deum patrem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est justitia; colunt, ut mercedem immortalitatis accipiant; accipiunt immortalitatem, ut in aeternum Deo serviant.
PL 6, 1085B世界は神によって、人間が生まれるために造られた。そして人間が生まれるのは、父なる神を知るためであり、そこに知恵がある。人間が神を知るのは、神を礼拝するためであり、そこに正義がある。人間が神を礼拝するのは、不死という報いを受けるためである。人間が不死を受けるのは、永遠に神に仕えるためである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.3
Videsne, quemadmodum sibi connexa sint et prima cum mediis, et media cum extremis? Inspiciamus singula, et videamus utrumne illis ratio quoque subsistat. Fecit ergo Deus mundum propter hominem. Hoc qui non videt, non multum distat a pecude.
PL 6, 1085Bお前には見えるであろうか、いかにして最初のことがらが中間のことがらと、中間のことがらが最後のことがらと、互いに結びついているかが。個々のことがらを検討し、そこにもまた理が成り立っているかどうかを見てみよう。さて、神は人間のために世界を造り給うた。これを見ない者は、家畜とさして変わらない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.4
Quis coelum suspicit, nisi homo? quis solem, quis astra, quis omnia Dei opera miratur, nisi homo? Quis colit terram? quis ex ea fructum capit? Quis navigat mare? Quis pisces, quis volatilia, quis quadrupedes habet in potestate, nisi homo?
PL 6, 1085B人間のほかに、誰が天を仰ぎ見るであろうか。人間のほかに、誰が太陽を、星々を、神のすべての御業を驚嘆して眺めるであろうか。誰が大地を耕すのか。誰がそこから実りを得るのか。誰が海を渡るのか。人間のほかに、誰が魚を、鳥を、四足の獣をその支配下に置いているであろうか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.5
Cuncta igitur propter hominem Deus fecit, quia usui hominis cuncta cessere. Viderunt hoc philosophi: sed illud quod sequitur non viderunt, quod ipsum hominem propter se fecerit.
PL 6, 1085Cそれゆえ、神はすべてを人間のために造り給うた。すべてが人間の用に供されているからである。哲学者たちはこのことを見て取った。しかし、それに続くこと——神は人間自身をご自身のために造り給うたということ——を彼らは見なかった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.6
Erat enim consequens, et pium, et necessarium, ut cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret Deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit mundum propter ipsum, eique cultum et honorem debitum redderet.
PL 6, 1085Cというのも、神が人間のためにこれほど大いなる業を成し遂げ、これほどの誉れ、これほどの権能を人間に与えて世界を支配させ給うたからには、人間もまた、これほど多くの恩恵の創始者である神を——人間のためにこそ世界そのものを造り給うたその神を——知り、神に対して当然払うべき礼拝と誉れとを返すことは、理の当然であり、敬虔なことであり、また必要なことだったからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.7
Hic Plato aberravit; hic perdidit quam primum arripuerat, veritatem, cum de cultu ejus Dei, quem conditorem rerum ac parentem fatebatur, obticuit, nec intellexit hominem Deo pietatis vinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum, propter quod animae immortales fiant.
PL 6, 1086Aここでプラトンは道を誤った。ここで彼は、最初につかみ取っていた真理を失ってしまったのである。すなわち、事物の創造主にして親であると認めていたその神への礼拝については沈黙し、人間が敬虔の絆によって神に結びつけられていること——それゆえにこそ「宗教」という名がつけられているのだが——、そしてただこのことのみが、魂が不死となる理由であることを理解しなかったからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.8
Sensit tamen aeternas esse: sed non per gradus ad eam sententiam descendit. Amputatis enim mediis, incidit potius in veritatem, quasi per abruptum aliquod praecipitium; nec ulterius progressus est, quoniam casu, non ratione, verum invenerat.
PL 6, 1086Aとはいえ、彼は魂が永遠であることを感じ取ってはいた。しかし、段階を踏んでその見解に至ったのではない。中間の段階を切り落として、いわば断崖を転げ落ちるようにして、真理に行き当たったにすぎなかったのである。それ以上先へ進むことはなかった。というのも、彼は理によってではなく、偶然によって真理を見出していたからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 69.9
Colendus est igitur Deus, ut per religionem, quae eadem justitia est, accipiat homo a Deo immortalitatem, nec est ullum aliud praemium piae mentis: quae si est invisibilis, non potest ab invisibili Deo, nisi invisibili mercede donari.
PL 6, 1086Bしたがって、神は礼拝されねばならない。それは、正義と同じものである宗教を通じて、人間が神から不死を受けるためである。そして敬虔な心には、これ以外のいかなる報いもない。その心が目に見えぬものである以上、目に見えぬ神から、目に見えぬ報いによってでなければ、与えられることはありえないのである。