ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput LXVII 第LXVII章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1081A · 15 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.1

1

, alias IX. (Lib. VI Inst., c. 24 et 25; VII, c. 2 et 3.) De poenitentia, animae immortalitate, et de Providentia. Sed haec enim omnia difficilia sunt homini, nec patitur conditio fragilitatis naturae, esse quemquam sine macula.

PL 6, 1081A

(異本では第九章。神学提要 第六巻第二十四章、第二十五章、および第七巻第二章、第三章。)悔い改め、魂の不死、そして摂理について。しかし、これらすべてのことは人間にとって難しく、本性の脆さという境遇は、誰であれ汚れなき者であることを許さない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.2

2

Ultimum ergo remedium illud est, ut confugiamus ad poenitentiam, quae non minimum locum inter virtutes habet, quia sui correctio est; ut cum forte aut re, aut verbo lapsi fuerimus, statim resipiscamus, ac nos deliquisse fateamur, oremusque a Deo veniam, quam pro sua misericordia non negabit, nisi perseverantibus in errore.

PL 6, 1081A

それゆえ、最後の救済策は、悔い改めへと逃れることである。悔い改めは、諸徳の中で決して小さからぬ位置を占めている。なぜなら、それは自らを正すことだからである。すなわち、たまたま行いにおいてであれ言葉においてであれ過ちを犯したときには、直ちに立ち返り、自らが罪を犯したことを認め、神に赦しを乞い願うべきである。神はご自身の慈しみのゆえに、誤りのうちに固執し続ける者でない限り、赦しを拒み給うことはない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.3

3

Magnum est poenitentiae auxilium, magnum solatium. Illa est vulnerum peccatorumque sanatio; illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, viam vitae sibi amputat, quia nemo esse tam justus potest, ut nunquam sit ei poenitentia necessaria.

PL 6, 1081B

悔い改めの助けは大きく、その慰めも大きい。それは傷と罪との癒しであり、それは希望であり、それは救いの港である。これを取り除く者は、自ら命への道を断つことになる。なぜなら、悔い改めを決して必要としないほど正しくありうる者は、誰一人としていないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.4

4

Nos vero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus Deo, et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. Hoc semper obsequium Domino deferamus.

PL 6, 1081B

しかし我々は、たとえ罪がなくとも、なお神に告白すべきであり、我々の過ちのために繰り返し嘆願し、災いのうちにあってさえ感謝を捧げるべきである。この務めを、我々は常に主に対して果たすべきである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.5

5

Humilitas enim chara et amabilis Deo est: qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem, quam justum superbum, quanto magis justum suscipiet confitentem eumque in regnis coelestibus faciet pro humilitate sublimem.

PL 6, 1081B

謙虚さは神にとって親しく、愛すべきものである。神は、傲慢な正しき者よりも、告白する罪人をより喜んで受け入れ給うのであるから、まして告白する正しき者をどれほど受け入れ給い、その謙虚さのゆえに天の王国において高められることになるであろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.6

6

Haec sunt quae debeat cultor Dei exhibere; hae sunt victimae, hoc sacrificium placabile; hic verus est cultus, cum homo mentis suae pignora in aram Dei confert.

PL 6, 1081B

これらこそ、神の礼拝者が示すべきことがらである。これらこそ犠牲であり、これこそ神の心を和らげる生贄である。人が自らの心の証しを神の祭壇にささげるとき、これこそがまことの礼拝なのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.7

7

Summa illa majestas hoc cultore laetatur: hunc ut filium suscipit, eique donum immortalitatis impartitur; de qua nunc mihi disserendum est, et arguenda persuasio eorum, qui extingui animas cum corporibus arbitrantur.

PL 6, 1082A

かの至高の威厳は、このような礼拝者を喜び給う。この者を子として迎え入れ、不死の賜物を分かち与え給うのである。この不死について、私は今論じねばならず、また魂は肉体とともに消え去ると考える者たちの思い込みを論駁せねばならない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.8

8

Qui quia nec Deum sciebant, nec arcanum mundi prospicere poterant, ne hominis quidem animaeque rationem comprehenderunt. Quomodo enim possent sequentia pervidere, qui summam non habebant?

PL 6, 1082A

彼らは神を知らず、世界の秘められた理も見通すことができなかったのであるから、人間と魂の理法さえも理解することができなかった。なぜなら、根本を持たない者たちが、どうしてそれに続くことがらを見通すことができようか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.9

9

Negantes igitur esse ullam providentiam, utique Deum, qui fons et caput rerum est, negaverunt. Sequebatur ut ea quae sunt, aut semper fuisse dicerent, aut sua sponte esse nata, aut minutorum seminum conglobatione concreta.

PL 6, 1082A

それゆえ、いかなる摂理も存在しないと否定する者たちは、当然のことながら、万物の源であり頭である神を否定したのである。そこから帰結したのは、存在するものは常に存在していたと言うか、あるいは自然発生的に生まれたと言うか、あるいは微小な種子が集まり凝り固まってできたと言うか、いずれかであった。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.10

10

Semper fuisse dici non potest, quod et est, et visui subjacet; ipsum enim esse sine aliquo initio non potest. Sua sponte autem nihil nasci potest, quia nulla est sine generante natura.

PL 6, 1082B

現に存在し、目に見えるものについて、常に存在していたと言うことはできない。なぜなら、存在すること自体、何らかの始まりなしにはありえないからである。また、自然発生的に生まれうるものは何一つない。なぜなら、生み出す者なしに生まれる本性は存在しないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.11

11

Semina vero principalia quomodo esse potuerunt, cum et semina ex rebus oriantur, et vicissim res ex seminibus? Nullum igitur semen est, quod originem non habet.

PL 6, 1082B

しかし、根源的な種子というものが、どうして存在しえたであろうか。種子は事物から生じ、事物はまた種子から生じるのであるから。それゆえ、起源を持たない種子など存在しないのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.12

12

Sic factum est, ut cum putarent mundum nulla providentia factum, ne hominem quidem putarint aliqua ratione generatum. Quod si nulla esset in fingendo homine ratio versata, immortalem igitur animam esse non posse.

PL 6, 1082B

こうして、世界がいかなる摂理によっても造られなかったと考えた者たちは、人間もまた何らかの理によって生み出されたとは考えなかったのである。もし人間を形づくるにあたって何ら理が働いていなかったのだとすれば、それゆえ魂が不死でありうるはずもない、ということになる。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.13

13

Alii vero ex adverso, et Deum esse unum, et ab eo mundum factum, et hominum causa esse factum, et animas esse immortales existimaverunt.

PL 6, 1082B

他方、これとは反対に、神は唯一であり、世界はその神によって造られ、人間のために造られたのであり、魂は不死であると考えた者たちもいた。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.14

14

Sed cum ea senserint, hujus tamen divini operis atque consilii nec causas, nec rationes, nec exitus perspexerunt, ut omne veritatis arcanum consummarent, atque aliquo veluti fine concluderent.

PL 6, 1083A

しかし、彼らはそのように考えながらも、この神的な業とご計画の原因も、理法も、帰結も見通すことはできず、真理の秘められたところを余すところなく極め、いわば何らかの結論をもって締めくくることはできなかった。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 67.15

15

Sed quod illi facere non potuerunt, quia veritatem perpetuo non tenebant, nobis faciendum est, qui eam cognovimus, Deo annuntiante.

PL 6, 1083A

しかし、彼らが真理を絶えず保持してはいなかったがゆえになしえなかったことを、神より告げ知らされてこれを知った我々こそが、なさねばならないのである。