ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XLV 第XLV章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1051C · 14 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.1

1

(Div. Inst. lib. IV, c. 14.) Christi virtus et opera probantur ex Scripturis. Diximus de nativitate; nunc de virtute operibusque dicamus: quae cum magna inter homines ac mirabilia faceret, videntes illa Judaei, magica potentia fieri putabant, ignorantes ea omnia, quae fiebant ab eo, praedicta esse a prophetis.

PL 6, 1051C

(神学提要 第四巻第十四章。)キリストの力と業とが聖典によって証明される。誕生については述べた。今度は力と業について語ろう。彼が人々のあいだで偉大かつ驚くべき業を行ったとき、それを見たユダヤ人たちは、それが魔術の力によってなされたのだと考えた。彼らは、彼によってなされたそれらすべてが預言者たちによってあらかじめ予告されていたことを知らなかったのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.2

2

Aegros et vario morborum genere languentes non medela aliqua, sed vi ac potestate verbi sui protinus roborabat, debiles resanabat, claudos ad gressum erigebat, caecis visum restituebat, mutis eloquium dabat, surdos inauribat, pollutos maculatosque purgabat, furiatis daemonum incursu mentem propriam reponebat, mortuos aut jam sepultos ad vitam lucemque revocabat.

PL 6, 1052A

病める者たちや、さまざまな病に苦しみ弱っていた者たちを、何らかの薬によってではなく、自らの言葉の力と権力とによって、たちどころに力づけた。弱った者たちを癒し、足の萎えた者たちを立って歩けるようにし、盲人には視力を取り戻させ、口のきけない者には言葉を与え、耳の聞こえない者には聴力を与え、汚れ穢れた者たちを清め、悪霊の襲来によって狂乱していた者たちにはその本来の心を取り戻させ、死んだ者、あるいはすでに葬られた者たちを命と光へと呼び戻した。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.3

3

Idem quinque millia hominum quinque panibus et duobus piscibus saturavit. Idem supra mare ambulavit.

PL 6, 1052A

同じ方は五千人の人々を五つのパンと二匹の魚で満腹させた。同じ方は海の上を歩いた。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.4

4

Idem in tempestate praecepit vento, ut conquiesceret, statimque tranquillitas facta est: quae omnia, et in prophetarum libris, et in carminibus Sibyllinis praedicta invenimus.

PL 6, 1052A

同じ方は嵐のなかで風に静まるよう命じ、たちまち凪となった。これらすべてのことは、預言者たちの書のうちにも、シビュラの歌のうちにも、あらかじめ予告されていたことがわかる。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.5

5

Ob haec miracula cum ad eum magna concurreret multitudo, et, ut erat, Dei filium, et a Deo missum crederet, repleti invidia sacerdotes ac principes Judaeorum, simul ira concitati, quod eorum peccata et injustitiam coarguebat, coierunt ut eum occiderent.

PL 6, 1052A

これらの奇蹟のゆえに、大群衆が彼のもとに集まり、まさにそうであったとおり、彼を神の子、神から遣わされた者と信じるようになると、ユダヤ人の祭司たちと指導者たちは妬みに満たされ、また彼が自分たちの罪と不正とを暴いたことに怒りをかき立てられて、共謀して彼を殺そうとした。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.6

6

Quod futurum ante annos mille paulo amplius Salomon in Sapientia pronuntiaverat his verbis: Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, et exprobrat nobis peccata legis. Promittit scientiam Dei se habere, et filium Dei se nominat.

PL 6, 1052B

このことが起こるであろうことを、その千年余りも前に、ソロモンは『知恵の書』のなかで次の言葉をもって告げていた。「我々は正しき者を陥れよう。彼は我々にとって不快な者であり、我々に律法に背く罪を責め立てるからである。彼は神の知識を自らが持つと言い張り、自らを神の子と名乗っている」。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.7

7

Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et mutatae sunt vioe illius. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo.

PL 6, 1052B

彼は我々にとって、我々の思いを暴き立てる者となった。彼を見ることさえ我々には耐えがたい。彼の生き方は他の者たちと異なり、その道は変わっている〔底本は vioe。viae と読む〕からである。我々は彼によって、あたかも軽薄な者であるかのように見なされている。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.8

8

Continet se a viis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem Dominum. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et tentemus quae eventura sunt illi.

PL 6, 1052B

彼は我々の道から、あたかも汚れからのように身を遠ざけ、正しき者たちの最期を誇り、父なる主を誇りとしている。それゆえ、彼の言葉が真実であるかどうかを見極め、彼に何が起こるかを試してみよう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.9

9

Contumeliis et tormentis interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt. Excaecavit enim illos stultitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei.

PL 6, 1052B

侮辱と拷問とをもって彼を試みよう。それによって彼の敬虔さを見極め、彼の忍耐を試そう。最も恥ずべき死をもって彼を断罪しよう。彼らはこう考え、そして誤った。彼らの愚かさが彼らの目を眩ませ、彼らは神の秘義を知らなかったのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.10

10

Harum igitur litterarum immemores, quas legebant, incitaverunt populum tanquam adversus impium, ut eum comprehensum ad judicium ducerent, mortemque ejus impiis vocibus flagitarent.

PL 6, 1052C

こうして彼らは、自分たちが読んでいたこれらの文書を忘れ、あたかも不敬虔な者に対するかのように民衆を扇動し、彼を捕らえて裁判に引き出させ、不敬虔な叫び声をもって彼の死を要求させたのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.11

11

Intentabant autem pro crimine id ipsum, quod se Dei filium diceret, et quod legem solveret, curando homines in Sabbato, quam ille se non solvere, sed implere dicebat.

PL 6, 1052C

彼らが罪状として告発したのは、まさに彼が自らを神の子と称したこと、そして安息日に人々を癒すことによって律法を破っているとされたこと、それであった。しかし彼自身は、律法を破るのではなく成就するのだと言っていた。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.12

12

Cumque Pontius Pilatus, qui tum legatus in Syria judicabat, perspiceret causam illam ad officium romani judicis non pertinere, misit eum ad Herodem Tetrarcham, permisitque Judaeis, ut ipsi legis suae disceptatores essent: qui, accepta sceleris potestate, addixerunt eum cruci, sed prius flagellis et palmis verberaverunt, spinis coronarunt, faciem conspuerunt, in cibum et potum dederunt ei fel et acetum; et inter haec nulla vox ejus audita est.

PL 6, 1053A

そのときシリアの総督として裁判を行っていたポンティウス・ピラトゥスは、この事件がローマの裁判官の職務に属さないことを見て取り、彼を国主ヘロデのもとへ送り、ユダヤ人たち自身に自分たちの律法の裁定者となることを許した。彼らは、罪を犯す権限を得ると、彼を十字架に引き渡した。だがその前に、鞭と平手で打ち、茨の冠を被せ、顔に唾を吐きかけ、食べ物と飲み物として胆汁と酢とを与えた。そしてこの間、彼の声はいっさい聞かれなかった。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.13

13

Tunc carnifices sortiti de tunica ejus et pallio, suspenderunt eum patibulo atque affixerunt, cum postridie Pascha, id est, festum diem suum celebraturi essent. Quod facinus prodigia secuta sunt, ut intelligerent nefas quod admiserant.

PL 6, 1053A

それから処刑人たちは彼の下着と上衣についてくじを引き、彼を処刑台に吊るして釘づけにした。その翌日、彼らは過越、すなわち自分たちの祝日を祝おうとしていたのである。この凶行には様々な前兆が続いて起こり、彼らが犯した罪業を悟らせようとした。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 45.14

14

Eodem namque momento, quo spiritum posuit, et terrae motus magnus, et deliquium solis fuit, ut in noctem dies verteretur.

PL 6, 1053B

実に彼が息を引き取ったのと同じ瞬間に、大きな地震が起こり、太陽が欠けて、昼が夜へと変わったのである。