ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput LXVI 第LXVI章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1079A · 12 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.1

1

, alias VIII. (Lib. VI Inst., cap. 23.) De fide in religione, et de fortitudine. Fides quoque magna justitiae pars est: quae maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus, conservanda est, praecipue in religione, quia Deus prior est et potior quam homo.

PL 6, 1079A

(異本では第八章。神学提要 第六巻第二十三章。)宗教における信仰と剛毅について。信仰もまた正義の大いなる部分である。それは、信仰という名を担う我々によって、とりわけ堅く守られねばならない。ことに宗教においてはそうである。なぜなら、神は人間に優って第一なる、より力ある方だからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.2

2

Et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est, pro homine suscipere mortem, et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur; quanto magis pro Deo, qui potest aeternam vitam pro temporali morte praestare!

PL 6, 1079A

友のため、親のため、子のため、すなわち人のために死を引き受けることが誉れであり、それをなした者が長く記憶され称賛を得るのであれば、まして神のためにはどれほどであろうか。神は、束の間の死と引き換えに永遠の命を与えることがおできになるのだから。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.3

3

Itaque cum inciderit ejusmodi necessitas, ut desciscere a Deo, atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus.

PL 6, 1079A

それゆえ、神から離れて異教徒の祭儀へと移ることを強いられるような、そうした必要が生じたときには、いかなる恐れも、いかなる脅しも、我々に伝えられた信仰を守り抜くことから我々を屈させてはならない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.4

4

Deus sit ante oculos, sit in corde, cujus interno auxilio dolorem viscerum, et adhibita corpori tormenta superemus. Nihil tunc aliud quam vitae immortalis praemia cogitemus.

PL 6, 1079A

神が我々の目の前にあり、心のうちにあらんことを。その内なる助けによって、臓腑の痛みと、肉体に加えられる拷問とに打ち勝とう。その時には、不死の命の報いのほかには何一つ思うまい。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.5

5

Ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus universa, quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur.

PL 6, 1080A

こうしてこそ、たとえ手足が切り裂かれ、あるいは焼かれることになろうとも、僭主的な残虐さの狂気が我々に対して企てるすべてのことを、我々は容易く耐え忍ぶであろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.6

6

Postremo ipsam mortem non inviti, aut timidi, sed libentes et interriti subire nitamur, cum sciamus quali apud Deum gloria simus functuri, triumphato saeculo ad promissa venientes; quibus bonis, quanta beatitudine brevia haec poenarum mala, et hujus vitae damna pensemus.

PL 6, 1080A

最後には、死そのものをも、いやいやながらでも臆病にでもなく、進んで、また恐れることなく引き受けるよう努めよう。我々は、この世に打ち勝って凱旋し、約束されたものへと至るとき、神のもとでいかなる栄光にあずかることになるかを知っているのだから。いかなる善きもの、いかなる至福によって、これらの刑罰という束の間の悪と、この生における損失とが償われることであろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.7

7

Quod si facultas hujus gloriae deerit, habebit fides etiam in pace mercedem. Teneatur ergo in omnibus vitae officiis, teneatur in matrimonio. Non enim satis est, si aut alieno toro, aut lupanari abstineas.

PL 6, 1080A

だが、もしこの栄光を得る機会がないならば、信仰は平時においてもまた報いを得るであろう。それゆえ信仰は生のあらゆる務めにおいて守られねばならず、婚姻においても守られねばならない。お前が他人の閨から、また娼家から身を慎むだけでは十分ではないのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.8

8

Qui habet conjugem nihil quaerat extrinsecus: sed contentus ea sola, casti et inviolati cubilis sacramenta custodiat. Adulter enim Deo est perinde atque incestus, qui, abjecto jugo, vel in liberam, vel in servam peregrina voluptate luxuriat.

PL 6, 1080A

妻を持つ者は、外に何も求めてはならない。ただその者のみに満足し、貞潔にして汚されざる閨の誓約を守るべきである。というのも、軛を投げ捨てて、自由の身の女であれ奴隷の女であれ、よそでの快楽にふける者は、神の前では近親相姦を犯す者と等しく姦淫する者だからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.9

9

Sed sicut foemina castitatis vinculis obligata est, ne alium concupiscat: ita vir eadem lege teneatur, quoniam Deus virum et uxorem unius corporis compage solidavit.

PL 6, 1080B

しかし、女が他の男を欲することのないよう貞潔の絆に縛られているのと同じように、男もまた同じ法に縛られるべきである。なぜなら、神は夫と妻とを一つの肉体の結合によって固く結び合わせ給うたからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.10

10

Ideo praecepit non dimitti uxorem, nisi crimine adulterii revictam, ut nunquam conjugalis foederis vinculum, nisi quod perfidia ruperit, resolvatur. Illud quoque ad consummandam pudicitiam jungitur, ut non modo peccatum absit, verum etiam cogitatio.

PL 6, 1080B

それゆえ神は、姦淫の罪において有罪と定められた場合を除いては、妻を離縁してはならないと命じ給うた。それは、背信によって断たれる場合を除いては、婚姻の契りの絆が決して解かれることのないようにするためである。さらに、貞潔を完成させるためには、行為としての罪がないだけでなく、思いにおいてもそれがあってはならないということが加えられる。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.11

11

Pollui enim mentem quamvis inani cupiditate manifestum est; itaque justum hominem, quod sit secus, nec facere oportere, nec velle. Purganda est igitur conscientia, quam Deus pervidet, qui falli non potest.

PL 6, 1080B

たとえ空しい欲望によってであっても、心が汚されることは明らかである。それゆえ正しき人は、それと異なることを行うべきでも欲すべきでもない。それゆえ良心は清められねばならない。神はその良心を見通し給い、欺かれることがないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 66.12

12

Emaculetur omni labe pectus, ut templum Dei esse possit, quod non auri, nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor illustrat.

PL 6, 1081A

胸はあらゆる汚れから清められねばならない。それによって神の神殿となりうるためである。その神殿を輝かせるのは、金や象牙の光輝ではなく、信仰と貞潔の輝きなのである。