Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 47.1
(Div. Inst. lib. IV, c. 19 et 21.) De Jesu Christi resurrectione, apostolorum missione, Servatorisque in coelum ascensione. Post haec detractum patibulo corpus monumento condiderunt.
PL 6, 1054C(神学提要 第四巻第十九章および第二十一章。)イエス・キリストの復活、使徒たちの派遣、そして救い主の昇天について。その後、彼らは処刑台から降ろされた遺体を墓に納めた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 47.2
Verum tertio die ante lucem, terrae motu facto, ac revoluto lapide, quo sepulcrum clauserant, resurrexit. In sepulcro autem nihil, nisi exuviae corporis sunt repertae. Ipsum vero resurrecturum die tertio jam olim prophetae fuerant praelocuti.
PL 6, 1054Cしかし三日目に、夜明け前、地震が起こり、墓を閉ざしていた石が転がされると、彼はよみがえった。ところが墓の中には、遺体を包んでいた布のほかには何も見いだされなかった。彼が三日目によみがえるであろうことは、すでにはるか昔から預言者たちが予告していたことであった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 47.3
David in psalmo XV: Non derelinques animam meam ad inferos, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Item Osee: Hic est Filius meus sapiens: propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum.
PL 6, 1054Cダビデは詩篇第十五篇でこう言う。「あなたは私の魂を冥界に見捨てることなく、あなたの聖なる者に朽ち果てるのを見させることはないであろう」。またホセアはこう言う。「これは私の賢き子である。それゆえ、彼は今、自分の子らの苦難のなかにあっても抗うことなく、私は彼を冥界の手から救い出すであろう」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 47.4
Ubi est judicium tuum, mors, ubi est aculeus tuus? Idem rursus: Vivificabit nos post biduum die tertio.
PL 6, 1055A「死よ、お前の裁きはどこにあるのか、お前の棘はどこにあるのか」。同じ者はまたこう言う。「彼は二日ののち、三日目に我々を生かしてくださるであろう」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 47.5
Profectus igitur in Galilaeam post resurrectionem, discipulos suos rursus, quos metus in fugam verterat, congregavit: datisque mandatis quae observari vellet, et ordinata Evangelii praedicatione per totum orbem, inspiravit in eos Spiritum sanctum, ac dedit eis potestatem mirabilia faciendi, ut in salutem hominum, tam factis quam verbis operarentur; ac tum demum quadragesimo die remeavit ad Patrem, sublatus in nubem.
PL 6, 1055Bそこで彼は復活ののちガリラヤへ赴き、恐れによって逃げ去っていた弟子たちを再び集めた。そして守るべき戒めを与え、福音の宣教を全世界にわたって定めたのち、彼らに聖なる霊を吹き込み、奇蹟を行う力を与えて、人々の救いのために行いによっても言葉によっても働くことができるようにした。そしてついに四十日目に、雲に乗せられて父のもとへ帰って行った。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 47.6
Hoc Daniel propheta jampridem ostenderat, dicens: Videbam in visu noctis: et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens usque ad antiquum dierum pervenit; et qui assistebant, obtulerunt eum; et datum est ei regnum, et honor, et imperium; et omnes populi, tribus.
PL 6, 1055Bこのことは、預言者ダニエルがすでにはるか昔にこう示していた。「私は夜の幻のうちに見た。見よ、人の子のような者が天の雲に乗って来て、日の老いたる者のもとに至った。傍らに立つ者たちが彼を差し出し、彼には王国と栄誉と支配とが与えられた。そしてあらゆる民、部族——」
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 47.7
Et linguae servient ei, et potestas ejus aeterna, quae nunquam transibit, et regnum ejus non corrumpetur. Item David in psalmo CIX: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum.
PL 6, 1055B——あらゆる言語の民が彼に仕えるであろう。彼の権力は永遠であって決して過ぎ去ることなく、彼の王国は滅びることがない」。また、ダビデは詩篇第百九篇でこう言う。「主は私の主にこう言われた。『私の右に座せ、私が汝の敵を汝の足台とするまで』」。