Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.1
(Lib. VI Inst., c. 18.) Affectus sunt domandi, et a vetitis abstinendum. Placeat sola virtus, cujus merces immortalis est, cum vicerit voluptatem.
PL 6, 1075B(神学提要 第六巻第十八章)情念は制御されねばならず、禁じられたことは慎まねばならない。快楽に打ち勝ったとき、その報いが不死である徳のみを喜ぶべきである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.2
Superatis autem affectibus et perdomitis voluptatibus, facilis in comprimendis caeteris labor est ei, qui sit Dei veritatisque sectator: non maledicet unquam, qui speravit a Deo benedictionem.
PL 6, 1075B情念を克服し、快楽を完全に手なずけたならば、神と真理の従者たる者にとって、他の悪徳を抑える労苦はたやすいものとなる。神からの祝福を望んだ者は、決して悪態をつくことはないであろう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.3
Non pejerabit, sed ne jurabit quidem, ne quando vel necessitate, vel consuetudine in perjurium cadat.
PL 6, 1076A彼は偽誓をすることはないが、そもそも誓うことすらしないであろう。必要にせよ習慣にせよ、いつか偽誓に陥ることのないようにである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.4
Nihil subdole, nihil dissimulanter loquetur; neque abnegabit, quod spoponderit, neque promittet, quod facere non possit: non invidebit cuiquam, qui se suoque contentus sit; nec detrahet, aut male alteri volet, in quem forsitan beneficia Dei proniora sunt.
PL 6, 1076A彼は何ひとつ狡猾に語ることも、隠し立てして語ることもない。約束したことを否むこともなければ、できないことを約束することもない。自分自身とその持ち物とに満ち足りている者は、誰に対しても妬むことがない。神の恩恵がおそらくより豊かに向けられている者に対してさえ、悪口を言ったり悪意を抱いたりすることもない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.5
Non furabitur, nec omnino quidquam concupiscet alienum; non dabit in usuram pecuniam (hoc est enim de alienis malis lucra captare), nec tamen negabit, si quem necessitas cogit mutuari.
PL 6, 1076A彼は盗むこともなく、他人のものを欲しがることも一切ない。利息をつけて金を貸すこともない(それは他人の不幸から利益を得ることにほかならないからである)。しかしながら、必要に迫られて借りざるを得ない者があれば、貸すことを拒みはしないであろう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.6
Non sit asper in filium, neque in servum: meminerit, quod et ipse patrem habeat et dominum. Ita cum his aget, quemadmodum secum agi volet. Munera superabundantia non accipiet a tenuioribus; nec enim justum est augeri patrimonia locupletum per damna miserorum.
PL 6, 1076A彼は息子に対しても、僕に対しても厳しくあってはならない。自分自身にもまた父があり、主があることを覚えているべきだからである。こうして彼らに対しては、自分がそうされたいと望むように接するであろう。彼は貧しい者たちから過分な贈り物を受け取ることはない。富める者たちの財産が、哀れな者たちの損失によって増やされるのは正しいことではないからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.7
Vetus praeceptum est, non occidere, quod non sic accipi debet, tamquam jubeamur ab homicidio tantum, quod etiam legibus publicis vindicatur, manus abstinere.
PL 6, 1076B「殺すなかれ」というのは古くからの戒めである。しかしこれは、公の法によっても罰せられる殺人からだけ手を控えるよう命じられている、という意味に解してはならない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.8
Sed hac jussione interposita, nec verbo licebit periculum inferre, nec infantem necare aut exponere, nec seipsum voluntaria morte damnare.
PL 6, 1076Bこの戒めが差し挟まれることによって、言葉によって人に危害を加えることも、幼児を殺すことも遺棄することも、自ら望んだ死によって自分自身を断罪することも許されなくなるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.9
Item non adulterare: sed hoc praecepto, non solum corrumpere alienum matrimonium prohibemur, quod etiam communi gentium jure damnatur, verum etiam prostitutis corporibus abstinere.
PL 6, 1077Aまた「姦淫するなかれ」というのも同様である。この戒めによって、諸国民に共通の法によっても断罪される他人の婚姻を汚すことだけが禁じられているのではなく、遊女の身体をも慎むことが命じられているのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.10
Supra leges enim Dei lex est; ea quoque, quae pro licitis habentur, vetat, ut justitiam consummet. Ejusdem legis est falsum testimonium non dicere, quod et ipsum latius patet.
PL 6, 1077Aというのも、神の律法はもろもろの法の上にあり、正義を完成させるために、許されていると見なされていることさえも禁じるからである。偽りの証言をしないということも同じ律法に属することであり、これもまたより広い意味を持つ。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.11
Nam si falsum testimonium mendacio nocet ei, contra quem dicitur, et fallit eum apud quem dicitur, nunquam igitur mentiendum est, quia mendacium semper aut fallit, aut nocet. Non est ergo vir justus, qui etiam sine noxa in otioso sermone mentitur.
PL 6, 1077Aというのも、もし偽りの証言がその偽りによって、それが向けられる相手を害し、それが述べられる相手を欺くのであれば、決して偽りを語ってはならないことになる。偽りは常に、欺くか害するかのいずれかだからである。それゆえ、たとえ害のない何気ない話の中であっても偽りを語る者は、正しい人ではない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.12
Huic vero nec adulari licet, perniciosa est enim ac deceptrix adulatio: sed ubique custodiet veritatem.
PL 6, 1077Aしかしこの者には、阿諛することも許されない。阿諛は有害であり、人を欺くものだからである。彼はいたるところで真理を守るであろう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 64.13
Quae licet sit ad praesens insuavis, tamen, cum fructus ejus atque utilitas apparuerit, non odium pariet, ut ait poeta (Terent. Andr., act. I, scen. 1), sed gratiam .
PL 6, 1077B真理はたとえ差し当たっては快くなくとも、その実りと益とが現れたならば、詩人(テレンティウス『アンドリア』第一幕第一場)の言うような憎しみではなく、好意をもたらすのである。