Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 7.1
(Div. Inst. lib. I, c 9.) De Herculis vita facinorosa et morte. Sed cum sit omnibus fere gentibus persuasum deos esse, res tamen eorum gestae, quas tam poetae quam historici tradiderunt, homines fuisse declarant.
PL 6, 1023B(神学提要 第一巻第九章)ヘラクレスの凶行に満ちた生涯とその死について。しかし、彼らが神であることはほとんどすべての民族に信じられているとはいえ、詩人たちも歴史家たちも伝えているその行状そのものが、彼らが人間であったことを明らかにしている。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 7.2
Hercules, per quae tempora fuerit, quis ignorat, cum idem et inter Argonautas navigaverit, et, expugnata Troja, Laomedontem, Priami patrem, ob perjurium interfecerit? Ab eo tempore paulo amplius quam mille et quingenti computantur anni.
PL 6, 1023Bヘラクレスがいつの時代の人であったか、誰が知らずにいようか。彼はアルゴナウタイに加わって船出し、またトロイアを攻め落として、プリアモスの父ラオメドンを、その偽誓のゆえに殺した人物である。その時からおよそ千五百年余りが数えられている。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 7.3
Hic ne natus quidem honeste traditur, sed Alcmenae adulterio genitus, et ipse vitiis genitoris addictus.
PL 6, 1023Cこの人物は、生まれからしてすでに立派なものではなかったと伝えられる。アルクメネの姦通によって生まれた者であり、みずからも父の悪徳に染まっていた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 7.4
Nec foeminis unquam, nec maribus abstinuit, orbemque totum non tam gloriae, quam libidinis causa, nec tantum ad necandas belluas, quantum ad serendos liberos peragravit.
PL 6, 1023C女性からも男性からも決して身を慎むことなく、栄光のためというよりはむしろ情欲のために、また獣を殺すためというよりはむしろ子をもうけるために、全世界をめぐり歩いた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 7.5
Cumque esset invictus, ab una tamen Omphale triumphatus est, cui clava et spolio leonis tradito, indutus ipse foeminea veste, atque ad pedes mulieris abjectus, pensa, quae faceret, accepit.
PL 6, 1023C無敵であったにもかかわらず、ただひとりオムパレーにだけは打ち負かされた。彼女に棍棒と獅子の毛皮を渡し、自分は女の衣をまとって、その女の足もとにひれ伏し、なすべき糸紡ぎの仕事を受け取ったのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 7.6
Idem postea instinctu furoris elatus, parvos liberos et uxorem Megaram trucidavit. Postremo sumpta Dejanyrae conjugis veste, cum difflueret ulceribus, doloris impatiens, rogum sibi in Oetaeo monte construxit, eoque se vivum cremavit.
PL 6, 1023C同じ人物が、のちに狂気の衝動に駆られて、幼い子どもたちと妻メガラを殺害した。そして最後には、妻デイアネイラの衣を身に着けたところ、体が潰瘍で崩れ果て、その痛みに耐えかねて、オイタ山に自分のための薪の山を築き、その上で生きながら自らを焼いた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 7.7
Sic efficitur, ut etiamsi ob virtutem deus credi potuisset, ob haec tamen homo fuisse credatur.
PL 6, 1024Aかくして、たとえその徳のゆえに神と信じられ得たとしても、以上のことのゆえに、彼は人間であったと信じられることになるのである。