Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.1
(Lib. VI div. Inst., cap. 4.) De mundo, homine et Dei providentia. Consideremus igitur quae ratio fuerit hujus tanti tamque immensi operis fabricandi. Fecit Deus mundum, sicut Plato existimavit: sed cur fecerit, non ostendit.
PL 6, 1083A(神学提要 第六巻第四章。)世界と人間、そして神の摂理について。それでは、これほど大いなる、これほど広大な業を造り上げるにあたって、いかなる理があったのかを考えてみよう。神は世界を造り給うたと、プラトンも考えた。しかし、なぜ造り給うたのかを、彼は示していない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.2
Quia bonus, inquit, et invidens nulli, fecit quae bona sunt. Atqui videmus in rerum natura, et bona esse et mala. Potest ergo existere perversus aliquis, qualis fuerit ἄθεος ille Theodorus, et Platoni respondere: Imo quia malus est, fecit quae mala sunt.
PL 6, 1083A彼は言う、神は善き方であり、誰をも妬むことがないゆえに、善きものを造り給うたのだ、と。しかし我々は、事物の本性のうちに善きものも悪しきものもあることを見る。ゆえに、かの「無神論者」と呼ばれたテオドロスのようなひねくれた者が現れて、プラトンにこう答えることもありえよう——いや、神は悪しき方であるからこそ、悪しきものを造ったのだ、と。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.3
Quomodo illum redarguet? Si quae bona sunt, Deus fecit, unde igitur tanta mala eruperunt, quae plerumque etiam praevalent bonis? In materia, inquit, continebantur. Bona igitur et mala, aut nihil, fecit Deus.
PL 6, 1083B彼はどのようにしてこれに反駁するのであろうか。もし神が善きものを造り給うたのなら、しばしば善きものにさえ勝るこれほど多くの悪はどこから噴き出てきたのか。それは質料のうちに含まれていたのだ、と彼は言う。ならば神は、善きものと悪しきものとの両方を造ったか、あるいは何も造らなかったかのいずれかである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.4
Si bona tantum fecit, aeterniora sunt mala, quae facta non sunt, quam bona, quae habuerunt exordium. Finem igitur habebunt, quae aliquando coeperunt, et permanebunt, quae semper fuerunt. Mala ergo potiora sunt.
PL 6, 1083Bもし神が善きものだけを造ったのだとすれば、造られることのなかった悪しきものは、始まりを持った善きものよりも、より永遠なるものであるということになる。すると、いつか始まったものは終わりを持ち、常に存在していたものは存続することになる。ゆえに悪しきものの方が優っていることになる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.5
Si autem potiora esse non possunt, ne aeterniora quidem possunt. Ergo aut utraque semper fuerunt, et Deus otiosus, aut utraque ex uno fonte fluxerunt. Est enim convenientius, ut Deus omnia fecerit potius quam nihil.
PL 6, 1083Cしかし、もし悪しきものが優っていることがありえないのなら、より永遠であることもまたありえない。それゆえ、両者はともに常に存在していて神は何もなさらなかったか、あるいは両者はともに一つの源から流れ出たか、そのいずれかである。というのも、神が何も造らなかったよりも、すべてを造り給うたと考える方が、より道理にかなっているからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.6
Ergo secundum sententiam Platonis, idem Deus et bonus est, quia bona fecit, et malus, quia mala. Quod si fieri non potest, apparet non ideo factum esse a Deo mundum, quia bonum est mundus.
PL 6, 1084Aしたがって、プラトンの学説によれば、同じ神が、善きものを造ったがゆえに善き方であり、悪しきものを造ったがゆえに悪しき方でもあるということになる。もしこれがありえないのであれば、世界が善きものであるからという理由で、神が世界を造ったのではないことは明らかである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.7
Omnia enim complexus est bona et mala, nec fecit propter se quidquam, sed propter aliud. Domus enim aedificatur, non ad hoc solum ut sit domus, sed ut suscipiat et tueatur habitantem.
PL 6, 1084Aというのも、世界は善きものと悪しきものとをともに含んでおり、神は何ものをも、それ自体のために造り給うたのではなく、他のもののために造り給うたのだからである。家が建てられるのは、単に家であるためだけではなく、住まう者を受け入れ、これを守るためである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.8
Item navis fabricatur, non ad hoc ut navis videatur tantum, sed ut in ea possint homines navigare. Vasa item fiunt, non ut vasa sint solum, sed ut capiant quae sunt usui necessaria. Sic et mundum Deus ad usum aliquem fecerit necesse est.
PL 6, 1084A同様に、船が造られるのも、ただ船に見えるためだけではなく、その中で人が航海できるためである。器もまた、単に器であるためだけでなく、生活に必要なものを収めるために造られる。それと同じく、神も世界を何らかの用のために造り給うたに違いない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.9
Stoici aiunt causa hominum factum esse, et recte. Homines enim fruuntur his omnibus bonis, quae mundus in se continet. Sed ipsi homines cur facti sint, aut quid in illis utilitatis habeat illa rerum fabricatrix providentia, non explicant.
PL 6, 1084Bストア派の人々は、世界は人間のために造られたのだと言うが、それは正しい。人間は、世界がそのうちに含むこれらすべての善きものを享受しているからである。しかし、人間自身がなぜ造られたのか、また事物を造り出す摂理が人間のうちにどのような益を見出しているのかについては、彼らは説明していない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.10
Immortales esse animas idem Plato affirmat ( Plato in Phaed., Phaedon., Gorg., de Leg. ): sed cur, aut quomodo, aut quando, aut per quem immortalitatem assequantur, aut quodnam sit omnino tantum illud mysterium; cur ii, qui sunt immortales futuri, prius mortales nascantur, deinde decurso temporalis vitae spatio, atque abjectis fragilium corporum exuviis, ad aeternam illam beatitudinem transferantur, non comprehendit.
PL 6, 1084B同じプラトンは、魂が不死であることを主張している(『パイドロス』『パイドン』『ゴルギアス』『法律』において)。しかし、なぜ、どのようにして、いつ、誰によって不死性を得るのか、そもそもそれほど大いなる秘義とは何であるのか、また、やがて不死となるべき者たちがなぜまず死すべき者として生まれ、しかるのち束の間の生の時を過ごし終え、脆い肉体という抜け殻を脱ぎ捨てたのち、かの永遠の至福へと移されるのか、彼はこれを理解してはいない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.11
Denique nec judicium Dei, nec discrimen justi et injusti explicavit: sed animas, quae se sceleribus immerserint, hactenus condemnari putavit, ut in pecudibus renascantur, et ita peccatorum suorum luere poenas, donec rursus ad figuras hominum revertantur; et hoc fieri semper, nec esse finem transmeandi.
PL 6, 1085A結局のところ、彼は神の裁きも、正しき者と不正なる者との区別も説明しなかった。むしろ、悪行に身を沈めた魂は、家畜のうちに生まれ変わることによって断罪されるものと考え、そうして自らの罪の罰を償い、再び人間の姿へと戻るまでそれが続くとした。そしてこれは常に繰り返され、この転生には終わりがないとしたのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 68.12
Ludum mihi nescio quem inducit, somnio similem, cui nec ratio ulla, nec Dei gubernatio, nec consilium aliquod inesse videatur.
PL 6, 1085A彼は私に、何やら得体の知れない遊戯を持ち出してくる。それは夢に似たもので、そこにはいかなる理も、神の統治も、いかなる計らいも存在しないように見えるのである。