ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XXXVII 第XXXVII章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1044C · 5 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 37.1

1

(Div. Inst. lib. III, c. 18 et 20.) De Socrate, ac ejus contradictione. Post hunc Socrates philosophiae tenuit principatum, sapientissimus etiam oraculo dictus, quia se fatebatur unum scire, quod nihil sciret.

PL 6, 1044C

(神学提要 第三巻第十八章および第二十章)ソクラテスについて、そして彼の自己矛盾について。この後、ソクラテスが哲学の首座を占めた。彼は神託によっても最も賢い者と言われたが、それは自分が何一つ知らないということだけを知っている、と自ら認めていたからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 37.2

2

Cujus Oraculi auctoritate abstinere se physicos oportebat, ne aut quaererent ea quae scire non poterant, aut scire se putarent quae ignorabant. Videamus tamen an sapientissimus Socrates, sicut Pythius praedicavit.

PL 6, 1044C

この神託の権威によって、自然学者たちは、知りえないことを探求したり、知らないことを知っていると思い込んだりすることを控えるべきであった。しかし、ピュティオスの神すなわちデルポイのアポロが告げたとおりに、ソクラテスが本当に最も賢い者であったかどうかを見てみよう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 37.3

3

Usurpabat hoc saepe proverbium, quod supra nos idem et nihil ad nos pertinere. Jam excessit sententiae suae terminos. Nam qui unum se scire dicebat, aliud invenit quod tanquam sciens diceret; sed id frustra.

PL 6, 1045A

彼はしばしば、我々を超えたことは我々には何のかかわりもない、という格言を口にしていた。しかし、これによって彼はすでに自分の見解の限界を踏み越えている。なぜなら、自分はただ一つのことしか知らないと言っていた者が、あたかも知っているかのように語る別の事柄を見出したからである。だがそれは的外れであった。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 37.4

4

Nam et Deus, qui utique supra nos est, quaerendus est, et religio suscipienda, quae sola nos discernit a belluis: quam quidem Socrates non modo repudiavit, verum etiam derisit, per anserem canemque jurando; quasi vero per Aesculapium non posset, cui voverat gallum?

PL 6, 1045A

なぜなら、たしかに我々を超えている神こそ探求されねばならず、我々を獣から区別する唯一のものである宗教こそ受け入れられねばならないからである。ところがソクラテスは、これを拒んだばかりか、鵞鳥や犬にかけて誓うことで、あざけりさえした。まるで、鶏を捧げると誓っていたアエスクラピウスにかけて誓うことができなかったかのように。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 37.5

5

En sapientis viri sacrificium. Et quia eum prosecrare ipse non potuit, amicos moriturus oravit, ut post se solverent votum, scilicet ne apud inferos velut debitor teneretur. Hic profecto et pronuntiavit, quod nihil scierit, et probavit.

PL 6, 1045B

見よ、これが賢者の生贄である。そして彼は自分ではその鶏を屠って捧げることができなかったので、死に臨んで友人たちに、自分の死後にその誓いを果たしてくれるよう頼んだ。冥界において、まるで借りのある者のように留め置かれることのないように、というわけである。ここに彼は、自分が何も知らなかったということを、まさしく言明し、また実証したのである。