ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XXI 第XXI章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1028C · 4 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 21.1

1

(Div. Instit. lib. I, c. 20.) De sacris deorum Romanorum. Sed et alios ejusmodi commentitios deos senatus instituit, Spem, Fidem, Concordiam, Pacem, Pudicitiam, Pietatem, quae omnia, cum in animis hominum esse vera deberent, intra parietes falsa posuerunt.

PL 6, 1028C

(神学提要 第一巻第二十章)ローマの神々の祭儀について。しかし元老院はこのほかにも、この種の作り事の神々を制定した。「希望」「信義」「協和」「平和」「貞潔」「敬虔」である。これらはすべて、本来人間の心の中にこそ真実として在るべきものであるのに、彼らは壁の内側に偽りのものとして据えたのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 21.2

2

Hos tamen quamvis extra hominem in nulla sint omnino substantia, maliem potius coli, quam Rubiginem, quam Febrem, quae non sacranda sunt, sed execranda; quam Fornacem, cum suis Fornacalibus sacris; quam Stercutum, qui fumo pinguefacere terram primus ostendit: quam deam Mutam, quae Lares genuit; quam Cuninam, quae cunis infantium praeest; quam Cacam, quae ad Herculem de furto boum detulit, ut occideret fratrem.

PL 6, 1028C

とはいえ、これらの神々は人間の外にはまったく実体を持たないにせよ、私としてはむしろこちらの神々を崇めるほうがまだましだと思う――さび病の神ルビゴや、熱病の女神フェブリスを崇めるよりは。これらは奉献されるべきものではなく、呪われるべきものだからである。あるいは竈の女神フォルナクスとその祭儀「フォルナカリア祭」を崇めるよりは。あるいは、煙によって〔底本は fumo。神名は stercus に由来し、fimo(糞で)の誤りの可能性が高い〕土地を肥やす術を最初に示したステルクトゥスを崇めるよりは。あるいは、ラレスを生んだもの言わぬ女神ムータを崇めるよりは。あるいは、嬰児のゆりかごを司るクニナを崇めるよりは。あるいは、牛が盗まれたことをヘルクレスに告げて兄弟を殺させたカカを崇めるよりは。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 21.3

3

Quam multa sunt alia portenta atque ludibria, de quibus piget dicere? Terminum tamen non libet praeterire, quia ne Jovi quidem Capitolino cessisse traditur, cum lapis esset informis.

PL 6, 1029A

ほかにもどれほど多くの怪物じみたもの、物笑いの種があることか。それらについては語るのも億劫である。しかし「境界の神(テルミヌス)」だけは見過ごすわけにいかない。伝えられるところでは、この神は不定形の石にすぎなかったにもかかわらず、カピトリウムのユピテルにさえ譲らなかったのだという。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 21.4

4

Hunc finium putant habere custodiam, eique publice supplicatur, ut Capitolii immobile saxum romani imperii fines et conservet et proroget.

PL 6, 1029A

人々はこの神が境界の守護を司ると考えており、公にこの神へ嘆願がなされる。カピトリウムの動かぬこの石が、ローマ帝国の国境を保ち、かつ広げてくれるようにと。