Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.1
(Div. Inst. lib. III, c. 17 et 18; V, 15 17 18 et 19.) De sapientia et stultitia. Acuta ista sane: sed respondere ad ea facillime possumus. Imitatio enim nominum facit, ut sic esse videatur.
PL 6, 1064B(神学提要 第三巻第十七章および第十八章、第五巻第十五・十七・十八・十九章)知恵と愚かさについて。これらの議論はたしかに鋭い。しかし我々はこれにきわめて容易に答えることができる。名のうえでの模倣が、そのように見えさせているにすぎないからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.2
Nam et justitia imaginem habet stultitiae, non tamen est stultitia; et malitia imaginem sapientiae, non tamen sapientia est.
PL 6, 1064Bというのも、正義は愚かさの見せかけを持ってはいても、愚かさそのものではなく、悪意は知恵の見せかけを持ってはいても、知恵そのものではないからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.3
Sed sicut malitia ista in conservandis utilitatibus suis intelligens et arguta, non sapientia, sed calliditas et astutia est; ita et justitia non debet stultitia, sed innocentia nominari: quia necesse est, et justum esse sapientem, et eum qui sit stultus, injustum.
PL 6, 1064Bしかしながら、自分自身の利益を守ることにかけては聡く鋭いあの悪意は、知恵ではなく、狡猾さと悪知恵であるにすぎない。それと同じく、正義もまた愚かさではなく無垢と呼ばれるべきである。なぜなら、正しい者は必ず知恵ある者であり、愚かな者は必ず不正な者だからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.4
Nam neque ratio, neque natura ipsa permittit, ut is qui justus est, sapiens non sit; quoniam justus nihil utique facit, nisi quod rectum et bonum est, pravum et malum semper fugit.
PL 6, 1065Aというのも、理も自然そのものも、正しい者が知恵のない者であることを許さないからである。正しい者は、正しく善いことのほかは何も行わず、曲がったことと悪いことを常に避けるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.5
Quis autem discernere bonum et malum, pravum et rectum potest, nisi qui sapiens fuerit? Stultus autem male facit, quia bonum et malum quid sit, ignorat. Ideo peccat, quia non potest prava et recta discernere.
PL 6, 1065Aしかし、知恵ある者でなければ、誰が善と悪、曲がったことと正しいこととを見分けることができようか。愚かな者が悪を行うのは、善悪が何であるかを知らないからである。彼が罪を犯すのは、曲がったことと正しいこととを見分けることができないからにほかならない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.6
Non potest ergo, neque stulto justitia, neque injusto sapientia convenire. Stultus igitur non est, qui nec tabula naufragum, nec equo saucium dejecerit, quia se abstinuit a nocendo, quod est peccatum; peccatum autem vitare sapientis est.
PL 6, 1065Aしたがって、愚かな者に正義が備わることも、不正な者に知恵が備わることもありえない。それゆえ、板から難破者を、馬から負傷者を突き落とさなかった者は、愚かな者ではない。害を加えること——それこそが罪である——を彼は控えたのであり、罪を避けることは知恵ある者のすることだからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.7
Sed ut stultus prima facie videatur, illa res efficit, quod extingui animam cum corpore existimant: idcirco omne commodum ad hanc vitam referunt.
PL 6, 1065Bしかし、一見して彼が愚か者に見えるのは、彼らが魂は肉体とともに消え失せると考えているからにほかならない。それゆえ彼らは、あらゆる利益をこの世の生に結びつけて考えるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.8
Si enim post mortem nihil est, utique stulte facit, qui alterius animae parcit cum dispendio suae, aut qui alterius lucro magis quam suo consulit.
PL 6, 1065Bもし死後に何もないのであれば、自分の命を失ってまで他人の命を惜しむ者、あるいは自分の利益よりも他人の利益をこそ図る者は、まさしく愚かなことをしていることになる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.9
Si mors animam delet, danda est opera, quo diutius commodiusque vivamus: si autem vita post mortem superest aeterna et beata, hanc utique corporalem cum omnibus terrae bonis justus et sapiens contemnet, quia sciet, quale a Deo sit praemium recepturus.
PL 6, 1065Bもし死が魂を消し去るのであれば、我々はより長く、より快適に生きられるよう努めねばならない。しかし、もし死後に永遠で幸いな生が残っているのであれば、正しく知恵ある者は、この肉体の生を、地上のあらゆる善きものとともに、当然のこととして軽んじるであろう。神からどのような報いを受け取ることになるかを知っているからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.10
Teneamus igitur innocentiam, teneamus justitiam; subeamus imaginem stultitiae, ut veram sapientiam tenere possimus.
PL 6, 1065Cそれゆえ、我々は無垢を保ち、正義を保とう。真の知恵を保つことができるように、愚かさという見せかけを甘んじて受けよう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.11
Etsi hominibus ineptum videtur ac stultum, torqueri et mori malle, quam libare diis, et abire sine noxa, nos tamen omni virtute omnique patientia fidem Deo exhibere nitamur.
PL 6, 1066Aたとえ、神々に献酒して害を受けずに立ち去るよりも、拷問を受け死ぬほうを選ぶことが、人々の目には見苦しく愚かしいことと映ろうとも、我々はあらゆる徳とあらゆる忍耐とをもって、神に対する信仰を示すよう努めよう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.12
Non mors terreat, non dolor frangat, quominus vigor animi, et constantia inconcussa servetur.
PL 6, 1066A死が脅かすことも、苦痛が打ち砕くこともあってはならない。心の気力と揺るぎない不動の心とが保たれなくなるようなことがあってはならない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.13
Stultos vocent, dummodo ipsi sint stultissimi, et coeci, et hebetes, et pecudibus aequales; qui non intelligunt esse mortiferum, relicto Deo vivo, prosternere se atque adorare terrena; qui nesciunt, et illos aeternam poenam manere, qui figmenta insensibilia fuerint venerati, et eos, qui nec tormenta, nec mortem pro cultu et honore veri Dei recusaverint, vitam perpetuam consecuturos.
PL 6, 1066A彼らは我々を愚かと呼ぶがよい。彼ら自身こそ、この上なく愚かで、盲目で、鈍く、家畜にも等しい者たちである。彼らは、生ける神を捨てて地上のものにひれ伏し、これを崇拝することがいかに命取りであるかを理解していない。感覚のない作り物に崇敬を払った者たちには永遠の刑罰が待ち受けており、真の神への礼拝と尊崇のために拷問も死も拒まなかった者たちには、永遠の生命が得られることを、彼らは知らないのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 57.14
Haec est fides summa, haec vera sapientia, haec perfecta justitia. Nihil ad nos attinet, quid judicent stulti, quid homunculi sentiant. Nos judicium Dei expectare debemus, ut eos postmodum, qui de nobis judicaverint, judicemus.
PL 6, 1066Aこれこそが最高の信仰であり、これこそが真の知恵であり、これこそが完全な正義である。愚かな者たちが何を判断しようと、取るに足らぬ人間たちが何を考えようと、我々には何の関わりもない。我々は神の裁きを待たねばならない。そうすれば後に、我々について裁いたその者たちを、我々が裁くことになるであろう。