Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.1
(Div. Inst. lib. III, c. 17 et 18.) De philosophis, scilicet Epicuro et Pythagora. Quoniam de philosophia dixi breviter, nunc etiam de philosophis pauca dicam. Epicuri doctrina haec est, imprimis nullam esse providentiam. Et idem deos esse non abnuit.
PL 6, 1043C(神学提要 第三巻第十七章および第十八章)哲学者たちについて、すなわちエピクロスとピュタゴラスについて。哲学については手短に述べたので、今度は哲学者たちについても少し述べよう。エピクロスの説はこうである。まず第一に、摂理は存在しないという。しかも彼は神々が存在することは否定しない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.2
Utrumque contra rationem. Nam si sunt dii, est igitur providentia. Aliter enim Deus intelligi non potest, cujus est proprium providere. Nihil, inquit, curat. Ergo non modo humana, sed ne coelestia quidem curat. Quomodo igitur, aut unde esse illum affirmas?
PL 6, 1043Cそのどちらも理に反する。なぜなら、もし神々が存在するなら、摂理も存在するはずだからである。神とは、配慮することを固有の性質とするのでなければ、そもそも理解されえないものだからである。彼は言う、神は何も配慮しないと。それならば人間のことどころか、天の事柄すら配慮しないことになる。それならばお前は、どうして、また何によって神が存在すると主張するのか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.3
Exclusa enim providentia curaque divina, consequens erat ut non esse omnino Deum diceres. Nunc eum verbo reliquisti, re sustulisti. Unde ergo rerum natura est, si Deus nihil curat.
PL 6, 1043C摂理と神の配慮とを除いてしまえば、神はまったく存在しないと言うのが筋であった。ところがお前は、言葉の上では神を残しながら、実質においては取り去ってしまった。神が何も配慮しないのであれば、万物の本性はいったいどこから生じるのか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.4
Semina, inquit, sunt minuta, quae nec videri, nec tangi possunt, quorum coitu fortuito et orta sunt omnia, et semper oriuntur. Si nec videntur, nec ulla corporis parte sentiuntur, unde esse illa scire potuisti?
PL 6, 1043C彼は言う、微小な種子があり、それは見ることも触れることもできず、その偶然の結合によって万物が生じたのであり、今も絶えず生じ続けているのだと。だが、それが見えもせず、肉体のいかなる部分によっても感知されないのなら、お前はそれが存在することをどうして知り得たのか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.5
Deinde si sunt, qua mente conveniunt, ut aliquid efficiant? Si sunt laevia, cohaerere non possunt; si hamata et angulata, ergo secabilia sunt. Hami enim et anguli extant et possunt amputari. Sed haec delira et inutilia.
PL 6, 1043C次に、もしそれが存在するとして、いかなる意図によって結合し、何かを作り出すのか。もし滑らかであれば結びつくことができず、もし鉤や角があるのであれば、それは切断されうるものである。なぜなら鉤も角も突き出ており、切り落とすことができるからである。しかしこれらは狂気じみた無用のことである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.6
Quid quod idem animas extinguibiles facit; quem refellunt non modo philosophi omnes et publica persuasio, verum etiam responsa vatum, carmina Sibyllarum, ipsae denique divinae voces Prophetarum; ut mirum sit extitisse unum Epicurum, qui cum pecoribus ac belluis sortem hominis aequaret.
PL 6, 1044Bさらに彼は魂を消滅しうるものとする。これに対しては哲学者たち全員と世人の一般的確信のみならず、予言者たちの神託、シビュラたちの詩、そして預言者たちの神の御言葉そのものまでもが反論している。それゆえ、人間の運命を家畜や獣のそれと同列に置くようなエピクロスがただ一人現れたということは、驚くべきことである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.7
Quid Pythagoras? qui primus est philosophus nominatus; qui animas quidem immortales esse, in alia tamen corpora, vel pecudum, vel avium, vel bestiarum commeare statuit.
PL 6, 1044Bピュタゴラスはどうか。彼は最初に哲学者と呼ばれた者であるが、魂は不死であるとしながらも、それが家畜や鳥や獣といった他の肉体へと移り渡ると定めた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.8
Nonne satius fuerat eas cum suis corporibus extingui, quam sic ad aliena damnari; satius omnino non esse, quam post hominis formam, vel suem, vel canem vivere? et homo ineptus, ut fidem dicto adderet, seipsum Trojano bello Euphorbum fuisse dixit, quo occiso, in alias figuras animalium transiisse, postremo Pythagoram factum.
PL 6, 1044B魂がそのように他の肉体へと断罪されて送られるくらいなら、自分の肉体と共に消え去るほうがましだったのではないか。人間の姿の後に豚や犬として生きるくらいなら、そもそも存在しないほうがずっとましではないか。そしてこの愚かな男は、自分の言葉に信を置かせるために、自分がトロイア戦争のときエウポルボスであったと言い、その死後にほかの動物の姿を経て、最後にピュタゴラスになったのだと語った。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 36.9
O felicem, cui soli tanta memoria concessa est! vel potius infelicem, cui translato in pecudem non licuit nescire quid fuerit! Atque utinam solus delirasset! Invenit etiam qui crederent, et quidem indoctos homines, ad quos stultitiae transiret haereditas.
PL 6, 1044Cああ、幸いなる者よ、彼だけにこれほどの記憶が許されたとは。いや、むしろ不幸な者と言うべきか。家畜に移されてもなお、自分が何であったかを知らずにいることが許されなかったのだから。せめて彼一人が狂っていたのであれば良かったものを。しかし彼は、それを信じる者たちさえ見出した。しかも無学な人々であり、彼らへと愚かさの相続が受け継がれていったのである。