Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 32.1
(Div. Inst. lib. III, c. 4 et 7.) De philosophorum sectis, ac dissentione. Huc accedit, quod non est uniformis: sed divisa in sectas, et in multas discrepantesque sententias dissipata, statum non habet.
PL 6, 1039C(神学提要 第三巻第四章および第七章)哲学の諸学派とその不一致について。これに加えて、哲学は一様ではなく、諸学派に分裂し、多くの食い違った学説に分散していて、確固たる立場を持たない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 32.2
Cum enim singulae alias omnes impugnent et affligant, nec sit aliqua ex iis, quae non judicio caeterarum stultitiae condemnetur, utique discordantibus membris, corpus omne philosophiae ad interitum deducitur. Hinc Academia postmodum nata est.
PL 6, 1040Aというのも、それぞれの学派が他のすべての学派を攻撃し打ちのめし合い、他の学派の判断によって愚かさのかどで断罪されない学派は一つもないのであって、四肢が互いに争い合うことによって、哲学という一つの体全体が滅びへと導かれるからである。ここからのちにアカデメイア派が生まれた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 32.3
Nam cum viderent ejus sectae principes omnem philosophiam, philosophis invicem oppugnantibus, esse subversam, susceperunt adversus omnes bellum, ut omnia omnium dissolverent, nihil ipsi asserentes, nisi unum, nihil sciri posse.
PL 6, 1040Aというのも、その学派の第一人者たちは、哲学者たちが互いに攻撃し合うことによって哲学全体が覆されているのを見て、あらゆる者に対して戦いを挑み、あらゆる者のあらゆる主張を解体しようとしたのであり、彼ら自身は、何一つ知りえないというただ一つのことのほかは、何も主張しなかったからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 32.4
Ita sublata scientia, philosophiam veterem subruerunt. Sed ne ipsi quidem philosophorum nomen retinuerunt, qui ignorantiam fatebantur, quia nescire omnia non modo philosophi, sed ne hominis quidem sit.
PL 6, 1040Aこうして知識を取り去ることによって、彼らは古い哲学を根底から覆した。しかし、無知を告白した彼ら自身もまた、哲学者の名を保持しはしなかった。あらゆることを知らずにいるというのは、哲学者にふさわしくないばかりか、人間にすらふさわしくないからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 32.5
Ita philosophi, quia nihil munimenti habent, mutuis se vulneribus extinguant, et ipsa tota philosophia suis se armis consumat ac finiat. At enim sola Physica labat. Quid illa Moralis? Num aliqua firmitate subnixa est? Videamus an philosophi in hac saltem parte consentiant, quae ad vitae statum pertinet.
PL 6, 1040Aこのように哲学者たちは、身を守るすべを何一つ持たないのだから、互いに傷つけ合って滅び去るがよい。哲学そのものも全体として、自らの武器によって自らを消耗し尽くし、終わりを迎えるがよい。しかし、揺らいでいるのは自然学だけだと言われるかもしれない。では、かの倫理学はどうか。それは何らかの確固たる基盤に支えられているであろうか。少なくとも、生き方に関わるこの部門においては、哲学者たちが一致しているかどうかを見てみよう。