Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 48.1
(Div. Inst. lib. IV, cap. 20.) De Judaeorum exhaeredatione, et Gentilium adoptione. Cum igitur ad dexteram Dei sedeat, calcaturus inimicos suos, qui eum cruciaverunt, quando ad judicandum orbem venerit, apparet nullam spem reliquam esse Judaeis, nisi conversi ad poenitentiam, et a sanguine quo se polluerunt, abluti, sperare in eum coeperint, quem negaverunt.
PL 6, 1055C(神学提要 第四巻第二十章。)ユダヤ人の相続権剥奪と、諸国民の養子縁組について。かくして彼は神の右に座しており、世界を裁くために来るとき、自らを苦しめた敵どもを踏みつけることになる以上、ユダヤ人にはもはや何の希望も残されていないことは明らかである。ただし、悔い改めに立ち返り、自らを汚した血から洗い清められて、かつて否んだその方に望みを置くようになるのでない限りは。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 48.2
Ideo sic dicit Hesdra: Hoc Pascha Salvator noster est, et refugium nostrum. Cogitate, et ascendat in cor vestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo, et post haec speravimus in eum.
PL 6, 1055Dそれゆえエスラはこう言う。「この過越は我々の救い主、我々の避け所である。よく考え、心に留めよ。我々は彼をしるしのうちに辱めることになるが、そののち、我々は彼に望みを置いたのである」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 48.3
Exhaeredatos autem esse Judaeos, quia Christum reprobaverunt, et nos, qui sumus ex gentibus, in eorum locum adoptatos, Scripturis approbatur. Jeremias ita dicit: Dereliqui domum meam: dimisi hoereditatem meam in manus inimicorum ejus.
PL 6, 1056Aユダヤ人がキリストを拒んだために相続権を奪われ、諸国民から出た我々がその代わりに養子として迎え入れられたことは、聖典によって裏づけられる。エレミヤはこう言う。「私は自分の家を見捨てた。自分の相続財産をその敵どもの手に渡した」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 48.4
Facta est haereditas mea mihi sicut leo in sylva: dedit ipsa super me vocem suam; idcirco odivi eam.
PL 6, 1056A「私の相続財産は、私にとって森のなかの獅子のようになった。それは私に向かってその声をあげた。それゆえ私はそれを憎んだ」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 48.5
Item Malachias: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus vestris, quia a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.
PL 6, 1056Aまたマラキはこう言う。「私は汝らに対して何の意志も持たない、と主は言われる。私は汝らの手からの生贄を受け入れない。日の出から日の入りまで、私の名は諸国民の間で輝かしいものとされるであろうから」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 48.6
Esaias quoque sic: Venio colligere omnes gentes et linguas; et venient, et videbunt claritatem meam.
PL 6, 1056Aイザヤもまたこう言う。「私はあらゆる諸国民とあらゆる言語の民を集めるために来る。彼らは来て、私の栄光を見るであろう」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 48.7
Idem alio loco ex persona Patris ad Filium: Ego Dominus Deus vocavi te in justitiam, et tenebo manum tuam, et confirmabo te: dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris.
PL 6, 1056B同じ者は、別の箇所で父の立場から御子に向けてこう言う。「私、主なる神は、義のために汝を召した。私は汝の手を取り、汝を強めるであろう。私は汝を、我が民への契約として、諸国民への光として与えた。それは、盲人の目を開き、縛られた者たちを鎖から解き放ち、闇のなかに座す囚われ人たちを牢獄から連れ出すためである」。