Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.1
, olim III, al. II. (Div. Inst. lib. V, c. 5 et sq. et 19; VI, c. 3, 4, 9, 10.) De viis vitae, et primis mundi temporibus. Duas esse humanae vitae vias, nec philosophis ignotum fuit, nec poetis: sed eas utrique diverso modo induxerunt.
PL 6, 1067B──かつてはIII、異本ではII。(神学提要 第五巻第五章以下および第十九章、第六巻第三、四、九、十章)人生の道、および世界の最初の時代について。人間の生には二つの道があるということは、哲学者たちにも詩人たちにも知られていなかったわけではない。ただ両者はそれぞれ異なる仕方でこれを説いた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.2
Philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse voluerunt: sed hoc minus recte, quod eas ad sola vitae hujus commoda retulerunt. Melius poetae, qui alteram justorum, alteram impiorum esse dixerunt.
PL 6, 1068A哲学者たちは、一方を勤勉の道、他方を怠惰の道としようとした。しかしこれはあまり正しくない。彼らはこれらの道を、ただこの世の生の利益にのみ関わらせたからである。詩人たちの方がより正しく、一方を義人たちの道、他方を不敬虔な者たちの道であると言った。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.3
Sed in eo peccant, quod eas non in hac vita, sed apud inferos esse aiunt. Nos utique rectius, qui alteram vitae, alteram mortis, et hic tamen esse has vias dicimus. Sed illa dexterior, qua justi gradiuntur, non in Elysium fert, sed in coelum. Immortales enim fiunt.
PL 6, 1068Aしかし詩人たちは、これらの道がこの生においてではなく冥界にあると言う点で誤っている。我々はより正しく、一方を生命の道、他方を死の道と言い、しかもこれらの道はこの世にこそあるのだと言う。義人たちが歩むあの右手の道は、エリュシオンにではなく天に至る。義人たちは不死となるからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.4
Sinisterior ad tartarum; aeternis enim cruciatibus addicuntur injusti. Tenenda est igitur nobis justitiae via, quae ducit ad vitam. Primum autem justitiae officium est, Deum agnoscere ut parentem, eumque metuere ut dominum, diligere ut patrem.
PL 6, 1068A左手の道はタルタルスに至る。不義の者たちは永遠の責め苦へと定められるからである。それゆえ我々は、生命へと導く正義の道を守らねばならない。正義の第一の務めは、神を親として認め、主として畏れ、父として愛することである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.5
Idem enim nos genuit, qui vitali spiritu animavit, qui alit, qui salvos facit. Habet in nos non modo ut pater, verum etiam ut dominus licentiam verberandi, et vitae ac necis potestatem; unde illi ab homine duplex honos, id est, amor cum timore debetur.
PL 6, 1068B我々を生んだのはこの同じ方であり、命を与える霊によって我々に生気を吹き込み、我々を養い、我々を救う方もまたこの同じ方である。神は我々に対して、父としてだけでなく主として、鞭打つことの許しを持ち、生殺与奪の権力を持つ。それゆえ人間から神に対しては二重の敬い、すなわち恐れを伴う愛が負われるべきである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.6
Secundum justitiae officium est, hominem agnoscere velut fratrem. Si enim nos idem Deus fecit, et universos ad justitiam vitamque aeternam pari conditione generavit, fraterna utique necessitudine cohaeremus, quam qui non agnoscit, injustus est.
PL 6, 1068B正義の第二の務めは、人間を兄弟として認めることである。同じ神が我々を造り、すべての者を正義と永遠の生命へと等しい条件のもとに生み出したのであるから、我々は兄弟としての絆によって結ばれているのであり、これを認めない者は不義の者である。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.7
Sed origo hujus mali, quo societas inter se hominum, quo necessitudinis vinculum dissolutum (1069)est, ab ignoratione veri Dei nascitur. Qui enim fontem illum benignitatis ignorat, bonus esse nullo pacto potest.
PL 6, 1068Bだが人間相互の結びつきが、その絆が解かれてしまったこの悪の起源は、真の神を知らないことから生まれる。慈愛のかの源を知らない者は、いかなる仕方によっても善き者ではあり得ないからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.8
Inde est, quod ex eo tempore, quo dii multi consecrari ab hominibus colique coeperunt, fugata est, sicut poetae ferunt, justitia: sic diremptum est omne foedus, dirempta societas juris humani.
PL 6, 1069Aこうして、多くの神々が人間たちによって神格化され崇拝され始めたその時から、詩人たちの伝えるとおり、正義は追い払われ、あらゆる盟約は断ち切られ、人間の法にもとづく結びつきも断ち切られたのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.9
Tum sibi quisque consulere, jus in viribus computare, nocere invicem, fraudibus aggredi, dolis circumscribere, commoda sua aliorum incommodis adaugere; non cognatis, non liberis, non parentibus parcere; ad necem hominum pocula temperare, obsidere cum ferro vias, maria infestare; libidini autem, quo furor duxerit, fraena laxare; nihil denique sancti habere, quod non cupiditas infanda violaret.
PL 6, 1069Aこうして各人は自分のことばかりを考え、権利を力の強さで測り、互いに害を加え合い、欺きをもって襲いかかり、策謀によって陥れ、他人の不利益によって自分の利益を増やすようになった。血縁の者にも、子にも、親にも容赦せず、人を殺すために毒杯を調合し、剣を手に道々に待ち伏せし、海を荒らし、狂気の導くところに情欲の手綱を緩め、ついには、忌まわしい欲望が汚さない聖なるものを何一つ持たなくなった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.10
Cum haec fierent, tum leges sibi homines condiderunt pro utilitate communi, ut se interim tutos ab injuriis facerent. Sed metus legum non scelera comprimebat, sed licentiam submovebat. Poterant enim leges delicta punire, conscientiam munire non poterant.
PL 6, 1069Aこうしたことが行われるようになると、人間たちは共通の利益のために自分たちで法を定め、さしあたり不正な仕打ちから身を守ろうとした。しかし法への恐れは罪を抑えたのではなく、放縦を退けたにすぎない。法は罪を罰することはできても、良心を堅固にすることはできなかったからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.11
Ita quae ante palam fiebant, clam fieri coeperunt. Circumscribi etiam jura, siquidem ipsi praesides legum praemiis muneribusque corrupti, vel in remissionem malorum, vel in perniciem bonorum sententias venditabant.
PL 6, 1069Bこうして、以前は公然と行われていたことが、密かに行われるようになった。法までもが歪められた。というのも、法の番人たる者たち自身が報酬と贈り物によって買収され、悪人を放免するため、あるいは善人を破滅させるために、判決を売り渡していたからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 59.12
His accedebant dissensiones, et bella, et mutuae depraedationes, et oppressis legibus saeviendi potestas licenter assumpta.
PL 6, 1069Bこれに加えて、対立や戦争、互いの略奪が生じ、法が踏みにじられると、思うがままに暴虐をふるう権力が恣意的に握られるようになった。