Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 10.1
(Div. Inst. lib. I, c. 11.) De Jove, ac ejus vita libidinosa. Horum autem omnium rex et pater Jupiter, quem tenere in coelo summam credunt potestatem, quid habuit potestatis, qui Saturnum patrem regno expulit, et armis fugientem persecutus est? quid continentiae, qui omnia libidinum genera exercuit?
PL 6, 1025A(神学提要 第一巻第十一章)ユピテルとその好色な生涯について。しかしこれらすべての者の王にして父であるユピテル――天において至高の権力を保持していると信じられているこの者――は、父サトゥルヌスを王座から追放し、逃げる父を武器をもって追い立てたのだから、いったいどんな権力を持っていたというのか。またあらゆる種類の情欲を行ったのだから、いったいどんな節制を持っていたというのか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 10.2
Nam idem Alcmenam Laedamque summis viris nuptas adulterio fecit infames; idem pulchritudine pueri captus, venantem ac virilia meditantem ad foemineos usus violenter abripuit.
PL 6, 1025B同じ人物が、最も高貴な男たちに嫁いでいたアルクメネとレダとを、姦通によって不名誉な者にした。同じ人物が、ある少年の美しさに囚われ、狩りをして雄々しく振る舞っていたその子を、力ずくで女のごとき用途のためにさらっていった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 10.3
Quid virginum stupra commemorem, quarum multitudo quanta fuerit, filiorum numerus ostendit? In una tamen Thetide abstinentior fuit. Erat enim praedictum, quod is, quem paritura esset, major patre suo futurus esset.
PL 6, 1025B処女たちへの凌辱について、いまさら何を語ろうか。それがいかに多かったかは、子どもの数が示すとおりである。しかし、テティスひとりに対しては、いくらか自制的であった。というのも、彼女が産むはずの子は、その父よりも偉大な者になるであろうと予告されていたからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 10.4
Pugnavit ergo cum amore, ne quis se major nasceretur. Sciebat ergo, se non esse perfectae virtutis, magnitudinis, potestatis, qui, quod ipse Patri fecerat, timuit.
PL 6, 1025Bそれゆえ彼は、自分より偉大な者が生まれないようにと、恋心と戦った。つまり彼は、自分が完全な徳、偉大さ、権力を備えた者ではないことを知っていたのである。なぜなら、自分が父に対して行ったのと同じことを、恐れていたからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 10.5
Cur igitur maximus, optimus nominatur, cum se et peccatis contaminaverit, quod est injusti ac mali, et majorem timuerit, quod est imbecillis ac minoris.
PL 6, 1025Bそれならばなぜ、彼は「至大なる者」「至善なる者」と呼ばれるのか。彼は自らを数々の罪で汚した――これは不正な者、悪しき者のすることである――そして自分より偉大な者を恐れた――これは弱く劣った者のすることである。