Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 44.1
(Div. Inst. lib. IV, c. 12 et 13.) Duplex Christi nativitas ex prophetis probatur. Haec sic futura, ut exposui, prophetae ante praedixerant.
PL 6, 1051A(神学提要 第四巻第十二章および第十三章。)キリストの二重の誕生が預言者たちによって証明される。これらのことが、私が述べたとおりに将来起こるであろうことを、預言者たちはあらかじめ予告していた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 44.2
Apud Salomonem ita scriptum est: Infirmatus est uterus virginis, et accepit foetum, et gravata est, et facta est in multa miseratione mater virgo.
PL 6, 1051Aソロモンのもとにはこう書かれている。「おとめの胎は弱くされ、胎児を受け、身重となり、大いなる憐れみのうちにおとめのまま母となった」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 44.3
Apud Esaiam sic: Ecce virgo accipiet in uterum, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod significat Nobiscum Deus. Fuit enim nobiscum in terra, cum induit carnem; et nihilhominus Deus fuit in homine, et homo in Deo.
PL 6, 1051Aイザヤのもとにはこうある。「見よ、おとめが胎に宿し、男の子を産むであろう。汝らはその名をインマヌエルと呼ぶであろう」。これは「神は我々と共にいます」という意味である。実に彼は、肉をまとったとき地上で我々と共にいたのであり、それでいて神は人間のうちに、人間は神のうちにあったのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 44.4
Utrumque autem eum fuisse a prophetis ante praedictum est. Quod Deus fuerit, Esaias ita dicit: Adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et nos nesciebamus, Deus Israel.
PL 6, 1051Aしかし彼が両方であったことは、預言者たちによってあらかじめ予告されていた。彼が神であったことについては、イザヤがこう言う。「彼らはあなたを礼拝し、あなたのうちに祈るであろう。あなたのうちに神がいますからである。それを我々は知らなかった、イスラエルの神よ」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 44.5
Confundentur et reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, et cadent in confusionem. Item Jeremias: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi: Posthaec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
PL 6, 1051B「あなたに逆らう者どもは皆、恥じ入り、畏れ、恥辱のうちに倒れるであろう」。またエレミヤはこう言う。「これぞ我々の神である。彼のほかに、他の者は数えられることがない。彼はあらゆる知恵の道を見いだし、それをその僕ヤコブに、また彼に愛されたイスラエルに与えた。そしてそののち、地上に姿を現し、人々と共に住んだ」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 44.6
Item, quod homo fuerit, idem Jeremias dicit: Et homo est, et quis cognovit eum? Esaias quoque sic tradit: Et mittet eis Dominus hominem qui salvabit eos, et judicans sanabit eos. Item Moyses ipse in Numeris: Orietur stella ex Jacob, et exurget homo ex Israel.
PL 6, 1051Bまた、彼が人間であったことについて、同じエレミヤはこう言う。「彼は人間である。だが誰が彼を知っただろうか」。イザヤもまたこう伝える。「主は彼らに、彼らを救う人間を遣わし、裁きつつ彼らを癒すであろう」。またモーセ自身も『民数記』でこう言う。「ヤコブより星が昇り、イスラエルより人が起こるであろう」。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 44.7
Idcirco igitur cum Deus esset, suscepit carnem, ut inter Deum et hominem medius factus, hominem ad Deum magisterio suo, superata morte, perduceret.
PL 6, 1051Bこうして神でありながら、彼は肉を受け取った。それは神と人間との間に立つ仲介者となり、死に打ち勝って、自らの教えによって人間を神へと導くためであった。