Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.1
De daemonibus, ac eorum operationibus malis. Hi sunt daemones, de quibus poetae saepe in carminibus suis loquuntur, quos custodes hominum appellat Hesiodus. Ita enim persuaserunt hominibus illecebris atque fallaciis suis, ut eosdem deos esse crederent.
PL 6, 1035B悪霊とその悪しき働きについて。これらは、詩人たちがその詩の中でしばしば語る悪霊であり、ヘシオドスは人間の守護者と呼んでいる。彼らはその誘惑と欺瞞によって、人間たちに、自分たちこそ神々であると信じ込ませたのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.2
Denique Socrates habere se a prima pueritia custodem rectoremque vitae suae daemonem praedicabat, sine cujus notu et imperio nihil agere posset. Adhaerent ergo singulis, et sub nomine Geniorum aut Penatium domos occupant.
PL 6, 1035B実にソクラテスは、幼少の頃から自分には生涯の守護者・導き手となる悪霊がいて、その承認と命令なしには何一つ行うことができない、と公言していた。こうして悪霊は一人一人に付きまとい、守護霊(ゲニウス)や家の神々(ペナテス)という名のもとに家々を占拠するのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.3
His sacraria constituuntur, his quotidie libatur ut Laribus, his honos datur tamquam malorum depulsoribus.
PL 6, 1035B彼らのために聖所が建てられ、彼らには家神(ラレス)にするように毎日献酒がなされ、彼らには災いを払う者であるかのように敬意が捧げられる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.4
Hi a principio, ut averterent homines a Dei veri agnitione, novas religiones et cultus deorum introduxerunt: hi memorias regum mortuorum consecrari, templa constitui, simulacra fieri docuerunt, non ut honorem Dei minuerint; aut suum augerent, quem peccando amiserunt: sed ut vitam hominibus eriperent, spem verae lucis auferrent, ne homines, unde illi exciderunt, ad immortalitatis coeleste praemium pervenirent.
PL 6, 1035B彼らは初めから、人間を真の神の認識から遠ざけるために、新しい宗教と神々の崇拝を持ち込んだ。彼らは、死せる王たちの記憶を神格化し、神殿を建て、神像を作ることを教えたのであるが、それは神の栄誉を減じ、あるいは自分たちが罪によって失った自分たちの栄誉を増そうとしてのことではなく、人間から命を奪い、真の光への希望を取り去り、彼ら自身がそこから転落したかの不死という天上の報いに、人間が到達することのないようにするためであった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.5
Iidem astrologiam prodiderunt, et auguratum, et aruspicium; quae cum per se falsa sint, tamen ipsi, auctores malorum, sic ea gubernant, sic temperant, ut vera credantur. Ipsi etiam magicae artis praestigias ad circumscribendos oculos repererunt.
PL 6, 1036A同じ彼らが占星術と占鳥術と腸卜を人間に伝えた。これらはそれ自体としては偽りであるが、悪しき事どもの創始者である彼ら自身がこれを操り調整して、真であると信じられるようにするのである。彼らはまた、人の目を欺くための魔術の幻惑をも編み出した。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.6
Illorum adspiratione fit, ut quod sit, non esse, et quod non sit, esse videatur. Ipsi necromantias, ipsi sortes et oracula invenerunt, ut mentes hominum per ambiguos exitus mentita divinatione deludant.
PL 6, 1036A彼らの息吹によって、あるものはないもののように、ないものはあるもののように見えるようになる。彼ら自身が死者の霊による占い、籤占い、神託を発明し、あいまいな結末をもって偽りの占いで人間の心を欺くのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.7
In templis vero et sacrificiis omnibus praesentes adsunt, et prodigiis quibusdam fallacibus editis ad miraculum praesentium, sic homines circumveniunt, ut inesse numen simulacris et imaginibus credant.
PL 6, 1036A彼らはあらゆる神殿と一切の生贄の祭儀に臨在し、そこに居合わせた者たちを驚かせるためにいくつかの偽りの前兆を示すことで、人間たちを欺き、神像や像のうちに神威が宿っていると信じ込ませる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.8
Irrepunt etiam corporibus, ut spiritus tenues, vitiatisque membris, morbos conciunt, quos sacrificiis votisque placati postmodum relaxent: somnia immittunt, aut plane terrores, ut ipsi rogentur, aut quorum exitus respondeant veritati, ut venerationem sui augeant.
PL 6, 1036A彼らはまた、希薄な霊として人の体にひそかに入り込み、五体を傷つけて病を引き起こし、後に生贄と誓願によってなだめられればそれを緩めてやる。また夢を送り込み、あるいはあからさまな恐怖を与えて自分たちに祈願させ、あるいはその結末が事実と一致するようにして自分たちへの崇敬を高めるのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 28.9
Nonnunquam etiam in sacrilegos edunt aliquid ultionis, ut quisquis viderit timidior ac religiosior fiat. Sic fraudibus suis obduxerunt humano generi tenebras, ut, oppressa veritate, summi ac singularis Dei nomen in oblivionem veniret.
PL 6, 1036B時には冒瀆者たちに対して何らかの報復を下し、それを見た者が誰であれ、いっそう臆病に、いっそう信心深くなるようにする。このようにして彼らはその欺瞞によって人類の上に闇を覆いかぶせ、真理が押し潰されて、至高にして唯一なる神の名が忘却へと沈むようにしたのである。