ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput LVI 第LVI章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1063A · 7 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 56.1

1

( olim I.) (Div. Inst. lib. V, c. 16 et 17.) De justitia, quae est veri Dei cultus. Nam si justitia est veri Dei cultus (quid enim tam justum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem, quam Deum agnoscere ut parentem, venerari ut dominum, ejusque legi praeceptis obtemperare?), nescierunt ergo justitiam philosophi, quia nec ipsum Deum agnoverunt, nec cultum ejus legemque tenuerunt; et ideo refelli potuerunt a Carneade, cujus haec fuit disputatio, nullum esse jus naturale, itaque omnes animantes, ipsa ducente natura, commoda sua defendere, et ideo justitiam, si alienis utilitatibus consulit, suas negligit, stultitiam esse dicendam.

PL 6, 1063A

(かつては第一章)(神学提要 第五巻第十六章および第十七章)正義について——それは真の神への礼拝である。もし正義が真の神への礼拝であるとすれば(というのも、神を親として認め、主として崇敬し、その律法の命令に従うことほど、公正にとって正しく、名誉にとって敬虔で、救いにとって必要なことがほかにあろうか)、哲学者たちは正義を知らなかったことになる。なぜなら彼らは神ご自身を認めることも、その礼拝と律法とを保つこともしなかったからである。それゆえ彼らは、次のような論を立てたカルネアデスによって論駁されえたのである。すなわち、自然の法などというものは存在せず、あらゆる生き物は、自然そのものに導かれて自らの利益を守るものであり、したがって、もし正義が他人の利益に配慮して自分の利益をなおざりにするのなら、それは愚かさと呼ばれるべきである、と。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 56.2

2

Quod si omnes populi, penes quos sit imperium, ipsique Romani, qui orbem totum possederint, justitiam sequi velint, ac suum cuique restituere, quod vi et armis occupaverunt, ad casas et egestatem revertentur.

PL 6, 1063A

もし、支配権を握るすべての民族、そしてまさに全世界を手中に収めたローマ人自身が、正義に従い、力と武力によって奪い取ったものをおのおのの持ち主に返そうとするならば、彼らは掘っ立て小屋と貧窮へと逆戻りするであろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 56.3

3

Quod si fecerint, justos quidem, sed tamen stultos judicari necesse est, qui ut aliis prosint, sibi nocere contendant.

PL 6, 1064A

もし彼らがそうしたなら、正しい者ではあっても、なお愚かな者と判断されざるをえない。他人の益のために自分を害することに努める者だからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 56.4

4

Deinde, si reperiat aliquis hominem, qui aut aurum pro aurichalco, aut argentum pro plumbo vendat per errorem, atque id emere necessitas cogat, utrum dissimulabit, et emet parvo, an potius indicabit?

PL 6, 1064A

さらに、もし誰かが、過って真鍮を金として、あるいは鉛を銀として売ろうとしている人間を見つけ、しかもそれを買わねばならない必要に迫られたとしたら、彼はそれを知らぬふりをして安く買うだろうか、それともむしろそれを告げるだろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 56.5

5

Si indicabit, justus utique dicetur, quia non fefellit; sed idem stultus, qui alteri fecerit lucrum, sibi damnum. Sed facile de damno est. Quid, si vita ejus in periculum veniet, ut eum necesse sit, aut occidere, aut mori, quid faciet?

PL 6, 1064A

もし告げるなら、彼は欺かなかったのだから、まさしく正しい者と言われるであろう。しかし同時に、他人に利益をもたらし、自分には損失をもたらした愚かな者とも言われるであろう。だが損失についてはまだ容易な話である。もし彼自身の命が危険にさらされ、殺すか死ぬかのいずれかを迫られるとしたら、彼はどうするだろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 56.6

6

Potest hoc evenire, ut, naufragio facto, inveniat aliquem imbecillem tabulae inhaerentem; aut victo exercitu fugiens, reperiat aliquem vulneratum equo insidentem: utrumne aut illum tabula, aut hunc equo deturbabit, ut ipse possit evadere?

PL 6, 1064A

たとえば、難破にあって、板にすがりつく力の弱った者を見つけたり、敗れた軍から逃げる際に、馬に乗った負傷者を見つけたりすることがありうる。彼は、自分が逃げおおせるために、その者を板から、あるいは馬から突き落とすだろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 56.7

7

Si volet justus esse, non faciet: sed idem stultus judicabitur, qui dum alterius vitae parcit, suam prodit. Si faciet, sapiens quidem videbitur, quia sibi consulet; sed idem malus, quia nocebit.

PL 6, 1064B

もし正しくあろうとするなら、彼はそうしないであろう。しかし、他人の命を惜しみながら自分の命を危うくするその者は、愚かな者と判断されるであろう。もしそうするなら、自分の身を図っているのだから賢い者と見えるであろうが、しかし他人を害するのだから悪しき者ともなるであろう。