Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 60.1
(Div. Inst. lib. VI, c. 3.) De justitiae officiis. In hoc statu cum essent humanae res, misertus est nostri Deus, revelavit se nobis et ostendit; ut in ipso religionem, fidem, castitatem, misericordiam disceremus; ut, errore vitae prioris abjecto, simul cum ipso Deo nosmetipsos, quos impietas dissociaverat, nosceremus, legemque divinam, quae humana cum coelestibus copulat, tradente ipso Domino, sumeremus: qua lege universi quibus irretiti fuimus, errores cum vanis et impiis superstitionibus tollerentur.
PL 6, 1069B(神学提要 第六巻第三章)正義の務めについて。人間の事柄がこのような状態にあったとき、神は我々を憐れみ、自らを我々に啓示し示し給うた。それは、神のうちにあって、我々が信仰と信義と貞潔と慈しみとを学ぶためであり、また、以前の生の誤りを捨て、不敬によって互いに切り離されていた我々自身を、神ご自身とともに認め合うためであり、人間的なものを天的なものと結びつける神の律法を、主ご自身から授けられて受け取るためであった。この律法によって、我々を絡めとっていたあらゆる誤りが、空しく不敬な迷信とともに取り除かれるためであった。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 60.2
Quid igitur homini debeamus, eadem illa lex divina praescribit, quae docet quidquid homini praestiteris, Deo praestari. Sed radix justitiae, et omne fundamentum aequitatis est illud, ut ne facias ulli quod pati nolis; sed alterius animum de tuo metiaris.
PL 6, 1070Aそれゆえ、我々が人間に対して何を負うているかは、まさにあの神の法が定めている。それは、人間に対してなすことはすべて神になすことになる、と教える律法である。しかし正義の根であり、公正さのあらゆる土台であるのは、自分が耐えたくないことを誰に対してもなさないということ、すなわち他人の心を自分の心によって測るということである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 60.3
Si acerbum est injuriam ferre, et qui eam fecerit, videtur injustus, transfer in alterius personam, quod de te sentis, et in tuam, quod de altero judicas; et intelliges tam te injuste facere, si alteri noceas, quam alterum, si tibi.
PL 6, 1070Aもし不正な仕打ちを受けることがつらく、それをなした者が不義の者と見えるならば、自分について感じることを他人の身に移し替え、他人について判断することを自分の身に移し替えてみよ。そうすれば、お前が他人を害するならば、他人がお前を害する場合と同じく不正をなしているのだと分かるだろう。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 60.4
Haec si mente volvamus, innocentiam tenebimus, in qua justitia velut primo gradu insistit.
PL 6, 1070Bこのことを心に思いめぐらすならば、我々は無垢を保つことになる。正義はいわばこの無垢という第一の段に足を置いているのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 60.5
Primum est enim non nocere; proximum, prodesse; et sicut in rudibus agris priusquam serere incipias, evulsis sentibus, et omnibus stirpium radicibus amputatis, arva purganda sunt: sic de nostris animis prius vitia detrahenda, et tunc demum virtutes inserendae, de quibus seminatae per verbum Dei fruges immortalitatis oriantur.
PL 6, 1070B第一のことは害を加えないことであり、それに次ぐのは益を与えることである。ちょうど、未耕の畑に種を蒔き始める前に、茨を引き抜き、あらゆる草木の根を切り除いて畑を清めねばならないように、我々の魂についても、まず悪徳を取り除き、しかる後にはじめて徳を植え込まねばならない。そうしてこそ、神の言葉によって蒔かれた徳から不死の実りが生じるのである。