ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput III 第III章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1021A · 5 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 3.1

1

(Div. Inst. lib. I, c. 3 et 5.) De Deo uno testimonia poetarum. Unus igitur Deus est, perfectus, aeternus, incorruptibilis, impassibilis, nulli rei potestative subjectus, ipse omnia possidens, omnia regens, quem nec aestimare sensu valeat humana mens, nec eloqui lingua mortalis.

PL 6, 1021A

(神学提要 第一巻第三章および第五章)唯一の神についての詩人たちの証言。かくして神は唯一であり、完全であり、永遠であり、朽ちることなく、苦しみを受けることなく、いかなる事物の権力にも服することなく、みずから万物を所有し、万物を統べる方であって、人間の精神は感覚によってこの方を推し量ることができず、死すべき者の舌はこの方を語り尽くすことができない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 3.2

2

Sublimior enim ac major est, quam ut possit aut cogitatione hominis, aut sermone comprehendi; denique, ut taceam de prophetis unius Dei praedicatoribus, poetae quoque, et philosophi, et vates testimonium singulari Deo perhibent.

PL 6, 1021A

というのも、この方は人間の思考によっても言葉によっても捉えられ得ないほど、崇高かつ偉大だからである。実に、唯一の神を宣べ伝えた預言者たちについては措くとしても、詩人たちも、哲学者たちも、また予言者たちも、この唯一なる神について証言しているのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 3.3

3

Orpheus principalem Deum dicit, qui coelum solemque cum caeteris astris, qui terram, qui maria condiderit.

PL 6, 1021A

オルペウスは、天と太陽を他の星々とともに、地を、海を創造した方こそが至高の神であると言う。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 3.4

4

Item noster Maro summum Deum modo spiritum, modo mentem nuncupat, eamque velut membris infusam totius mundi corpus agitare; item Deum per profunda coeli, per tractus maris terrarumque discurrere, atque ab eo universas animantes trahere vitam.

PL 6, 1021B

同様に、我々がマロ(ウェルギリウス)も、至高の神をあるときは「霊」、あるときは「精神」と呼び、それがあたかも肢体に注ぎ込まれるように、全世界という物体を動かしていると言う。またこの神が天の深みを、海と地の広がりを駆けめぐり、あらゆる生き物がこの神から生命を引き出している、とも言う。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 3.5

5

Ne Ovidius quidem ignoravit a Deo instructum esse mundum, quem interdum opificem rerum, interdum mundi fabricatorem vocat.

PL 6, 1021B

オウィディウスもまた、世界が神によって秩序立てられたことを知らなかったわけではない。彼はこの神を、あるときは「万物の作り主」、あるときは「世界の造り主」と呼んでいる。