ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XXXIV 第XXXIV章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1042A · 9 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.1

1

(Div. Inst. lib. III, c. 9.) Quod ad justitiam nati sint homines. Videamus nunc quid sit summum bonum, quod sit propositum sapienti, summum bonum. Ad justitiam nasci homines, non modo litterae sacrae docent, verum etiam idem ipsi philosophi nonnunquam fatentur.

PL 6, 1042A

(神学提要 第三巻第九章)人間は正義のために生まれたことについて。それでは今、賢者に目標として掲げられる最高善〔底本は summum bonum を二度重ねる。誤写の疑いもあり、一度にまとめて訳した〕とは何であるかを見てみよう。人間が正義のために生まれるということは、聖なる文書が教えるだけでなく、ほかならぬ哲学者たち自身も、時にそれを認めている。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.2

2

Cicero sic ait: « Sed omnium, quae in doctorum hominum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi nos ad justitiam esse natos. » Est hoc verissimum. Nec enim ad scelus nascimur, cum simus animal sociale atque commune.

PL 6, 1042A

キケロはこう言っている。「学識ある人々の論争において扱われるすべての事柄のうち、我々が正義のために生まれたことを明らかに理解することほど、まさしく優れたものはない。」これはこの上なく真実である。我々は社会的で共同的な動物であるのだから、罪のために生まれるのではないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.3

3

Ferae ad saevitiam gignuntur. Aliter enim nequeunt quam praeda et sanguine victitare. Easdem tamen etsi ultima fames urgeat, nihilominus generis sui animalibus parcunt. Idem faciunt et aves, quas aliorum visceribus pasci necesse est.

PL 6, 1042B

猛獣は獰猛さのために生まれる。それらは獲物と血によってでなければ生きていけないからである。しかし、それらの猛獣でさえ、極度の飢えに迫られても、同族の動物には手を出さない。他の動物の臓物を食らわなければならない鳥たちも同様である。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.4

4

Quanto magis hominem, qui cum homine, et commercio linguae, et communione sensus copulatus est, parcere homini oportet, eumque diligere! Haec est enim justitia.

PL 6, 1042B

ましてや、言葉のやり取りと感覚の共有によって同じ人間と結ばれている人間においては、なおさら人間を傷つけず、これを愛さねばならない。これこそが正義である。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.5

5

Sed quoniam soli homini sapientia data est, ut Deum intelligat, et haec sola hominis mutorumque distantia est, duobus officiis obstricta est ipsa justitia. Unum Deo debet, ut patri, alterum homini, velut fratri. Ab eodem enim Deo geniti sumus.

PL 6, 1042B

しかし、神を理解するための知恵は人間にだけ与えられており、これこそが人間とものを言わぬ動物との唯一の隔たりであるから、正義そのものは二つの務めに縛られている。一つは、父に対するように神に対して負う務めであり、もう一つは、兄弟に対するように人間に対して負う務めである。我々は同じ神から生まれた者だからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.6

6

Merito ergo ac recte dictum est, sapientiam esse divinarum et humanarum rerum scientiam. Oportet enim scire nos quid Deo, quid homini debeamus; Deo scilicet religionem, homini charitatem.

PL 6, 1042C

したがって、知恵とは神的事物と人間的事物についての知識であると言われるのは、当然にして正しいことである。我々は、神に対して何を負い、人間に対して何を負うかを知らねばならないからである。すなわち、神に対しては信仰を、人間に対しては愛を負うのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.7

7

Sed illud superius sapientiae, hoc posterius virtutis est; et utrumque justitia comprehendit. Si ergo constat ad justitiam nasci hominem, necesse est justum malis esse subjectum, ut virtutem, qua est praeditus, in usu habeat. Virtus enim malorum sustinentia est.

PL 6, 1042C

しかし前者は知恵に属することであり、後者は徳に属することであって、その両者を正義が包み込んでいる。したがって、人間が正義のために生まれることが確かであるならば、義人は必然的に悪の下に置かれ、自らに備わった徳を働かせなければならない。徳とは、悪への忍耐にほかならないからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.8

8

Voluptates fugiet, ut malum; opes contemnet, quia fragiles sunt; et, si habuerit, dilargietur, ut miseros servet; honores non appetet, quia sunt breves et caduci; injuriam nulli faciet; si fuerit passus, non retribuet; et diripientem sua non persequetur.

PL 6, 1042C

義人は快楽を悪として避け、富を、それがはかないものであるがゆえに軽んじ、もし富を持てば、不幸な人々を救うためにこれを気前よく分け与え、名誉を、それが短く儚いものであるがゆえに求めず、誰にも不正を働かず、不正を受けてもそれに報復せず、自分の物を奪う者を追及しない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 34.9

9

Nefas enim judicabit (1043a)hominem laedere; et si quis extiterit, qui cogat desciscere a Deo, nec cruciatus, nec mortem recusabit. Ita fiet, ut eum necesse sit, et inopem, et humilem, et in contumeliis, aut etiam cruciatibus vivere.

PL 6, 1043A

義人は人を傷つけることを許されざることと見なすであろう。また、神から離反させようとする者が現れたとしても、責め苦も死も拒まないであろう。こうして義人は、必然的に、貧しく、卑しい者として、また辱めのうちに、あるいは責め苦のうちにさえ生きねばならないことになる。