Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.1
(Div. Inst. lib. V, c. 21.) Rationes odii in christianos expenduntur, et refelluntur. Sed haec facere se dicunt, ut deos suos defendant.
PL 6, 1059B(神学提要 第五巻第二十一章)キリスト教徒に対する憎しみの理由が吟味され、論駁される。しかし彼らは、自分たちの神々を守るためにこうしたことを行うのだと言う。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.2
Primum si dii sunt, et habent aliquid potestatis ac numinis, defensione hominis patrocinioque non indigent, sed seipsos utique defendunt. Aut quomodo ab iis homo sperare auxilium potest, si ne suas quidem injurias possunt vindicare?
PL 6, 1059B第一に、もし彼らが神であり、何らかの権力と神威とを備えているのなら、人間の擁護や弁護を必要とせず、むしろ自分自身で自分を守るはずである。あるいは、自分自身に加えられた不正すら報復できないような者たちから、人間はどうして助けを期待できようか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.3
Stultum igitur et vanum deorum esse vindices velle; nisi quod ex eo magis apparet diffidentia.
PL 6, 1059Bしたがって、神々の弁護者たろうと欲することは愚かで空しい。むしろそのことによって、かえって不信の念が露わになるにすぎない。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.4
Qui enim patrocinium Dei quem colit, suscipit, illum esse nihil confitetur: si autem ideo colit, quia potentem arbitratur, non debet eum velle defendere, a quo ipse est defendendus. Nos igitur recte.
PL 6, 1059B自分が崇拝する神の弁護を引き受ける者は、その神が無であることを認めているに等しい。もし彼が、その神を有力な者と考えて崇拝しているのなら、自分こそその神によって守られるべき者でありながら、その神を守ろうと欲するべきではない。それゆえ我々は正しいのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.5
Nam cum isti defensores falsorum deorum adversus verum Deum rebelles, nomen ejus in nobis persequuntur, nec re, nec verbo repugnamus; sed mites, et taciti, et patientes perferimus omnia quaecumque adversus nos potest crudelitas machinari.
PL 6, 1060Aなぜなら、真の神に逆らう偽りの神々のこの弁護者たちが、我々のうちにあるその名を迫害するとき、我々は行動によっても言葉によっても逆らわず、柔和に、沈黙のうちに、忍耐をもって、残虐が我々に対して企てうるすべてのことに耐え忍ぶからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.6
Habemus enim fiduciam in Deo, a quo expectamus secuturam protinus ultionem. Nec est inanis ista fiducia: siquidem eorum omnium, qui hoc facinus ausi sunt, miserabiles exitus partim cognovimus, partim videmus.
PL 6, 1060A我々は神への確信を持っており、その方からただちに続く報復を待ち望んでいる。そしてこの確信は空しいものではない。この凶行をあえて行った者たちすべての悲惨な最期を、我々は一部はすでに知り、一部はいま目にしているからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.7
Nec ullus habuit impune, quod Deum laesit; et qui sit verus Deus, qui verbo discere noluit, supplicio suo didicit. Vellem scire, cum invitos adigunt ad sacrificium, quid secum habeant rationis, aut cui praestent, quod faciunt.
PL 6, 1060A神を害した者で罰を免れた者は一人もいない。そして、言葉によって知ろうとしなかった者は、自らが受けた刑罰によって、いかなる方こそ真の神であるかを学んだのである。私が知りたいのは、彼らが心ならぬ者たちを生贄の儀式へと強いるとき、いったいどのような理屈を胸に抱いているのか、また自分たちの行っていることを、いったい誰のために行っているのか、ということである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.8
Si diis, non est ille cultus, nec acceptabile sacrificium, quod fit ingratis, quod extorquetur per injuriam, quod eruitur per dolorem. Si autem ipsis, quos cogunt, non est utique beneficium, quod quis ne accipiat, etiam mori mavult.
PL 6, 1060Aもし神々のためだと言うなら、心ならず行われ、不正によって強要され、苦痛によって引き出されるものは、崇拝でもなければ、受け入れられる生贄でもない。もし強制される当人たちのためだと言うなら、それは決して恩恵ではない。人がそれを受け入れるよりもむしろ死を選ぶようなものだからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.9
Si bonum non est, ad quod me vocas? cur malo invitas? cur non verbis, sed verberibus; cur non ratione, sed cruciatibus corporis? Unde apparet malum esse illud, ad quod non illicis volentem, sed trahis recusantem. Quae stultitia est consulere velle nolenti?
PL 6, 1060Bもしそれが善いものでないなら、お前は私を何へと招いているのか。なぜ悪をもって誘うのか。なぜ言葉によらず、鞭打ちによってなのか。なぜ理によらず、肉体への責め苦によってなのか。そこから明らかになるのは、お前が進んで応じる者を誘っているのではなく、拒む者を引きずっているのだから、それが悪であるということである。欲しない者に善かれと思って強いようとするとは、何という愚かさであろうか。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.10
An si aliquis, prementibus malis, ad mortem confugere conatur, num potes, si aut gladium extorseris, aut laqueum ruperis, aut praecipitio retraxeris, aut venenum effuderis, conservatorem te hominis gloriari, cum ille, quem servasse te putas, nec gratias agat, et te male secum arbitretur egisse, quod mortem sibi prohibueris optatam, quod ad finem, quod ad requiem malorum pervenire non sinueris?
PL 6, 1060Bあるいは、もし誰かが苦難に押しつぶされて死へと逃れようとしているとき、お前がその剣を奪い取り、あるいは縄を断ち切り、あるいは崖から引き戻し、あるいは毒を捨てさせたとして、お前はその人間を救った者として誇ることができるだろうか。お前が救ったと思っているその当人は、感謝するどころか、望んでいた死を妨げられ、苦難の終わりに、苦難からの安らぎに至ることを許されなかったことを、自分に対する仕打ちだと思うであろうに。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.11
Beneficium enim non ex qualitate rei debet, sed ex animo ejus, qui accipit, ponderari. Cur pro beneficio imputes, quod mihi maleficium est? Vis me deos tuos colere, quod ego mihi mortiferum duco. Si bonum est, non invideo. Fruere solus bono tuo.
PL 6, 1060Cというのも恩恵は、事柄そのものの性質によってではなく、それを受け取る者の心によって量られるべきだからである。私にとっては害悪でしかないものを、なぜ恩恵として私に負わせようとするのか。お前は私に、お前の神々を崇拝させようとするが、私はそれを自分にとって命取りだと思っている。それが善いものであるなら、私は妬みはしない。お前一人でその善きものを享受するがよい。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 53.12
Non est quod velis errori meo succurrere, quem judicio ac voluntate suscepi. Si malum, quid me ad consortium mali rapis? Utere sorte tua. Ego malo in bono mori quam in malo vivere.
PL 6, 1060C私が判断と意志とをもって引き受けたこの誤りに、お前が救いの手を差し伸べようとする理由はない。もしそれが悪であるなら、なぜお前は私をその悪の仲間に引き込もうとするのか。お前は自分の定めを生きるがよい。私は悪のうちに生きるよりも、善のうちに死ぬほうを選ぶ。