Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 11.1
(Div. Inst. lib. I, c. 11.) Varia emblemata, quibus Jovis turpitudines velarunt poetae. Sed dicet aliquis, ficta haec esse a poetis.
PL 6, 1025C(神学提要 第一巻第十一章)詩人たちがユピテルの恥ずべき行いを覆い隠すために用いたさまざまな寓意について。だが誰かはこう言うであろう、これらは詩人たちの作り話にすぎない、と。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 11.2
Non est hoc poeticum, sic fingere, ut totum mentiare, sed ea, quae gesta sunt, figura, et quasi velamine aliquo versicolore praetexas. Hunc habet poetica licentia modum, non ut totum fingat, quod est mendacis et inepti, sed ut aliquid cum ratione commutet.
PL 6, 1025Cすべてを偽って語ることは、詩人の作法ではない。むしろ、実際に起きたことを比喩によって、いわば色とりどりの覆いをもって包み隠すことこそがそれである。詩の自由にはこのような限度がある――すべてを作り上げることではない、それは嘘つきで愚かな者のすることだ――むしろ、何かを理にかなったしかたで置き換えることなのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 11.3
In imbrem se aureum vertisse dixerunt Jovem, ut Danaen falleret. Quis est imber aureus? Utique aurei nummi, quorum magnam copiam offerens, et in sinum infundens, fragilitatem virginalis animi hac mercede corrupit.
PL 6, 1026Aユピテルはダナエを欺くために、自らを黄金の雨に変えたと人々は言った。黄金の雨とは何か。それはまさしく金貨のことである。彼はその大量の金貨を差し出し、彼女の懐に流し込むことで、その代償によって、乙女の心の弱さを堕落させたのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 11.4
Sic et imbrem ferreum dicunt, cum volunt multitudinem significare telorum. Catamitum in aquila rapuit. Quae est aquila? Legio scilicet, quoniam figura hujus animalis insigne legionis est. Europam transvexit in tauro. Quis est taurus?
PL 6, 1026Aそれと同じく、人々は矢の多さを言い表そうとするとき、「鉄の雨」とも言う。彼はカタミトゥス(ガニュメデス)を鷲に乗せてさらった。鷲とは何か。もちろん軍団のことである。というのも、この動物の姿は軍団の標章だからである。彼はエウロペを牡牛に乗せて運んだ。牡牛とは何か。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 11.5
Utique navis, quae tutelam habuit tauri specie figuratam. Sic Inachi filia, non utique bos facta transnavit: sed ejusmodi navigio iram Junonis effugit, quod habebat bovis formam.
PL 6, 1026Aもちろん、牡牛の姿を象った守護神像を持つ船のことである。同様に、イナコスの娘も、牝牛にされて海を渡ったわけではない。むしろ、牝牛の形をした船に乗って、ユノの怒りから逃れたのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 11.6
Denique cum in Aegyptum delata esset, Isis est facta, cujus navigium certo quodam die in memoriam fugae celebratur.
PL 6, 1026Bそしてついにエジプトに運ばれ着いたとき、彼女はイシスとなった。その船は、彼女の逃亡を記念して、ある定まった日に祝われるのである。