Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 24.1
(Div. Inst. lib. I, c. 22.) De origine sacrorum et religionem. Haec sunt mysteria deorum. Nunc etiam originem religionum requiramus, ut et a quibus, et per quae tempora institutae fuerint, eruamus.
PL 6, 1031A(神学提要 第一巻第二十二章)祭儀と宗教の起源について。以上が神々の秘儀である。さて今度は宗教の起源についても探ることにしよう。それが誰によって、いつの時代に定められたのかを明らかにするためである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 24.2
Didymus in iis libris qui inscribuntur Ἐξηγήσεως Πινδαρικῆς, Melissea fuisse tradit Cretensium regem, cujus filiae fuerint Amalthea et Melissa, quae Jovem nutrierint caprino lacte ac melle.
PL 6, 1031Bディデュモスは『ピンダロス注解』と題された書物の中で、メリッセウスがクレタ人の王であったこと、そしてその娘がアマルテイアとメリッサであり、この二人がユピテルを山羊の乳と蜜で養ったことを伝えている。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 24.3
Hunc novos ritus ac pompas sacrarum introduxisse, et primum diis sacrificasse, id est Vestae, quae dicitur Tellus. Unde Poeta: primamque deorum Tellurem; et postmodum: deum matri.
PL 6, 1031Bこの王が新しい儀式と祭儀の行列を導入し、最初に神々に犠牲を捧げたのは、すなわちテルス(大地)と呼ばれるウェスタに対してであったという。それゆえ、かの詩人はこう歌っている。「神々のうち最初なるテルスに」、そしてその後には「神々の母に」と。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 24.4
Euhemerus autem in sacra historia ipsum Jovem dicit, postquam imperium ceperit, sibi multis in locis fana posuisse. Nam « circuiens orbem, ut quemque in locum venerat, principes populorum amicitia sibi et hospitii jure sociabat.
PL 6, 1031B一方エウヘメロスは『聖なる歴史』の中で、ユピテル自身が、支配権を手に入れた後、多くの土地に自分のための聖所を築かせたと述べている。すなわち、「世界を巡りながら、赴いた先々の土地で、その地の民の指導者たちを友誼と客人としての権利によって自分と結びつけた。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 24.5
Cujus rei ut posset memoria servari, fanum sibi creari jubebat, atque ab hospitibus suis annua festa celebrari. Sic per omnes terras cultum sui nominis seminavit. » Quando autem isti fuerint, facile colligi potest.
PL 6, 1031Cこの出来事の記憶が保たれるように、彼は自分のための聖所を建てさせ、客人となった者たちに年ごとの祭りを催させた。こうして彼は、あらゆる土地に自分の名への崇拝を蒔いていったのである」と。ところで、これらの者たちがいつの時代の人物であったかは、容易に知ることができる。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 24.6
Scribit enim Thallus in historia sua, Belum regem Assyriorum, quem Babylonii colunt, quique Saturni fuerit aequalis et amicus, antiquiorem fuisse Troico bello annis CCCXXII, et sunt ab Ilio capto anni MCCCCLXX.
PL 6, 1031Cというのも、タッルスは自らの『歴史』の中で、バビロニア人が崇拝しているアッシリアの王ベルス――サトゥルヌスと同時代の友人であった――が、トロイア戦争より三百二十二年古い時代の人物であったと書いており、そしてイリオン陥落からはすでに千四百七十年が経っているからである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 24.7
Unde apparet, non amplius quam MDCCC esse annos, ex quo novis deorum cultibus institutis, humanum genus inciderit in errorem.
PL 6, 1032Aしたがって明らかなのは、新たな神々の崇拝が定められて人類が誤りに陥ってから、まだ千八百年を越えていないということである。