ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XXXIX 第XXXIX章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1046B · 11 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.1

1

(Div. Inst. lib. III, c. 18, 23, 24.) De variis philosophis, ac de antipodis. Illa vero levia. Sed ex eadem vanitate nascuntur. Xenophanes orbem lunae decem et octo partibus dixit esse majorem, quam haec nostra sit terra.

PL 6, 1046B

(神学提要 第三巻第十八章、第二十三章、第二十四章)さまざまな哲学者たちについて、また対蹠地の人々について。だが、それらは些細なことである。とはいえ、同じ空しさから生じたものである。クセノパネスは、月の球体はこの我々の大地より十八倍大きいと言った。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.2

2

Itaque intra sinum ejus aliam terram contineri, quae ab hominibus et omnis generis animalibus incolatur. De antipodis quoque sine risu nec audiri, nec dici potest.

PL 6, 1046C

それゆえ、その内側の窪みの中には別の大地が包まれており、そこには人間やあらゆる種類の動物が住んでいるのだという。対蹠地についても、笑わずには聞くことも語ることもできない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.3

3

Asseritur tamen quasi aliquid serium, ut credamus esse homines, qui vestigiis nostris habent adversa vestigia. Tolerabilius Anaxagoras deliravit, qui nigram nivem dixit. Quorumdam non modo dicta, sed etiam facta ridenda sunt.

PL 6, 1046C

それでも、我々の足跡と正反対の足跡を持つ人間がいるのだと信じさせようとして、あたかも何か真面目なことであるかのように主張されている。アナクサゴラスの狂気の方がまだましである。彼は雪は黒いと言った。ある者たちについては、その言葉だけでなく、その行いまでも笑うべきものである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.4

4

Democritus agrum suum a patre sibi relictum deseruit, et pascua publica fieri passus est. Diogenes cum choro canum suorum, qui virtutem illam summam et exactam rerum omnium contemptum profitetur, mendicare victum maluit, quam honesto labore conquirere, aut habere ullam rem familiarem.

PL 6, 1046C

デモクリトスは父から譲り受けた自分の畑を捨てて、公共の牧地にすることを許した。ディオゲネスは、自分の犬どもの一党を引き連れ、あらゆるものへの徹底した軽蔑こそかの最高の徳であると公言しながら、まっとうな労働によって糧を得ることも、いかなる財産を持つことも望まず、物乞いによって生計を立てる方を選んだ。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.5

5

Certe vita sapientis exemplum esse vivendi caeteris debet. Si horum sapientiam omnes imitentur, quomodo stabunt civitates? Sed forsitan iidem Cynici exemplum verecundiae praebere potuerunt, qui palam cum conjugibus suis cubitaverunt.

PL 6, 1046D

確かに、賢者の生き方は他の人々にとって生きる手本とならねばならない。もし皆が彼らの知恵を真似たなら、都市はどうして成り立つだろうか。しかし、あのキュニコス派の者たちは、恥じらいの手本を示すことができたであろうか。彼らは自分の妻と公然と床を共にしたのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.6

6

Nescio quam possent virtutem defendere, qui pudorem sustulerunt. Non melior his Aristippus, qui, credo, ut amiculae suae Laidi placeret, Cyrenaicam instituit disciplinam, qua summi boni finem in voluptate corporis collocavit, ne aut peccatis auctoritas, aut vitiis doctrina deesset.

PL 6, 1047A

恥を取り去ってしまった者たちが、いったいいかなる徳を擁護しえたのか、私にはわからない。アリスティッポスも彼らに勝るものではない。彼はおそらく、愛人ライスの気に入るために、キュレネ派の教えを立て、至高の善の終極を肉体の快楽に置いたのであろう。罪に権威が、悪徳に教説が欠けることのないように、というわけである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.7

7

An illi fortiores magis sunt probandi, qui ut mortem contempsisse dicerentur, voluntariam necem sibi intulerunt?

PL 6, 1047A

では、死を軽んじたと言われるために、自ら進んで死を選んだ者たちの方が、より剛毅な者として称賛されるべきであろうか。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.8

8

Zeno, Empedocles, Chrysippus, Cleanthes, Democritus, et hos imitatus Cato, nescierunt homicidii crimine teneri secundum jus legemque divinam eum qui se interfecerit.

PL 6, 1047A

ゼノン、エンペドクレス、クリュシッポス、クレアンテス、デモクリトス、そして彼らに倣ったカトーは、自らを殺す者が神の法と律法とに従えば殺人の罪に問われることを知らなかった。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.9

9

Deus enim nos in hoc domicilium carnis induxit; ille nobis temporale corporis habitaculum dedit, ut incolamus quamdiu idem voluerit. Nefas igitur habendum est, sine Dei jussu velle migrare. Non est ergo vis adhibenda naturae.

PL 6, 1047B

神は我々をこの肉という住まいの中に導き入れたのである。神は我々に、この肉体という仮の宿りを、神自身が望むかぎり住み続けるようにと与えたのである。それゆえ、神の命令なしにここから移り去ろうとすることは、忌むべきこととされねばならない。自然に対して力を加えるべきではない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.10

10

Scit ille quemadmodum opus suum resolvat. Cui operi si quis manus impias adhibuerit, ac divini opificii vincula diruperit, Deum conatur effugere, cujus sententiam nec vivus quisquam, nec mortuus potuerit evadere.

PL 6, 1047B

神は自らの作品をどのように解き解くべきかを知っている。もし誰かがこの作品に不敬な手を加え、神の造りたもうた作品の絆を断ち切るなら、その者は神から逃れようとしているのである。しかし神の判決は、生ける者も死せる者も、誰一人逃れることができない。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 39.11

11

Scelerati ergo sunt et nefarii, quos superius nominavi, qui etiam docuerunt, quas causas habere debeat mors voluntaria, ut parum sit sceleris, quod homicidae in semetipsos extiterunt, nisi ad hoc nefas et alios erudirent.

PL 6, 1047B

それゆえ、先に名を挙げた者たちは、邪悪で不敬な者たちである。彼らは自ら望んだ死にはいかなる理由が備わるべきかまでも教えたのであり、まるで自分自身に対する殺人者となったことだけでは罪として足りないかのように、この不敬な行いへと他の人々をも教え導いたのである。