ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XIII 第XIII章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1027A · 3 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 13.1

1

(Lib. I Div. Instit. cap. 11.) Narrantur facta Jovis ex Euhemero historico. Sed omittamus sane poetas. Ad historiam veniamus, quae simul et rerum fide, et temporum nititur vetustate.

PL 6, 1027A

(神学提要 第一巻第十一章)歴史家エウヘメロスに基づいてユピテルの事績が語られる。しかし詩人たちのことはもうよしとしよう。歴史に移ろう。歴史は事実の信頼性と時代の古さの両方に基づいているのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 13.2

2

Euhemerus fuit Messenius, antiquissimus scriptor, qui de sacris inscriptionibus veterum templorum et originem Jovis, et res gestas omnemque progeniem collegit; item caeterorum deorum parentes, patrias, actus, imperia, obitus, sepulcra etiam persecutus est.

PL 6, 1027A

エウヘメロスはメッセネの人で、きわめて古い著述家であった。彼は古い神殿の聖なる銘文から、ユピテルの出自、事績、その子孫の全体を集めた。同様に、他の神々についても、その両親、故郷、行い、支配、死、さらには墓に至るまで、詳しく調べ上げたのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 13.3

3

Quam historiam vertit Ennius in latinam, cujus haec verba sunt: « Haec ut scripta sunt, Jovis fratrumque ejus stirps atque, cognatio, in hunc modum nobis e sacra scriptione traditum est. » Idem igitur Euhemerus Jovem tradit, cum quinquies orbem circumivisset, et amicis suis atque cognatis distribuisset imperia, legesque hominibus, multaque alia bona fecisset, immortali gloria memoriaque affectum sempiterna in Creta vitam commutasse, atque ad deos abiisse, et sepulcrum ejus esse in Creta, in oppido Gnosso, et in eo scriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPONOY; quod est Jupiter Saturni. Constat ergo ex iis, quae retuli, hominem fuisse, in terramque regnasse.

PL 6, 1027A

この歴史書をエンニウスがラテン語に訳した。その言葉はこうである。「書かれているとおりに言えば、ユピテルとその兄弟たちの血統および親族関係は、聖なる文書から我々にこのように伝えられている。」かくして同じエウヘメロスは、ユピテルについてこう伝えている――彼は世界を五度めぐり、自分の友人や親族に諸国の支配をゆだね、人々に法を与え、他にも多くの善きことをなし、不朽の栄光と永遠の記憶とを受けて、クレタで生を終え、神々のもとへ去った。そして彼の墓はクレタの、クノッソスという町にあり、そこには古いギリシア文字で「ザーン・クロヌー」と記されている。これは「サトゥルヌスの子ユピテル」の意である、と。それゆえ、私が述べてきたことから、彼が人間であり、地上を統治していたことは明らかである。