Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 5.1
(Div. Inst. lib. I, c. 6.) Quod unum Deum vates, id est Sibyllae praedicant. Superest de vatibus dicere.
PL 6, 1022A(神学提要 第一巻第六章)予言者たち、すなわちシビュラたちが唯一の神を宣べ伝えていること。残るは予言者たちについて語ることである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 5.2
Varro decem Sibyllas fuisse tradit; primam de Persis, secundam Libyssam, tertiam Delphida, quartam Cimmeriam, quintam Erythraeam, sextam Samiam, septimam Cumanam, octavam Hellespontiam, nonam Phrygiam, decimam Tiburtem, cui sit nomen Albunea.
PL 6, 1022Aワッロは、シビュラは十人いたと伝えている。第一はペルシアの、第二はリビュアの、第三はデルポイの、第四はキンメリアの、第五はエリュトライアの、第六はサモスの、第七はクマエの、第八はヘレスポントスの、第九はプリュギアの、第十はティブルのシビュラであり、その名はアルブネアという。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 5.3
Ex his omnibus Cumaeae solius tres esse libros, qui Romanorum fata contineant, et habeantur arcani, caeterarum autem fere omnium singulos extare haberique vulgo, sed eos Sibyllinos velut uno nomine inscribi; nisi quod Erythraea, quae Troici belli temporibus fuisse perhibetur, nomen suum verum posuit in libro, aliarum confusi sunt.
PL 6, 1022Aこれらすべてのうち、クマエのシビュラだけがローマ人の運命を含む三巻の書を持ち、それらは秘められたものとされている。他のほとんどすべてのシビュラについては、それぞれ一巻ずつが現存し、世間に知られており、それらは「シビュラの書」というひとつの名で呼ばれている。ただしトロイア戦争の頃にいたと伝えられるエリュトライアだけは、自分の真の名をその書の中に記しており、他の者たちの名は混同されてしまっている。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 5.4
Hac omnes, de quibus dixi, Sibyllae praeter Cumaeam, quam legi nisi a Quindecimviris non licet, unum Deum esse testantur, principem, conditorem, parentem, non ab ullo generatum, sed a seipso satum, qui et fuerit a saeculis, et sit futurus in saecula, et idcirco solus coli debeat, solus timeri, solus a cunctis viventibus honorari.
PL 6, 1022C以上に述べたすべてのシビュラは、十五人官以外の者が読むことを許されないクマエのシビュラを除いて、神は唯一であり、首長であり、創造者であり、親であって、何者からも生まれることなく、みずからから生じた者であり、永遠の昔から在り、また永遠の未来に至るまで在り続けるがゆえに、この方だけが礼拝され、この方だけが畏れられ、この方だけがすべての生ける者たちから敬われるべきである、と証言している。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 5.5
Quarum testimonia, quia breviare non poteram, praetermisi, quae si desideras, ad ipsos tibi libros revertendum est. Nunc reliqua persequamur.
PL 6, 1022C彼女たちの証言は、要約することができなかったので省いた。それを望むなら、お前自身がその書物そのものに立ち返らねばならない。さて、残りのことに進もう。