ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 6 › Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem

Caput XL 第XL章

Lactantius · Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem · PL 6, 1047B · 5 sectiones

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 40.1

1

(Div. Inst. lib. III, c. 28.) De philosophorum insipientia. Innumerabilia sunt philosophorum dicta factaque, quibus eorum insipientia redargui possit. Itaque quoniam cuncta enumerare non possumus, pauca suffecerint.

PL 6, 1047B

(神学提要 第三巻第二十八章)哲学者たちの愚かさについて。哲学者たちの言葉や行いの中には、その愚かさを論駁しうるものが数え切れないほどある。すべてを数え上げることはできないので、少しの例で十分であろう。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 40.2

2

Satis est intelligi, philosophos neque justitiae, quam ignorabant, neque virtutis, quam mentiuntur, esse doctores. Quid enim doceant, qui suam saepe ignorantiam confitentur? Mitto Socratem, cujus est nota sententia.

PL 6, 1047B

哲学者たちが、知らなかった正義についても、偽り称する徳についても、教師たりえないことがわかれば十分である。しばしば自分の無知を認める者たちが、いったい何を教えられるというのか。ソクラテスについては措く。彼の学説はすでによく知られているからである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 40.3

3

Anaxagoras omnia circumfusa tenebris esse pronuntiat. Empedocles angustas ad inveniendam veritatem sensuum semitas esse.

PL 6, 1047B

アナクサゴラスは、あらゆるものが闇に包まれていると言明する。エンペドクレスは、真理を見出すための感覚の道は狭いという。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 40.4

4

Democritus in profundo quodam puteo demersam veritatem jacere testatur, quam quia nusquam reperiunt, idcirco adfirmant neminem adhuc extitisse sapientem.

PL 6, 1047B

デモクリトスは、真理はある深い井戸の底に沈んでいると証言する。彼らはどこにもそれを見出せないために、これまで賢者など一人も現れたことがないと主張するのである。

Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 40.5

5

Quoniam igitur nulla est (apud Platonem Socrates dicit) humana sapientia, sequamur ergo divinam, Deoque gratias agamus, qui eam nobis, et revelavit, et tradidit, ac nobis gratulemur quod veritatem ac sapientiam coelesti beneficio tenemus, quam tot ingeniis, tot aetatibus requisitam philosophiam nemo potuit invenire.

PL 6, 1048A

それゆえ、(プラトンの著作の中でソクラテスが言うように)人間の知恵など存在しないのであるから、我々は神的な知恵に従おう。そして、それを我々に啓示し、伝えてくださった神に感謝しよう。かくも多くの才知によって、かくも多くの時代にわたって求められながら、誰も見出すことのできなかった哲学を、我々は天よりの恩恵によって真理と知恵として保持しているのだと、自ら喜び祝おう。