Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 4.1
(Div. Inst. lib. I, c. 5.) Quod Deus sit unus testimonia philosophorum. Sed veniamus ad philosophos, quorum certior habetur auctoritas, quam poetarum. Plato monarchiam asserit, unum Deum dicens, a quo sit mundus instructus et mirabili ratione perfectus.
PL 6, 1021B(神学提要 第一巻第五章)神が唯一であることについての哲学者たちの証言。さて、哲学者たちに移ろう。彼らの権威は詩人たちのそれよりも確かなものとされている。プラトンは、神は唯一であって、この神によって世界は組み立てられ、驚くべき理法によって完成された、と言い、この唯一者による支配(モナルキア)を主張する。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 4.2
Aristoteles, auditor ejus, unam esse mentem, quae mundo praesideat, confitetur. Antisthenes unum esse dicit naturalem Deum, totius summae gubernatorem.
PL 6, 1021Cプラトンの弟子であったアリストテレスは、世界を統べる精神は唯一であると認める。アンティステネスは、自然の神は唯一であり、万物の総体を統べる者であると言う。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 4.3
Longum est recensere, quae de summo Deo, vel Thales, vel Pythagoras et Anaximenes antea, vel postmodum Stoici, Cleantes, et Chrysippus et Zenon, vel nostrorum Seneca stoicos secutus, et ipse Tullius praedicaverint, cum hi omnes, et quid sit Deus, definire tentaverint, et ab eo solo regi mundum affirmaverint, nec ulli subjectum esse naturae, cum ab ipso sit omnis natura generata.
PL 6, 1021Cかつてタレスやピュタゴラス、アナクシメネスが、のちにはストア派のクレアンテス、クリュシッポス、ゼノンが、また我々のうちではストア派に従ったセネカが、そしてキケロ自身が、至高の神について述べたことをことごとく数え上げるのは長くなりすぎる。彼らはみな、神とは何であるかを定義しようと試み、世界はこの神ただひとりによって統べられており、いかなる自然にも服することはない、なぜなら、あらゆる自然はこの神から生じたのだから、と断言したのである。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 4.4
Hermes, qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus meruit nominari, qui et doctrinae vetustate philosophos antecessit, quique apud Aegyptios ut Deus colitur, majestatem Dei singularis infinitis asserens laudibus, Dominum et Patrem nuncupat; eumque esse sine nomine, quod proprio vocabulo non indigeat, quia solus sit; nec habere ullos parentes, quia ex se et per se ipse sit.
PL 6, 1022Aヘルメスは、その徳と多くの学芸に通じた知識のゆえに「トリスメギストス」と呼ばれるにふさわしいとされた者であり、教えの古さにおいて哲学者たちに先んじ、エジプト人の間では神として崇拝されている。彼は、唯一なる神の威厳を限りない賛辞をもって述べ、これを「主」また「父」と呼ぶ。そしてこの神は名を持たない、なぜなら唯一であるがゆえに固有の名を必要としないからであり、また両親も持たない、なぜならこの神はみずからから、みずからを通して存在するからである、と言う。
Epitome Divinarum Institutionum ad Pentadium Fratrem 4.5
Hujus ad filium scribentis exordium tale est: Deum quidem intelligere difficile est, eloqui vero impossibile, etiam cui intelligere possibile est; perfectum enim ab imperfecto, invisibile a visibili non potest comprehendi.
PL 6, 1022Aこの人物が息子に宛てて書いた文章の書き出しはこうである。「神を理解することは難しく、語ることは不可能である。たとえ理解することが可能な者にとっても、そうである。なぜなら、完全なものは不完全なものによって、見えないものは見えるものによっては捉えられないからである。」